Caput I. Ostenditur, editionem Hebraicam Mosis, et Prophetarum nunquam periisse
Disseruimus libro superiore de libris ipsis sacris, ut eorum numerum et auctoritatem ab haereticorum calumniis vindicaremus. Sequitur, ut de librorum eorumdem variis editionibus, id est, Hebraica, Chaldaica, Graeca, Latina, Germanica, Gallica, et similibus, qua? vulgares dicuntur, breviter disseramus. Parum enim prodesset, librorum divinorum numerum non ignorare, si cui editioni ex tam variis, quae nunc exstant, auctoritas tribuenda sit ignoraremus.
Ut igitur ab editione Hebraica ordiamur, duo sunt quse veniunt in quaestionem. Unum, an Scriptura illa ipsa quse a Mose et Prophetis condita est, ad nos usque pervenerit. Alterum, an ea Scriptura quae Hebraicis codicibus continetur, perverso studio Judaeorum ita corrupta ac depravata sit, ut auctoritatem nullam in Ecclesia mereatur.
De priore quaestione duplex sententia est. Una eorum qui docent, Scripturam sacram universam periisse tempore captivitatis Babylonicae, quando civitas eversa, et Templum incensum fuit, ac deinde ab Esdra fuisse rursum reparatam, Spiritu sancto ei suggerente et dictante omnia, sicut antea
fuerant. Ita sentire videtur Basilius in epist. ad Chilonem: « Hic campus, inquit, in quo secessu facto, Esdras omnes divinos libros ex mandato Dei eructavit. » Haec ille. Addunt quidam in eamdem sententiam Irenaeum, Tertullianum, et Clementem Alexandrinum, sed illi non aperte hoc docent.
Haec opinio improbabilis nobis videtur. Non enim alio fundamento nititur, quam testimonio libri apocryphi, id est, lib. IV. Esdrae cap. 14., ubi disertis verbis scribitur, Esdram totis quadraginta diebus divino spiritu afflatum dictasse quinque viris, qui summa celeritate quae ab eo dicebantur excipiebant, atque eo modo universam Scripturam quae plane perierat esse reparatam. Sed hic liber non modo apocryphus est, et ab Ecclesia Catholica nunquam receptus, sed etiam multis in locis redolet fabulas Judaicas, et in hoc ipso cap 14. non aliter loquitur de quibusdam libris occultis et perfectioribus, quam omnes Thalmudistae faciant de sua Gabala. Quare potius testimonium libri hujus detrahit huic sententiae fidem, quam afferat: ex libris autem canonicis nihil tale colligitur.
fuerit incensa, et perierit; tamen incredibile est, non fuisse etiam aliqua exempla, vel certe partes eorum apud privatos homines, et praecipue apud Ezechielem, Danielem, Hieremiam, Aggaeum, Zachariam, Mardochseum, et ipsum Esdram, qui tunc vivebant, et quibus sine dubio curse fuit Lex Domini.
Est ergo altera sententia, fuisse quidem Esdram librorum sanctorum instauratorem, non omnia iterum dictando, sed colligendo et ordinando Scripturas in unum corpus, quarum partes variis in locis invenerat, et etiam emendando, si quse depravata erant negligentia scribarum, cum toto tempore captivitatis negligenter Lex servata sit, cum non haberent Judsei Templum et tabernaculum.
Ita sensisse videntur gravissimi auctores. Nam Chrysostomus homil. 8. in epist. ad Hebr. docet, Esdram ex reliquiis Scripturae iterum eam composuisse. Hilarius praefat. in Psal. ait, Esdram omnes Psalmos collegisse, et ex eis unum librum confecisse. Theodoretus prsefat. in Psalm. ait, Scripturam veterem depravatam tempore captivitatis, ab Esdra fuisse restitutam. Quod idem mihi significasse videntur lrseneus lib. III. cap. 25. Tertullianus lib. de hab. mulier., et Clemens lib. I. Stromat. Dicunt enim, Esdram recensuisse et instaurasse libros omnes Testamenti veteris: sed non addunt, memoriter, nec meminerunt historiae illius, quae habetur in lib. IV. Esdrae.
