Skip to the text

Psalmus 87

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

In finem pro torcularibus, filiis Core, Psalmne.

De hoc titulo alibi diximus. Argumentum idem fere est, quod Psal. xli, cujus initium est: « Quemadmodum desiderat cervus ad fomes aquarum.» UtrumquePsalmum videntur nonnulli nimis humiliter exponere, dum docent, vel Davidem, vel populum in hoc Psalmo exprimere desiderium redeundi ad terrenam Jerusalem, ut tabernaculum Domini visitare posset: longe autem humilius exponunt, qui docent Coritas in hoc Psalmo proferre desiderium suum redeundi ex Babylone in Jerusalem, ut possent deservire tabernaculo, unde victum capiebant. Nos cum Patribus existimamus tam ardens desiderium, quale in hoc Psalmo legimus, etiam ad litteram, ad coelestia tabernacula pertinere, et nihil humanum, nihil corporale Spiritum Sanctum his suis vocibus exprimere voluisse: et ideo ab Ecclesia Catholica peregrinante cantica ista frequentari, etiamsi tabernaculum, quod erat in Jerusalem, jamdudum conflagraverit, et ipsa Jerusalem funditus eversa fuerit.

  1. Quam dilecta tabernacula tua, Domine, viktutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.

Haec vox est hominis pii peregrinantis ad patriam, et desiderium perveniendi declarantis; nascitur autem hoc desiderium, tum ex felicitate, quae est in patria; tum ex miseria, quae est in pe¬

regrinatione. Vir enim pius, quantumvis in hoc vir pha exilio abundare videatur terrenis rebus, intelligit Tentamen se miserum esse, « et persecutionem pati, » ut Apostolus dicit II ad Timoth.- m, quoniam ipsa abnodet, etiam terrena prosperitas magna tentatio et per- se,nise* secutio est. Ait igitur: « Quam dilecta tabernaculi agnoscit, tua, Domine virtutum! » Vox est admirantis, quasi dicat: 0 quantum diligunt omnes pii tabernacula

tua, coelestes videlicet mansiones tuas, 6 Domine exercituum! vocat autem « I' ominum exercituum, » quia hoc ipsum facit pulchra valde, et amabilia tabernacula coelestia, quod ibi sint innumerabiles exercitus Angelorum, id est, civium sapientissi morum, optimorum, potentissimorum, pulcherrimorum: quorum vel unus sufficeret laetificare peregrinationem nostram, si cum toto suo decore nobis appareret; sed praeter exercitum tantum tantorum principum, ibi videtur facie ad faciem Dominus virtutum, cujus comparatione fulgor omnium Angelorum tenebrae sunt. Recte notat hoc loco Theodoretus, non fuisse in terrena Jerusalem plura tabernacula Dei, sed unicum; ac propterea non de illo uno ligneo et deaurato, ac manibus hominum constructo tabernaculo, Prophetam hoc loco intelligendum esse, sed de coelestibus tabernaculis non manufactis, de quibus Dominus dicit Joan. xiv: « In domo Patris mei mansiones multae sunt. » « Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. » Dixerat in genere tabernacula Domini multum diligi apiis peregrinis: nunc se in eorum numero ponit, ac dicit: « Concupiscit, et deficit anima mea, » quasi dicat: Ego certe ita desidero atria illa, utpras amore langueam, et anima mea deficiat, ac deliquium patiatur, in atria Domini intendens, et pulchritudinem eorum considerans.

wrs.?. 2. Cor meum et caro mea exultaverunt in

Deum vivum.

