Caput X. De auctoritate Latince editionis vulgatae
Tertia, eaque potissima restat quaestio. Quantae videlicet auctoritatis sit Latina vulgata editio. Et quidem haeretici nostri temporis, quamquam inter se non parum dissentiant in authentica editione Latina eligenda: tamen adversus Ecclesiam mirifice omnes consentiunt. Siquidem Lutherani volunt, solam Lutheri versionem habendam esse authenticam, ut patet ex decreto quodam Lipsiensi, cui Melanchthon, Pomeranus, Major, aliique permulti subscripserunt. De quo decreto vide Staphilum in tertio topico praedicamento Lutheranae Theologiae.
At Zwingliani, quibus Anabaptistae et Calvinistae consentiunt, nullam esse volunt authenticam versionem, ut ex praefatione Tigurinae editionis patet, ubi docent, non debere Ecclesiam alligari ad unam aliquam versionem. Nihilominus tamen tam Lutherani, quam Zwingliani in eo conveniunt, ut editio Latina vulgata non sit habenda pro authentica, cum innumerabiles errores in ea deprehendantur.
Hinc ex castris Lutheri prodiit in aciem Martinus Kemnitius, ex castris Zwinglianorum Joannes Calvinus, qui adversus Concilium Tridentinum scribentes, quartam sessionem prse caeteris vexant, in qua Concilium definit, vulgatam editionem Latinam habendam esse pro authentica. Scripsit etiam de eadem re Georgius Major praefat. in Psal., et Tilmannus Heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum tit. II.
At non pauciores pro vulgata editione scripserunt, in quibus sunt Joannes Driedo lib, II. cap. de Ecclesiast. dogmat. et Script. Franciscus Titelmannus in prologo apologetico pro editione vulgata novi Testamenti, Andreas Yega lib. XV, in Cone. Trident. cap. 9. Jodocus Tiletanus in I. part. apolog. pro Cone. Trident. cont. Kemnitium, Lindanus lib. I. de opt. gen. interpret., Melchior Canus lib. II. de locis cap. 13. Sixtus Senensis lib. VIII. Biblioth. sanctae in refutatione ultimas haeresis. Quorum diligentiam imitari cupientes, his argumentis rem eamdem comprobamus.
Primum est argumentum ipsius Concilii. Ait enim Synodus Tridentina, eam a se probari sacrorum librorum Latinam editionem, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est. Nec enim temere per annos fere mille, hoc est, a tempore B. Gregorii omnis Ecclesia Latina hac una editione usa est, omnes Concionatores hanc explanaverunt et populis proposuerunt, omnia Concilia ex hac editione testimonia protulerunt ad confirmanda dogmata Fidei. Porro Ecclesiam totis octingentis vel nongentis annis germana Scripturae interpretatione caruisse. atque in iis quae ad Fidem et religionem pertinent, errores interpretis nescio cujus pro verbo Dei coluisse, mirum est, si cui mirum et absurdum non esse videatur, praesertim si ex Apostoior didicerit, Timoth. III eam esse columnam et firmamentum veritatis.
Secundum argumentum sumo ex testimoniis Veterum. Nam vel haec nostra versio est Hieronymi, vel certe illa antiqua cummunis quam Augustinus vocat Italam: si est illa antiqua, magnum testimonium habet ab Aug. lib. II. de doct. Christ, c. 15. ubi di¬
cit, eam omnibus esse praeferendam: si autem est Hieronymi, ut nos supra probavimus, habet testimonia omnium Veterum, qui eam videre potuerunt. Nam in primis B. Augustinus lib. XVIII. Civit. D^icap. 43. « Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit: sed ejus tam litterarum laborem quamvis Judaei fateantur esse veracem etc. » Et epist. 10. ad Hieronymum dicit, ejus versionem, seu potius emendationem Testamenti novi omnibus probari. Item B. Gregorius lib. XX. Moral. c.32. « Quia, inquit, haec nova translatio ex Hebraeo nobis eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est, quidquid in ea dicitur, et oportet ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur. »
B. Isidorus lib. VI Etymol. c. 4 « Presbyter, » inquit, « Hieronymus trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit, cujus interpretatio merito caeteris antefertur. » Et lib. 1. De offic. divin. c. 12. « De Hebraeo, inquit in Latinum eloquium tantummodo Hieronymus presbyter sacras Scripturas convertit, cujus editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, eo quod veracior est in sententiis, et clarior in verbis. » Haec ille, cui subscribit Rabanus lib. II. De institut. Cleric. cap. 54.
