Skip to the text

Caput XII. Defenduntur loca, quce Kemnitius depravata esse dicit in editione vulgata

Primus locus est Genes. III, ubi legimus: Ipsa conteret caput tuum{ 8). Quem locum Kemnitius dicit esse corruptum, ut inde probetur intercessio, et patrocinium Mariae, cum legendum sit, ipsum conteret tuum: nam de semine, id est Christo loquitur Scriptura, ut omnes Veteres docent.

Respondeo: editionem vulgatam varie habere; quidam enim codices habent Ipse; quidam Ipsa; et propterea non esse contra vulgatam editionem, si convincatur debere legi Ipse, vel Ipsum.

Dico secundo: non esse improbabile debere legi Ipsa, neque esse hanc depravationem Papistarum. Nam etiamsi multi codices Hebraici habeant Nin: tamen legi unum, in quo erat scriptum ion, id est Ipsa, ac praeterea remotis punctis illam vocem Hebraicam Nin posse interpretari ipsam, nimis rudis est qui nescit. Passim enim occurrit in sacris Bibliis ain pro ion. Sic Genes. III, vers. 12. Exod. III, vers. 8. Adde quod ipsa legerat Claudius Marius Victor lib. I in Genes., Alcimus Avitus lib. III carm. cap. 6., Chrysostomus homil. 18. in Genes., Augustinus lib. II. De Genes, cont. Manich. cap. 18., lib. XI De Genes, adiit, cap. 36., Ambrosius lib. De fuga secuti cap. 7. Gregorius lib. I Moral. cap. 38. Eucherius, Rupertus, Beda, Rabanus, et Strabus, ac Liranus in hunc locum, et Bernardus ser. 2. super Missus est. Itaque mendacium est quod Kemnitius dicit, omnes Veteres legere ipsum.

At dices: verbum conteret in Hebraeo est masculini generis, igitur refertur ad semen quod etiam est masculini generis, non ad mulierem quae est feminini. Respondeo: id non esse novum in Scriptura, ut cum nominibus femininis conjungantur pronomina,

aut verba generis masculini, Ruth I, vers.8. dicit Ruth ad nurus suas oy huiO

'“iD'n □ sair hirn hw dwqh etEsther I v. 20. larii biffi jn et Eccles. XII, vers. 5. 'nm ->3 et alia hujusmodi plurima reperiuntur.

Secundus locus est Genes. YI, ubi legimus: Cuncta cogitatio cordis intenta est admalum{ 1), quem locum Kemnitiusvult esse corruptum, ad extenuendum peccatum originale, cum in Hebraeo sit '“fya *I3^ pl Disn Va figmentum cordis ejus tantum malum omni die. Respondeo: sensum esse eumdem: nam illud figmentum cordis significat cogitationem cordis, quia a corde fingitur et formatur, ut etiam Hebraei in eum locum docent. Idem autem est Cuncta cogitatio cordis intenta est ad malum, et figmentum, id est, cogitatio cordis non est nisi malum. Non autem sequitur hinc, ut Lutherani putant, omnia opera hominum esse mala: nam illa est hyperbole Scripturae, qua saepe utitur ad rem aliquam extollendam: sicut in eodem capite dicitur: Omnis caro corruperat viam suam: et tamen ibidem dicitur: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis.

Tertius locus est Genes. IX, ubi legimus: Quicumque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius. Hunc locum dicit Kemnitius mutilatum esse, cum in Hebraeo sit: Qui effuderit sanguinem hominis, per hominem fundetur sanguis illius. Respondeo: illam omissionem non reddere sensum falsum, neque imperfectum; proinde non esse magni momenti; sensus enim est, tam in Hebraeo, quam in Latino; Qui occiderit hominem, occidetur etiam ipse.

Quartus locus est Genes. XIY, ubi legimus: At vero Melchisedech Rex Salem proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi. Hunc locum dicit corruptum, ut inde probare possemus sacrificium Missae; nam in Hebraeo non habetur verbum offerendi, nec rationalis conjunctio, ut in vulgata editione.