Declarat vim amoris et desiderii sui per effectum; qui enim vehementer amat et desiderat, corde recogitat, et ore laudat quod desiderat. c( Cor meum, inquit, et caro mea, » id est, mens et lingua exultando laudaverunt Deum vivum: ipse enim est pulchritudo increataet infinita, cui suspiro. In hebraeo pro exaltaverunt, est 133T, jubilaverunt, sive magna voce laudaverunt; proinde illud, exaltaverunt, non debet accipi pro sola laetitia, sed pro laetitia prorumpente in jubilationem. Neque repugnat hic versiculus cum superiore, etiamsi ibi anima mea deficiat, hic exultet; varii suntenim amantium affectus: nunc deflentabsentiam rei amatae, et prae amore deficiunt; nuneexu!- tant ob spem potiundoe rei tam pulchrae, et in laudes ejus erumpunt. « Deum vivum, » seu viventem appellat, non solum ad distinctionem idolorum, « quae oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt, » ut dicitur in Psal. exur, quia Dptsspro- res inanimae sunt; sed etiam quia Deus solus P';;— propriissime vivit; vivere enim est moveri non ab alio, sed a se: res autem creatae vivere dicuntur, quia habent in se principium aliquod motus, tamen sine Deo non moventur; « in illo enim vivimus, movemur, et sumus, » Act. xvu- Solus Deus ita vivit, ut a nullo moveatur, id est, a se solo habet intelligere, et velle, et ideo ipse solus est vita, ipse fons vitae non aliunde accipiens, sed omnibus tribuens. « In ipso, inquit Joannes

cap. i, vita erat, et vita erat lux hominum. »

  1. Etenim passer invenit sibi domum, et Vers. a.

  2. Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus, vers.4. et Deus meus.

Hi versiculi obscuri sunt, et ab aliis aliter exponuntur. S. Hieronymus et Theodoretus videntur satis commode eos explicuisse. Eos secutus hunc sensum esse existimo: optaverat sanctus peregrinus domum coelestem; sed interim, dum ejus possessio differtur, consolatur se, quod vel nidulum in terris invenerit, altaria videlicet Domini sui. Nihil enim habemus in terris, quod melius In. t,,rn3 nobis repraesentet tabernaculum coeleste, quam sacrum altare. Ibi enim adest multiplex memoria ies'e tarerum coelestium; ibi quotidie immolatur Agnus Dei, qui sanguine suo aperuit credentibus regna rPprrE. coelorum; ibi futurae gloriae nobis pignus datur; sentat. ibi Deo propius astamus, eique intentius supplicamus; ibi effundimus corda nostra, et divinas laudes devotius et attentius, quam usquam alibi decantamus. Ait igitur, « etenim passer invenit sibi domum, » id est, omnia animantia quaerunt sibi locum aliquem quietis: et ipse etiam passerculus invenit sibi domum, id est, nidulum aliquem; « et turtur nidum sibi, » id est, non solum animalia, quae delectantur frequentia, ut passeres, sed etiam animalia solitaria, ut turtures, parant sibi nidos, ubi ponant pullos suos, et cum eis quasi secure quiescant. « Altaria tua. Domine, » id est, mihi vero, sive activam vitam ducam, more passerum, sive contemplativam, more turturum, « altaria tua » nidi sunt, ubi interim paulisper quiescam, et ubi vota mea, et casta desideria, piasque meditationes, et preces, et laudes, quasi pullos reponam. « Altaria, inquam, tua,

Rex meus, et Deus meus, » id est, qui me regis, dum ut passer huc et illuc vagor, et qui me consolaris, dum ut turtur solitarius gemo; sive « Uex meus, » cui milito, dum aucupes mihi, ut passeri laqueos tendunt; « et Deus meus, » cui voco, dum, ut turtur viduus, divina contemplor. In hebraeo non habetur proprie nomen turturis, id est TlD thor, sed TITI deror J quod proprie Ubertatem significat; et quia aviculae libere volant per aerem,

Hebraei hoc nomine avem significari volunt. Caeterum fieri potest ut Septuaginta legerint thor, non deror; facile enim fuit successu temporis, ut ex littera fl sint factae duae litterae T et *1, resh et daleth; vel, si hoc non placeat, dicemus Septuaginta Interpretes nomen generale avis restrinxisse ad turturem, quomodo nunc Rabbini illud idem nomen restringunt ad hirundinem: nec enim minus libere volant per aerem turtures, quam hirundines, et mystica significatio requirebat ut nomen turturis hoc loco, non hirundinis poneretur.