Porro qui deinceps secuti sunt, B. Anselmus, B.Bernardus, Rupertus, Haymo,Hugo, Richardus, et alii omnes satis ostendunt, se hanc editionem prae caeteris probasse, cum eam solum explanandam susceperunt. Adde etiam, quod non solum Latini versionem hanc probarunt, sed etiam Graeci, qui quaedam divina volumina ab Hieronymo in Latinum ex Hebraeo conversa, ipsi ex Latino in Graecum transfuderunt, ut B. Hieronymus testatur, lib. de vir. illust. in Soplironio, et lib. II. contra Ruffinun.
Tertium argumentum. Habuerunt Hebraei sua lingua authenticam Scripturam: Graeci quoque habuerunt Graece authenticam Scripturam, id est, Testamentum vetus ex versione LXX, et Testamenti novi ipsos primos fontes; igitur aequum fuit, ut Latina Ecclesia, in qua sedes Petri est, et in qua perpetuo Fides christiana mansura erat, haberet sua lingua authenticam Scripturam: non autem habuit aliam fere a mille annis quam istam; igitur ista authentica censenda est.
Quartum argumentum. In Conciliis generalibus Ecclesiae, aut paucissimi, aut interdum nulli» inveniuntur linguae Hebraicae periti; male igitur provisum esset Ecclesiae, si in rebus gravibus non posset fidere Latinae editioni, sed deberet recurrere ad Hebraicos codices, et mendicare a Rabbinis hostibus suis veritatem. Idem dicere possumus de Graeca lingua: nam etsi nunc utcumque multi inveniuntur qui Graece noverint, tamen non semper ita fuit. Nam si Ruffino credimus lib. hist. X cap. 21. ex sexcentis Episcopis qui ad Concilium Ariminense convenerunt, nemo fuit qui sciret, quid sibi vellet ofzoouo-to?. Et propterea cum callidi quidam haeretici Ariani proponerent Synodo, an vellet Christum colere, an oy.oovmo-j, omnes clamaverunt, se nolle bpoowiov, sed Christum.
Denique idem experimento comprobatur. Videmus enim nostros haereticos, qui contempta antiqua editione novis interpretationibus student, adeo diversas et inter se dissentientes editiones cudere, ut nihil fere certi ex eorum editionibus habere possit. Quare Martinus Lutherus in lib. cont. Zwinglium: De verit. corp. Christ. inEuchar. «Si diutius, » inquit, « steterit Mundus, iterum eritnecessa rium, ut propter diversas Scripturae interpretationes quae nunc sunt, ad conservandam Fidei unitatem, Conciliorum decreta recipiamus, atque ad ea confugiamus. »
Superest argumenta adversariorum solvere, sed antea libet notare mendacia quaedam aperta, quae Martinus Kemnitius, et Joannes Calvinus suis argumentis admiscuerunt.
Primum Calvini mendacium est, nec judicio, nec recto delectu factum esse, ut ex interpretationibus diversis una obtinuerit inter indoctos. At certe cum omnibus interpretationibus abolitis, haec nostra supra mille annos in usu totius Latinae Ecclesiae fuerit, aut multi fuerunt totis mille annis in Ecclesia docti, aut impudenter mentitur Calvinus. Deinde Sophronium, Augustinum, Gregorium, Isidorum, Pedam, Anselmum, Rupertum, Bernardum, aliosque tam multos insignes viros non existimo inter indoctos numerandos esse: et tamen isti omnes editionem nostram, ut supra demonstravimus, aut inter caeteras, aut etiam praeter caeteras laudarunt.
visse Tridentinos Patres, minime esse audiendos eos, qui ex fonte ipso purum liquorem proferunt, et ex certa veritate falsum coarguunt. Hoc ideo mendacium voco, quod nihil ejusmodi in decreto Concilii legatur. Nec enim Patres fontium ullam mentionem fecerunt, sed solum ex tot Latinis versionibus; quae nunc circumferuntur, unam delegerunt, quam caeteris anteponerent: et (quod Ecclesiae gravitatem, et constantiam decebat) antiquam novis, probatam longo usu recentibus adhuc, ac, ut sic loquar, crudis, denique unam multis inter se dissidentibus, et pugnantibus praetulerunt.
Tertium mendacium est ejusdem Calvini, adeo nullam esse in vulgata editione integram paginam, ut vix tres sint continui versus non insigni aliquo errore foedati. At si ita est, cur ibidem Calvinus, cum suscepisset notandos locos in Psalmis perperam versos, nihil omnino in primi Psalmi translatione notavit? non habet fortasse primus Psalmus tres continuos versus? Sed non est opus, opinor, in tam apertis mendaciis refellendis immorari. Ad Kemnitium veniamus.
