Psalmus 70
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
i. In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
Deus, ut liberes me; Domine, ut auxilieris mihi, festina.
Confundantur et erubescant, qui quaerunt animam meam.
- Avertantur retrorsum, et erubescant, qui
volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
- Exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
G. Ego vero egenus, et pauper sum: Deus,
adjuva me.
Adjutor meus, et liberator meus es tu: Domine, ne morcrK
Convertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt malum mihi.
Revertantur ad vestigium confusionis suae, qui dicunt: Vah! vali!
Gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te: et dicant semper: Magnificetur Deus, qui diligunt salutare tuum.
Ego autem egenus et pauper; Deus, festina pro me:
Auxilium meum et salvator meus tu. Domine, ne moreris.
Argumentum. — Vid. quae Psalmo xl praemisimus. ’A-rcoiT;a?p.aTicv hujus Psalmi videtur ad hoc destinatum, ut certis quibusdam temporibus aut occasionibus in templo inter sacra decantaretur.
- Praecentori, Davidis carmen, ad revocandum eum in memoriam Jovce.
Jova, ad auxilium meum festina.
- Pudore afficiantur et erubescant, qui appetunt vitam meam;
cedant retro et contumelia afficiantur, qui volunt malum meum.
Revertantur propter pudorem suum, qui dicunt: Eia! eia!
Exsultent et laetentur de te, quicumque te quaerunt;
dicant continuo: Magnus est Jova! qui amant auxilium tuum.
- Et ego afflictus sum et pauper,
Deus, propera mihi;
auxilium meum et liberator meus es tu; Jova, ne moreris.
In finem, Psalmus D avid, in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
In hoc titulo apud Hebraeos habetur tantum: « In finem David in rememorationem; » sed Septuaginta Interpretes addiderunt, explicandi gratia illa verba, « quod salvum fecerit eum Dominus. » Quod enim quidam bonus auctor, sed modernus, scripsit, a Septuaginta Interpretibus posita fuisse in titulo aliqua verba primi versiculi, non est probabile, tum quia in hebrren non ponitur in titulo pars ulla primi versiculi; tum quia in primo versiculo mentio fit auxilii, non salutis: quae tamen expresse nominatur in titulo; tum denique quia si ulla pars primi versiculi pertineret ad titulum, certe prima esset; at prima pars, videlicet: « Deus, in adjutorium meum intende, » in omnibus codicibus, hebraicis, graecis et latinis invenitur in principio Psalmi, non in titulo. Argumentum Psalmi idem est cum argumento Psalmi trigesimi noni, cujus sex ultimi versiculi sunt iidem cum sex ultimis versiculis hujus Psalmi. Igitur continet hic Psalmus orationem Christi in cruce pendentis pro salute sua, id est pro celeri resurrectione corporis sui, et pro salute populi sui, quod est etiam corpus ipsius, sed mysticum. Dicitur autem Psalmus compositus in rememorationem salutis acceptae; quoniam David spiritu prophetico, ut praevidit orationem Christi pro salute fundendam, sic etiam praevidit salutem sine dubio secuturam, et in ejus memoriam Psalmum Deo cecinit.
vers. t. 1. Deus, in adjutorium meum intende: Domine, AD ADJUVANDUM ME FESTINA.
Hic versiculus in Ecclesia catholica celeberrimus est: inde enim incipiunt Officia divina omnium horarum. Quamvis enim praecipue conveniat Christo in cruce pendenti, potest tamen usurpari ab omnibus fidelibus in periculo versantibus; et quoniam semper in multis magnisque Dic ver- periculis versamur, dum peregrinamur a DomieB"“ ut*. no, et « dum adversarius noster diabolus tanties in quam leo rugiens circuit quaerens quem devo- Ecdesia re^ „ ut scribit B. Petrus I Epist. cap. v; ideo non solum licet, sed etiam expedit assidue hunc versiculum frequentare: ad quod faciendum hortatur monachos Joannes Cassianus Collat. X, cap. ix, ubi fusissime persequitur utilitatem et virtutem hujus versiculi. Petitur igitur in hoc versiculo auxilium Dei magnum et velox, ad avertendum malum grave et imminens; de priore dicit: « Deus, in adjutorium meum intende, » id est, incumbe diligenter in me juvando, ut gravitas mali requirit; de posteriore dicit: « Domine, ad adjuvandum me festina, » id est, non solum diligenter incumbas in me juvando, sed etiam velociter, et nulla interposita mora, quoniam periculum imminet. S. Hilarius et S. Augustinus exponunt solum prima illa verba: « Deus, in adjutorium meum intende. » Reliqua ejusdem versiculi omittunt: quae fuit causa cur auctor ille, de quo supra locuti sumus, existimaverit posteriora verba hujus versiculi non fuisse apud Hilarium et Augustinum in ipso Psalmo, sed in titulo. Sed apud Hilarium invenitur integer titulus, et integer Psalmus descriptus, et in primo versiculo non desunt illa verba: « Domine, ad adjuvandum me festina. » Cur autem non exposuerint haec verba SS. Hilarius et Augustinus, ratio est, quia sunt eadem cum superioribus, praesertim si quis consulat hebreeum textum, ubi unicum est verbum, hoc modo: Deus, ad me liberandum', Domine, ad adjuvandum me festina.
vers. 2. 2. Confundantur et revereantur, qui quae¬
Hic versiculus idem est cum versiculo 1 9 Psalmi xxxix, et sensus est, ut per Christi resurrectionem, et fidelium liberationem de potestate inimicorum, inimici videntes se frustra laborasse, confundantur et erubescant, quod partim jam est factum, partim complebitur in novissimo die.
- Avertantur retrorsum, et erubescant, vers. 3.
Idem est hic versiculus cum versiculo 20 Psalmi xxxix, nisi quod hic dicitur: « Avertantur, » ibi, « convertantur. » Sed idem est sensus, repetitio videlicet ejusdem precationis ad rem magis explicandam et confirmandam.
- Avertantur statim erubescentes, qui di- yers. cunt mihi: Euge, euge.
Et hic versiculus idem est, quoad sensum, cum versiculo 21 Psalmi xxxix, ubi res eadem tertio. repetitur, ut videlicet hostes Christi et Ecclesia? cito confundantur, qui nunc exsultant dicentes inter se: « Euge, euge. »
- Exultent, et Laetentur in te omnes qui v-erg 5 quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dom.nus, qui diligunt salutare tuum.
Idem est hic versiculus cum versiculo 22 Psalmi xxxix, in quo per modum precationis prodicitur victoria, et exaltatio Christi et Ecclesiae.
- Ego vero egenus, et pauper sum; Deus, Vers
Hic quoque idem est cum versiculo 23 Psalmi xxxix, in quo revertitur Christus ad statum illum describendum, quem habuit in cruce, cum vere pauper et nudus Patri dicebat: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
- Atjutor meus, et liberator meus es tu:..,
Hic denique versiculus idem est cum ultimo versiculo Psalmi xxxix, in quo repetitur prima petitio celeris auxilii. Vide plura in explicatione Psalmi xxxix.
Chapter 57 of 123