Respondeo: falso Kemnitium dicere, haberi in vulgata editione verbum offerendi. Nec enim legimus obtulit, sed protulit panem et vinum. Conjunctionem autem rationalem habet vulgata editio, sed habet etiam Hebraeus textus, etsi eam Kemnitius, vel propter imperitiam non viderit, vel propter malitiam videre noluerit. Nam licet in Hebraeo

sit 1, non Va, tamen illud i saepissime accipitur pro!>b), ut Isa- LXIV, Tu iratus es, et peccavimus, id est, quia peccavimus, ubi similiter est *i pro!>a. Genes. XX, En morieris propter mulierem quam tulisti, habet enim virum Win W'2 fom Genes. XXX, Experimento didici, quia benedixerit mihi Dominus nVM irf-mv! wrama, et ejusmodi loca plurima in Hebraeorum codicibus reperiuntur.

Itaque Melchisedech protulit panem et vinum, utilludDeo in sacrificium offerret, quia erat sacerdos Dei altissimi, et hoc facto gessisse eum figuram sacrificii nostri, quo sub specie panis et vini corpus et sanguinem Christi offerimus Deo, omnes veteres Graeci et Latini affirmant, utClemens Alexandrinus lib. IV Stromat., Eusebius lib. V Demonstrat. Evangel. cap. 3. Epiphanius haeres. 79. Chrysostomus hom. 35. in Gen., Cyprianus lib. II, epist. 3., Ambrosius lib. IV. De Sacram. cap. 3., Hieronymus in Comment.cap. 26. Matth., Augustinus lib. XVII. Civ. Dei cap. 17. et Eucherius lib. II. in Genes, cap. 18. Denique Psal. CIX. dicitur de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ut exponit Paulus Hebr. V et VII. At cur Christus sacerdos est secundum ordinem Melchisedech, nisi quia ille obtulit panem et vinum, hic seipsum in specie panis et vini?

Quintus locus est Numer. ult. cap., ubi nos habemus: Omnes viri ducent uxores de Tribu et cognatione sua, et cunctce feminae de eadem Tribu maritos accipient. quem locum non Kemnitius, sed Osiander in Annot. ad Harmon. Evang. notavit. Nam hoc pra3- ceptum videtur adversari plurimis exemplis Scripturarum. Josabeth enim filia Regis Joram de Tribu Juda fuit uxor Joiadae Pontificis de Tribu Levi, II Paralip. XXII. Ruth Moabitis fuit uxor Booz de Tribu Juda, Ruth IV. Michol de Tiabu Benjamin fuit uxor Davidisde Tribu Juda. IReg. XVIII. Item omnes Hebrsei jurarunt Judic. ult., se non daturos uxores de filiabus suis alicui ex tribu Benjamin; igitur si juramentum non intercessisset, licebat dare filias de una tribu viris de altera Tribu. Et B. Virgo Maria de Tribu Juda cognata erat Elizabeth de Tribu Levi, Lucae I.

Denique videtur etiam contra textum Hebraeum; ubi solum habetur, ut mulieres quae sunt haeredes bonorum paternorum, non possint nubere aliis viris quam de sua Tribu: de viris autem et de mulieribus quae non sunt hseredes, nulla habetur lex.

Abulensis in hunc locum dicit, legem istam non inclusisse Tribum Levi, nec mulieres alienigenas: et in casu necessitatis, et propter magnos Principes et Reges, potuisse in ea dispensari; sic respondet ad omnia exempla allata: at in lege divina nemo poterat dispensare. Deinde David cum accepit Michol in uxorem, non erat Rex, nec erat ejus conjugium cum Michol tam necessarium, ut propterea debuerit id lege divina dispensari.

Melius respondet Canus lib. II de loc.cap. 14. sed non plene rem explicat. Sensus igitur legis tam vulgatae editionis, quam textus Hebraici hic est, ut cum aliqua mulier caret fratribus, et proinde est haeres, non possit nubere alicui qui non sit de Tribu sua, et nullus vir possit eam accipere, etiamsi ipsa vellet, nisi sit de ejus Tribu. Itaque datur lex, et viris, et mulieribus, sed tamen propter mulierum bona.