Primum Kemnitii mendacium est, Concilium Tridentinum decrevisse, ut pro iis quae Spiritus sanctus in fontibus Hebraicis et Graecis scripsit, ea recipiamus, quae a Librariis mutata, mutilata, vel addita sunt. Hoc esse mendacium manifestum nemo non intelligit. Quis enim, non dico Catholicus, sed sanae mentis homo, unquam diceret, Librariorum vitia suscipienda pro Spiritus sancti verbis? Deinde nonne Concilium eodem loco jubet, ut sacra Biblia quam emendatissime fieri poterit imprimantur?
Secundum est ejusdem, in indice librorum prohibitorum a Paulo IV. edito damnari omnes editiones Bibliorum, etiam veteris Interpretis, in quibus vel manifestissima quaedam vulgatae editionis errata correcta sunt. Hoc etiam crassissimum mendacium est: non enim damnantur in eo indice nisi editiones quaedam ab haereticis, vel suspectis impressoribus factae: et omnes aliae permittuntur.
Tertium ejusdem Kemnitii mendacium est, Concilium Tridentinum sess XXI. c. 2. ut probet Ecclesiam habere auctoritatem dispensandi in Sacramentorum substantialibus contra institutionem Christi, abuti aequivocatione veteris versionis, ubi I. Corinth. IV. ministri Christi vocantur dispensatores mysteriorum Christi. Quo loco exclamat Kemnitius: « Bone Deus, quanta est Antichristi impudentia, in tanta luce cognitionis linguarum, de tam gravi materia tam pueriliter ludere! cum Paulus otxovdfxovs vocet ministros Christi. » Haec ille.
At nobis merito licet exclamare: Bone Deus, quanta est hominis haeretici impudentia, ut crassissima mendacia pro veritate obtrudere non vereatur! Nam Concilium ibidem diserte testatur, Ecclesiam non posse mutare substantialia Sacramentorum, sed tantum statuere modum et ordinem, quo Sacramenta administrari debeant. Deinde, Concilium non abutitur voce dispensatoris, ut Kemnitius somniat; non enim dicit, Ecclesiam posse dispensare in Sacramentis, quomodo dispensat in votis et legibus, sed posse dispensare Sacramenta, id est, administrare, porrigere, tradere Fidelibus: et instar fidelis ac prudentis oeconomi in dispensandis bonis domini sui et familia alenda, modo nihil fiat contra leges et mandata Principis.
Postremum Kemnitii mendacium est, Concilium Tridentinum ideo voluisse vulgatam editionem esse authenticam, quia toto transformata est ad dogmata Pontificia. Quod mendacium non solum est hominis impudentis, sed etiam imprudentis, siquidem contra suum auctorem maxime pugnat. Si enim Pontificia dogmata habentur. in editione vulgata, sequitur Pontificia dogmata esse antiquissima, et ipsorum dogmata contraria plane esse recentia: nam editionem vulgatam etiam ipsi fatentur esse vetustissimam.
Praeterea, si editio vulgata facta esset post Lutheri tempora, esset aliqua ratio suspicandi, eam esse accomodatam de industria ad Pontificia dogmata: at facta |est ante mille annos, et omnia quae illi reprehendunt in vulgata editione. Sed adversarii quod ipsi faciunt, idem etiam ab aliis fieri credunt: et quia Martinus Lutherus Biblia pessima fide convertit, ut patet ex Joanne Cochlaeo in vita et actis Lutheri anni 1522. ubi legimus, innova translatione Testamenti novi per Lutherum facta, fuisse notata ad mille loca immutata, id est, addita, vel detracta, vel depravata: idcirco putant etiam Catholicos hoc facere, sed certe falluntur; Fides enim Catholica non eget praesidiis mendaciorum, ut illorum figmenta.
capot xr.
Solvuntur objectiones haereticorum contra vulgatam Latinam editionem.
Argumenta haereticorum contra vulgatam editionem ad tria revocari possunt. Primum est, quia B. Hieronymus multa aliter vertit, quam nos habeamus, et multa reprehendit in nostra editione vulgata: sed jam est responsum supra cap. 8.