  1. Beati, qui habitant in domo tua, Domine; vers. s.

Dixerat se invenisse nidum, ubi interim requiesceret; sed ex ipso nido admonitus, quanto melior sit domus aeterna nidulo temporali, exclamat: « Beati qui habitant in domo tua, Domine! » id est, ego quidem in hoc nidulo paulum quiesco, sed illi vere benli sunt, illi felicissime requiescunt, « qui habitant m domo tua, » ubi divitiae, et gloria, ubi mansiones multae, ubi pax et securitas sempiterna est. Et quoniam non habent necesse in sudore suo vesci pane suo, neque in aliorum gratiam laborare, ubi nulli sunt egentes; id solum illis superest negotium, ut « in saecula saeculorum laudent te; » neque periculum est, ut taedeat seraper laudare, quem nunquam taedebit semper amare, et quem sine labore, sine fatigatione, sine satietate laudabunt.

vers. 6. 6. Beatus vir cujus est auxilium abs te,

ASCENSIONES IN CORDE SUO DISPOSUIT: IN TALLE LACRIMARUM, IN LOCO QUEM POSUIT.

Dixit beatum esse. qui habitat in domo Domini; nunc addit beatum etiam esse, si non in re, saltem in spe, eum qui fretus divino auxilio decernit firmiter in corde suo non haerere in valle, sed ascendere semper magis ac magis per gradus virtutum, donec ad locum perveniat, quem posuit Deus finem omnium laborum, quaj est aeterna beatitudo. Duae sunt autem hujus versiculi expositiones: una, si solum latinum contextum inspiciemus; altera, si eum cumgraeco et hebraeo concordare velimus. Prior haec est: «Beatus ille vir est, cujus auxilium» non in propriis viribus, sed «in te,» Domine, est: hic enim «ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, » id est, disposuit semper ascendere ad majorem virtutis perfectionem, dum est in hac mortali vita, quae est vallis lacrymarum. « In loco quem posuit, » id est, in valle lacrymarum, quem, locum ipse sibi peccando constituit. Deus enim in Paradiso eum posuerat, sed ipse sibi locum posuit in valle lacrymarum. Posterior expositio haec est: « Beatus vir, cujus est auxilium abs te, » id est, qui non confidit in viribus suis, sed a te auxilium exspectat. «Ascensiones in corde suo disposuit, » id est, Deus disposuit in corde ejus nunquam stare, vel retrocedere, sed de gradu inferiore ad superiorem ascendere. « In valle lacrymarum, » id est, per vallem lacrymarum, dum videlicet peregrinatur in hac valle plena periculis et tentationibus. « In loco quem posuit, » id est, usque ad locum, sive habitaculum quod idem Deus statuit, tanquam metam et finem peregrinationis. Quod attinet ad verba, in hebraeo multo aliter legitur hic versiculus: ac primum pro illis verbis, cujus est auxilium abs te, in hebneo habetur, fortitudo ei in te; sed idem omnino est sensus. Idem enim est, cujus auxilium abs te est, et cujus fortitudo in te. Pro ascensiones, in hebra?o habetur semitas; sed per semitas intelliguntur altoe semitae, vel etiam exaltationes et gradus; nam

SSd exaltare significat: inde JTiSdS ascensione 8, et alias semitas significat. Pro in corde suo, in hebra?o est in corde eorum; tamen et Septuaginta et S. Hieronymus verterunt in singulari, in corde ejus; et sic etiam legit S. Augustinus, qui refert verbum disposuit, et verbum posuit, ad Deum.