Quod hic sit verus sensus legis, patet ex fine legis. Finis enim est, ut ibi dicitur, ne commisceantur haereditates, et transeant de una Tribu in aliam. Porro, ad hunc finem obtinendum, non oportuit jubere absolute ne Matrimonia fierent extra propriam Tribum, sed tantum ne fierent extra Tribum, cum mulier nuptura est haeres. Et hoc modo satisfit omnibus exemplis allatis.

Ad id autem quod dicebatur, aliter haberi in Hebraeo, respondeo: falsum esse. Namlex data mulieribus in textu Hebraeo clara est, ut etiam in Latino: lex autem data viris, quam isti dicunt non haberi in Hebraeo, illis verbis comprehenditur m "dhiaNITOO

rdnfo Wift, Filii Israel adhcerebunt unusquisque in possessione Tribus patrum suorum. Adversarii putant illud adhcerebunt referri ad possessionem, ut sit sensus: adhcerebunt possessioni, id est, manebunt in possessione Tribus suce: at non ita est, sed refertur ad conjugem, ut sit sensus: Filii Israel adhcerebunt, nimirum uxori, id est, conjungent Matrimonia unusquisque in possessione Tribus suce, id est, non transeundo per conjugium ad possessionem alterius Tribus. Hunc esse sensum, colligitur ex sequentibus, sequitur enim: Et omnis filia hcereditans possessionem adhcerebit viro Tribus suce etc. atque ita hunc locum intel¬

lexerunt Eusebius lib. I. hist. cap. 6., Epiphanius haeres. 78., Ambros. in cap. III Lucae, Beda in cap. I Lucae, Damascenus lib. IV, cap. 15.

Sextus est I Esdrae IX, ubi dicit nos habere pax illius, cum esse deberet paxillus. Respondeo: hic etiam esse errorem Librariorum: nam Hebraea vox est, "rn pax illius seu clavus, et multi Latini codices habent paxillus.

Septimus est Job. V: Voca si est qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere. Hunc locum vult Kemnitius depravatum, ad invocationem Sanctorum comprobandam. Respondeo: forte fuisse ebrium cum hoc scripsit Kemnitium: nam apertissime in Hebraeo est Job V hssh cwVTpia h’2 Wi ipy iinh nj *op quae ad verbum sic habent: Voca nunc, si est respondens tibi, et ad aliquem de Sanctis respice. Et sane si quaeritur verbum expressum, hic expressissimum est.

Octavus locus est Prov. XVI, ubi habemus: Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides secuti, cum deberet esse lapides saeculi juxta Hebraeum D53 quod marsupium significat; non seculum, quod D^iir, vel h jr. Respondeo: in nostra editione esse varias lectiones, et eam esse veram, quae habeat saeculi: in alia errore scribarum positum esse secuti.

Nonus est Ecclesiastae IX. Nescit homu, utrum odio vel amore dignus sit. Quem locum vult Kemnitius esse depravatum, ut inde probetur dubitatio Fidei de remissione peccatorum: quod idem antea scripsit Calvinus cap. V, Instit. §. 28.

Respondeo: interpretem nostrum optime vertisse, non quidem numerando verba Hebraica, sed ea expendendo, et sensum eorum exprimendo. Sic habet textus Hebraeus:

arm!j*!N niurciss nan« qj &nwnb bhn

DiNn, hoc est, et amorem et odium non est sciens homo, sed omnia ante faciem ipsorum. Sensum horum verborum hunc esse vult B. Hieronymus in Gomment. hujus loci: «Porro, inquit, hic sensus est: Inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse: in futuro igitur scient, et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedit eos, cum de vita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, et nunc certamen.» Haec ille. Quam verissimam loci

hujus intelligentiam non potuit interpres melius reddere, quam illis 'verbis: Nescit homo utrum odio vel amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta.

At ne quis objiciat: scire impios se dignos odio; animadvertendum est, de solis justis Ecclesiastem loqui, qui cum nullius peccati sibi conscii sint, tamen certo statuere non possunt, dumhievivunt, justinesintan non; ex quo sequitur, ut ignorent utrum odio vel amore digni sint.