Secundum argumentum. Magis credendum est esse verbum Dei quod habetur in fontibus Hebraicorum et Graecorum codicum, quam quod habetur in rivulis versionum: nam Hebraei et Graeci codices, Prophetarum et Apostolorum sunt, qui errare non poterant: Latini autem sunt variorum interpretum, qui errare poterant. Nam aliud esse interpretem, aliud Prophetam, docet Hieronymus praefat. in Pentat. Et idem Hieronymus passim reprehendit veterem interpretem in suis Commentariis, et lib. i. contra Joviniam: B. Augustinus autem non solum in genere dicit, interpretes posse errare lib. II. de doct. Christ. cap. 12. et epist. 19. et 59. sed etiam epist 8. ad Hieronymum asserit, Hieronymum in sua interpretatione errare potuisse.
Accedit, quod Patres passim docent, ad fontes Hebraeos et Graecos esse recurrendum. Hieronymus in lib. cont. Helvid. et in epist. ad Marcellam quae, incipit Post priorem epistolam, docet, Latinam editionem Evangeliorum ad Graecos fontes revocandam: et idem dicit de Latina editione Testamenti veteris emendanda ex Hebraeo, in Comm. cap. 8. Zachariae. Idem habet Augustinus lib. II. de doct. Christ. cap. 11, 12 et 15. et epist. 59. et alibi. Et quod mirabilius est, in ipso jure Pontificio dist. 9. can. Ut veterum, ita dicitur: «Ut veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est, ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat. »
Respondeo: negari non posse, quin sint fontes Scripturarum anteponendi rivulis versionum, quando constat fontes non esse turbatos: nunc autem fontes multis in locis turbidos fluere jam ante ostendimus, et certe vix dubitari potest, quin sicut Latina Ecclesia constantior fuit in Fide retinenda, quam Graeca; ita etiam vigilantior fuerit in suis codicibus a corruptione defendendis. Quod enim olim Hieronymus scripsit ad Damasum in epist. de nomine hypost. nunc maxime habet locum, videlicet, profligato a Graecis patrimonio, apud Latinos tantum incorruptam Patrum haereditatem servari.
Ad illud autem quod objiciebatur, interpretes interdum labi potuisse, non desunt qui respondeant: veterem interpretem novi Testamenti, et etiam B. Hieronymum interpretem novi Testamenti, veteris peculiari Spiritus sancti lumine illustratos errare non potuisse, sed non est opus eo confugere. Admittimus enim, interpretem non esse Prophetam, et errare potuisse: tamen dicimus, eum non errasse in illa versione, quam Ecclesia approbavit.
Nam vulgata editio non est unius auctoris, sed quaedam habet ex Hieronymo, quaedam ex Luciano, quaedam ex Theodotione, quaedam ex alio quodam interprete innominato: stultum autem videtur dicere, Theodotionem haereticum non potuisse errare, et etiam Hieronymum nusquam errasse, cum ipse in c. XIX. Isaiae dicat, se errasse, et Ecclesia correctionem ejus receperit. Non igitur auctores illos canonizavit Ecclesia, sed tantum hanc versionem approbavit: nec ita tamen approbavit, ut asseruerit nullos in ea Librariorum errores reperiri: sed certos nos reddere voluit, in iis praesertim, quae ad Fidem et mores pertinent, nulla esse in hac versione interpretum errata.
Ad aliud de emendatione Latinorum codicum ad Hebraeos et Graecos, respondeo: quatuor temporibus licere nobis recurrere ad fontes Hebraeos et Graecos, ut illi Patres monent.
Primo, quando in nostris codicibus videtur esse errorLibrariorum, sic videmus nunc in Missalibus novis emendatum illud Eccl. XLV. Dedit illi coram praecepta, cum antea prave legeretur Cor ad praecepta. Nam in Graeco est xa ra 7r/>d;&>7rov, ubi nulla est ratio dubitandi: facile autem fuit, ex coram facere cor ad. Sic Eccles. XXIV. illud: Ego quasi fluvius Diorix, deberet corrigi Ego quasi fluvii Diorix, ut est in Graeco; nam Diorix fluvius nusquam est. Quamquam enim Rabanus in Commentario hujus loci dicat, ex sententia quorumdam, flumen Armeniae esse,
qui Dorix appelletur; tamen id nullo auctore probat. Atw/au? autem est fossa a flumine deducta ad irrigandam terram.