B. Hieronymus in prolog. Galeat dicit, Esdram invenisse novas litteras Hebraicas, et antiquas quidem reliquisse Samaritanis, novas autem tradidisse Judaeis, quibus etiam nunc utimur. Nam ut idem Hieronymus in cap. IX. Ezech. testatur, littera postrema alphabeti Hebraici antiqui similis erat T Graecorum, et figuram crucis referebat, quoniam finis legis Christus crucifixus est: nunc postrema littera alphabeti nullam videtur habere crucis similitudinem. Proinde sine dubio novas litteras habemus. De nova autem librorum sanctorum editione per Esdram facta nihil Hieronymus dicit, cum tamen ibi maxime esset locus dicendi.
Denique, si Esdras libros sanctos iterum dictasset, verisimile est, eum id facturum fuisse non lingua Hebraica, sed Chaldaea, vel mixta ex Hebraica et Chaldaea, quae tunc
erat in usu, et qua videmus scriptos esse libros Esdrae, et Danielis: at certum est, sanctos libros praeter istos Esdrae et Danielis lingua Hebraica esse scriptos, et illa ipsa, qua Adam et Eva, et Patriarchae omnes locuti sunt. Quod manifeste colligitur ex nominum propriorum etymologia, quae saepe non invenitur in ulla alia lingua.
Ac ut pauca exempla de multis proferamus. Dixit Adam de uxore sua recens creata: Hcec vocabitur virago, Hebraice quia sumpta est de viro, qui in Hebraeo dicitur. At in nulla alia lingua vir et mulier habent hanc nominis similitudinem. Nam Chaldaica lingua, quae Hebraicae est affinis, vir dicitur, mulier fcnnifc quae ne unam quidem litteram communem habent. Pari ratione Graeca vocabula a vbp et 7 et Latina, vir et mulier, nullam inter se habent similitudinem litterarum. Aut igitur non dixit Adam ea verba, quae supra posuimus, et Prophetarum eximius mentietur: aut fateamur necesse est, ea lingua divinos libros scriptos esse, qua primi homines utebantur. Similia sunt quae in ScripWis dicuntur de ratione nominis Evee, Cain, Abel, Seth, Noe, Phaleg, Abraham, Isaac, Jacob, et omnium ejus filiorum; necnon montium, fluminum, urbium, aliarumque multarum rerum: siquidem in Hebraica lingua semper allusiones illae similium vocum reperiuntur; in caeteris linguis aut nunquam, aut raro.
Denique linguam Hebraicam, qua sacros libros scriptos esse videmus, antiquissimam, atque adeo primam omnium linguarum esse testatur, tum ipsius brevitas et simplicitas, tum auctoritas doctissimorum hominum. Vide Eusebium lib X. Praeparat. Evangel. c. II. Ambrosium in cap. III. ad Philippen. Hieronymum in epist. ad Damasum de visione Isaiae; Augustinum lib. XVI. De Civit. Dei cap. 11. Neque his repugnat, quod Augustinus lib. XVI. De Civit Dei capit, ult. dicit, linguam Hebraeam inventam post tempora Noe. Non enim Augustinus indicare voluit, eam linguam antea non fuisse, sed solum tunc primum coepisse vocari linguam Hebraeam. Ut enim recte explicat Eucherius in cap. XI. Genes., ante divisionem linguarum, lingua Hebraea communis erat omnibus hominibus, et ideo non habebat certum nomen: at tempore Heber, cum multae linguae esse coepissent, illa communis ad distinctionem aliarum dicta est Hebraea, quia mansit in domo Heber, unde Hebrsei dicti sunt.
Cum igitur planum sit, libros Esdrae plenos esse vocibus Chaldaicis: libros autem legis et Prophetarum puro Hebraico idiomate scriptos esse; planum quoque videri debet, Legis et Prophetarum libros non ab Esdra, sed a Mose et antiquis Prophetis conscriptos non habere.
Chapter 20 of 53