Ipse enim disponit in corde nostro ascensiones ad locum quem ipse posuit: et non est novum, ut in latina editione accipiatur suo, pro ejus: sicut etiam aliquando accipitur ejus, pro suo, ut Joan. vm: « Patrem ejus dicebat Deum, » id est,

Patrem suum. Pro disposui, in hebreeo est transeuntes; sed Septuaginta vocem hebraicam my non deduxerunt a verbo “I3y, quod est transire, sed a verbo 13y, quod est servire, facere, operari; et legerunt sine ultima littera habad, operatus est, quod est idem cum verbo disposuit. Sic legendam esse hanc vocem, non solum colligimus ex litterarum similitudine, et ex convenientia cum textibus groecis et latinis, sed etiam quia si legeremus transeuntes, vix divinari posset quis esset sensus hujus loci. Denique pro loco, in hebroeo est fontem. Sed Septuaginta Interpretes non legerunt pyo, id est fontem-, sed pyQ, id est locum, sive habitaculum; ex quo etiam intelligimus, per locum, non intelligi quemlibet locum, sed locum commodum ad habitandum, ct recte a S. Augustino referri ad mansionem coelestem; et quod nos legimus, in loco quem posui, clarius habetur in graeco, in locum quem, posuit, et sic legit S. Augustinus. Interpres enim latinus aliquando non servat constructiones grammaticales; nam ct apud Joan. cap. vn, legimus: « Ambulabat Jesus in Galilaeam; non enim volebat in Judaeam ambulare, » pro in Galilcea et in Judcea.

  1. Etenim benedictionem dabit legislator: Vers. 7.

deorum in Sion.

Declarat Propheta quomodo vir justus ascen-

deus per vallem lacrymarum perveniet ad locum e ^"loco

quietis, quem Deus posuit: ac demonstrat ini- lacry-

tium, medium et finem hujus ascensionis. Ini- roarnln

tium est justificatio, sine qua lex impleri non po- ad •eicr-

test; medium est impletio legis; finis est visio mm Dei, in qua beatitudo consistit. «Etenim benedic- qmete‘u? tionem dabit legislator, » id est, legislator Deus, qui dedit legem, et eam viam esse voluit ad vitam, juxta illud Matth. xix: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, » dabit etiam benedictionem, abundantem videlicet gratiam per Spiritum Sanctum, justificando a peccatis, infundendo charitatem, pellendo timorem. « Ibunt de virtute in virtutem, » id est, accepta gratiae benedictione, proficient quotidie in melius, ac magis roborabuntur, superantes omnem difficultatem, et resistentes omni tentationi: per virtutem enim hoc loco intelligitur robur et potentia. « Videbitur Deus deorum in Sion, » id est, et sic tandem pervenient ad montem Sion coelestem, ubi videbitur

facie ad faciem Deus unus, et verus, qui est Deus, non solum coeli et terras, sed etiam Angelorum et Beatorum, qui participatione sunt dii. In hebreeo et groeco textu habetur in numero multitudinis, benedictiones, ut intelligamus multiplicem esse gratiam Dei, quae non solum delet peccata, sed etiam juvat ad opera bona facienda, et legem implendam. Illud autem, dabit legislator, S. Hieronymus ex hebroeo vertit, amicietur Doctor, ut sensus sit: Benedictionibus vestietur, qui docet legem Dei. Sed Septuaginta Interpretes verbum acceperunt active, ut revera est, non passive, ut sensus sit.: Benedictionibus vestiet Legislator ascendentes in convalle lacrymarum. Idem autem est dare benedictionem, et vestire benedictionibus, nisi quod prior sententia est propria, posterior metaphorica. Solent enim Septuaginta Interpretes vertendo verba hebraica in graeca explicare metaphoras, ut sententia facilius intelliga- Omnisif- tur. De voce legislatoris et doctoris non debet fieri Fst^drc- fIlloes^0: omnis enim legislator est doctor, quia tur, et dum leges condit et praebet, hoc ipso docet quae em- p<mis sit recta via: et quoniam hoc loco de Deo sermo lp^la- es^ ma^uerimt Septuaginta vertere legislatorem, tor". non quam simpliciter dodorem, quia Deus non docet doctor? explicando legem ab alio datam, sed ipse dedit leges, ipse explicat, ipse juvat, ut impleantur. Illud, ibunt de virtute in virtutem, quamvis sit explicandum de vi et robore, ut sonant voces hebraiem et graecoe hoc loco positae: tamen non male S. Augustinus exponit de virtutibus moralibus, justitia, prudentia, fortitudine et temperantia; et de virtute contemplationis divinae, quia istae virtutes roborant animum adversus tentationes et vitia: ut sensus sit: « Ibunt de virtute in virtutem, » id est, de virtute actionis ad virtutem contemplationis, sive de virtutibus necessariis in via, ad virtutem quae habebitur in patria, ubi non erit necessaria ista prudentia, cum nulla mala vitanda occurrent; neque justitia ista, cum nulla sit futura injustitia; neque ista fortitudo, cum nullus instabit timor; neque ista temperantia, cum nulla erit froenanda libido.