Sic Sapient. XII: Ipsum qui non debet puniri condemnas, et exterum cestimas a tua virtute; non male correctum vidimus in Bibliis Lovaniensibus hoc modo: Ipsum qui non debet puniri condemnasse exterum putas a tua virtute, et clare ex Graeco colligitur: et manifeste Librariorum est error, licet S. Gregorius lib. III, Moral. cap. 11, priorem sententiam pie exposuerit,
Sic illud Psal. XLI, Deum fontem vivum, tuto mutari posset in fortem vivum: nam in Hebraeo est aperte Vn bm Dffliw ad Deum, ad fortem vivum, et in Graeco est etiam 7r phg tov 0sov tir/ypbv, ubi nulla est occasio erroris, in nostro facile potuit mutari fortem in fontem, praesertim cum praecedat Sitivit anima mea. Sic etiam in Missali emendatum videmus illud Jo. XIX, Accepit eam in sua, quod ante erat in suam, cum Graecus codex aperte habeat ets ra. X §i«.
Secundo, quando Latini codices variant, ut non possit certo statui, quae sit vera vulgata lectio, possumus ad fontes recurrere, et inde juvari ad veram lectionem inveniendam, Sic Josue V, quidam Latini codices habent: Quibus juravit, ut ostenderet eis terram fluentem lacte et melle{ 6); quidam habent, ut non ostenderet efc. Vera lectio videtur esse posterior: nam id Hebraeo constanter additur Non. Sicut e contrario Josue XI, quidam codices habent: Non fuit civitas quce non se traderet: quidam habent Non fuit civitas quce se traderet; et hoc est verius, quia conforme est Hebraeo, et verba sequentia id requirunt. Sic Luc. I quidam codices habent: Redemptionem plebis suce: quidam, plebi suce; et haec videtur verior, cum in Graeco Sit ru ku cclitov.
Tertio, quando verba aut sententia in Latino est anceps, possumus recurrere ad fontes, si forte ibi non sit ambiguitas. Sic quod legimus Genes. III, Maledicta terra in opere tuo, potest intelligi de opere futuro, id est, dum coles eam: et de praeterito, id est, de peccato Adae propter quod terra maledicta est. At in Hebraeo non est ambiguum, siquidem non potest significare nisi prop¬
ter te, id est, propter peccatum tuum; unde etiam monet B. Hieronymus in quaest.Hebr.,
recte vertisse eos, qui dixerunt: Maledicta terra in transgressione tua. Quamquam non inficior potuisse fieri, ut in Hebraeo esset 3 et Librariorum vitio mutatum sit Daleth in Resch.
Sic etiam quod legimus Luc. II: In terra pax hominibus bonce voluntatis: illud bonce voluntatis ambiguum est, potes! enim referri ad homines, et ad pacem: sed ex Graeco colligitur, melius conjungi cum pace, ut hic sit sensus, in terra pax hominibus, paxx inquam, bonae voluntatis Dei erga homines. Nam euSoxia, ut plurimum non est bona voluntas hominis, sed bona voluntas Dei erga homines. Sic Ps. II: Ne quando irascatur Dominus: Et Cum exarserit in brevi ira ejus: Et Beati qui confidunt in eo, apud Latinos dubium est, an haec dicantur de Patre, an de Filio, nam de utroque fit mentio in Psalmo isto: sed ex Hebraeo manifeste colligitur, haec dici de Filio. Denique Psal. CXXXVIII: Non est occultatum os meum a te, in Latino dubium est, an sit os oris, an os ossis. Sed in Hebraeo est clarum, est enim non!»s.
Quarto et ultimo, licet recurrere ad fontes, ad energiam et proprietatem vocabulorum intelligendam. Sic illud Exod. I. NEdif cavit illis domos: intelligimus ex Hebraica phrasi significare fecunditatem et filiorum copiam. Ut etiam illud Psal. CXII: Qui habitare facit sterilem in domo: illud quoque Psal. CXXXYIII: Imperfectum meum viderunt oculi tui, Hebraea vox aperte declarat proprie embrionem significare: et illud ibidem Mirabilis facta est scientia tua ex me, ex Hebraeo textu facile declaratur; significat enim mirabiliorem esse scientiam Dei, quam ut possit homo capere. Qualem etiam Hebraismum agnoscent, qui hujus linguae periti sunt, in illis Pauli verbis Ephes. III: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. Non enim sensus est, charitatem Christi donum esse scientia eminentius, ut verba sonare videntur, sed charitatem Christi majorem esse, quam ut scientia comprehendi possit.
Argumentum tertium sumunt ex variis locis, in quibus videtur omnino vulgata editio errorem continere. Et quamquam absque ullo ordine ista loca ipsi proponunt, nos tamen ordine referemus; primum loca qua? adferunt ex variis libris ScripturarumTesta-
menti veteris; deinde quae, adferunt ex Psalmis; postremo quae adferunt ex Testamento novo.
Chapter 28 of 53