Decimus est, Eccles. Y. De propitiato peccato noli esse sine metu (i). Hunc etiam locum vult Kemnitius depravatum, ad probandam incertitudinem remissionis peccatorum. Respondeo: varias hic esse lectiones, ut Cornelius Jansenius in hunc locum ostendit Quidam enim codices habent, de propitiato peccato \ e t quidam, depropitiatione, sive de propitiatu peccati, qua? posterior videtur melior, cum sit conformior Grseco textui mpi i^dxcrgov pj uyoftos ytvou.

Sed etiam hinc convincitur esse falsa haereticorum sententia, qua jubent, hominem certo credere se esse justum, vel fore justum, si ita credat: nam vel loquitur Sapiens de propitiatione jam obtenta, ut sit idem, de propitiatione peccati, et de propitiato peccato; et tunc falsum est, quod illi dicunt, hominem debere esse securum de obtenta venia: vel loquitur de propitiatione obtinenda; et tunc falsum est, quod idem dicunt, hominem debere esse securum de venia obtinenda. Sed de his suo loco.

Undecimus est Ecclesiastici XYI: Misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Conqueritur Kemnitius, nos addidisse nomen meriti, quod non est in Grasco, et sic depravasse hunc locum ad merita bonorum operum ostendenda, sicut antea conquestus erat Calvinus Institut. cap. X, §. 52. Respondeo: in Graeco textu non esse nomen meriti, quia hoc nomen est Latinum, et ille textus est Graecus, tamen esse aliquid quod idem significet, et rectissime per meriti vocabulum exprimatur; est enim x«rd spqx, nemo autem qui Graecae linguae vel tenuissime sit peritus negare potest, quin xutu spqx significet Latine pro meritis operum.

Duodecimus est Joel II: Praestabilis super malitia. Quae verba Kemnitius dicit nihil significare, et in Ecclesia nostra sine ullo

intellectu cani. Respondeo: Hieronymum in textu suo hoc verbum posuisse, et in Commentario etiam hac voce usum, cui pati debet Kemnitius ut plus tribuamus, quam sibi. Significat autem praestabilis super malitia, excellens in miserando et in poena condonanda, quod proprie Deo convenit: estque idem cum illo Pcenitens super malitia, quod ad verbum est in Hebraeo; nam D'na est poenitere, in niphal. Posset etiam non male, si verba Latina consideremus, Praestabilis super malitia idem esse quod melior, quam ut a malitia vinci queat. Quod quidem verissimum est, cum nulla immanitate, aut numerositate peccatorum infinita Dei benignitas unquam superetur.

Deoimustertius est Michaeae Y., ubi legimus: Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel (-4). Hunc locum depravatum vult esse Osiander in annot. ad Harmon. Evangel., et corrigendum pro Parvulus es, parum est ut sis in millibus Juda etc. Dicit enim, imperitum interpretem non animadvertisse, Hebraeos carere neutro genere, et pro eo usurpare masculinum vel femininum: proinde licet sit masculini generis, tamen debere verti in neutro Parum, non Parvulus. Et probat, quia quod sequitur Ex te mihi egredietur etc. non recte cohaeret cum superioribus, nisi dicatur Parum est etc.

Respondeo: interpretem nostrum recte vertisse: nam ei consentiunt Chaldaeus et Graecus codex, et Hieronymus sic legit in Comment. hujus loci, et quod majus est, Matthaeus cap. II, sic citavit; dixit enim Minima es, non Parum est, et quamquam Hebraei utantur interdum aliis generibus pro neutro, tamen non semper. Ad rationem ejus dico: optime cohaerere sequentia cum praecedentibus, si praecedentia legantur cum interrogatione, ut legit Matthaeus, qui propterea vertit negative: Nequaquam minima es, quia legerat parvula es. Melius respondetur S. Matthaeum non citasse verba, sed sensum: nam Bethlehem erat parvula civitas quoad circuitum murorum et frequentiam habitatorum, ut dicit Propheta: at hoc non negat Evangelista; sed tamen erat maxima civitas privilegio nativitatis Christi, quod innuit Propheta, cum ait: Ex te mihi egredietur qui regat populum Deum Israel, et ad hanc magnitudinem respexit Evangelista, qui addidit particulam rationalem dicens: Ex te enim mihi egredietur etc. nam illa interrogatio: Parvula es? non invenitur in ullo textu, neque Hebraico, neque Grseco, neque Latino.

Chapter 29 of 53