ve», i. 8. Domine Deus virtutum, exaudi orationem me\m; auribus percipe, Deus Jacob.

Devertitur ad gemitum suum, cupiens esse ex illis qui ascendunt ex convalle plorationum, et pergunt felici itinere de virtute in virtutem. « Domine Deus virtutum, » tu, qui fortissimus, et potentissimus, ac virtute plenissimus es, exaudi orationem meam, qua peto gratiam ambulandi de virtute in virtutem, et virtute corroborari in interiori homine. « Auribus percipe, Deus Jacob,» tu, inquam, qui es Deus fidelium tuorum, quorum pater est sanctus Jacob, exaudi orationem meam, qui unus sum ex populo tuo, ex filiis Jacob secundum spiritum.

Vers.9. 9. PROTECTOR NOSTER ASPICE, DEUS; ET RESPICE in faciem Christi tui.

Imploravit Dei auxilium, sumens argumenta ad impetrandum quod ipse potentissimus sit, et curam gerat populi sui: nunc eadem repetit aliis verbis, sed majori efficacia. Quod enim dixit,

« Deus virtutum, » nunc dicit, « protector noster,» in hebraeo, clypeus noster, ubi ostendit Deum esse potenlissimum ad protegendum populum suum, esse videlicet Deum quasi fortissimum clypeum populi sui. Ibi dixerat, «exaudi orationem;» hic dicit, « aspice, » quasi dicat: Non solum audi me, sed tu ipse vide, et considera pericula in quibus versor. Ibi dixerat, « auribus percipe, Deus Jacob; » hic dicit, «respice in faciem Christi tui, » id est, respice verum principem populi tui, Messiam videlicet, agnum sine macula, qui tollit peccata mundi, ac propter cum protege nos. S. Augustinus exponit, « respice in faciem Christi tui, » id est, fac ut omnes respiciant in faciem Christi, agnoscant eum, credant in eum, obediant ei. Sed prior sensus est magis litteralis, et magis communis. Necpie obstat quod tempore Davidis nondum esset Verbum incarnatum, neque « mediator Dei et hominum homo Christus Jesus interpellare coepisset pro nobis, » I Timoth. if. Merita enim Christi ab aeternitate fuerunt in conspectu Dei, unde di- ah’ M.tFr. citur in Apoc. xm: « Agnus occisus ab origine niuie mundi,» quoniam ab origine mundi Deus propter merita passionis Christi praevisa, multa bene- spectu ficia, praesertim spiritualia servis suis concessit. 1,ei* «Qui bencdixitnos, » inquit Apostolus ad Ephes. r,

« omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. »

  1. QuiA MELIOR EST DIES UNA IN ATRIIS TUIS, Vers. io. SUPER MILLIA.

  2. Elegi abjectus esse in domo Dei, magis vers.H.

Ut ostendat sanctus peregrinus Dei, se non petivisse protectionem adversus temporalia mala: sed adversus tentationes et pericula spiritualia, quae impediunt ascensum ad domum Dei, subjungit tantam esse coelestis patriae felicitatem, ut optabilius sit, unum diem tantum ibi manere, quam mille diebus alibi: et melius sit in eo loco inter ultimos sedere, quam alibi inter primos: quae duie comparationes si serio cogitentur, magnum affectum in corde puro gignere possunt. Illud: « quia, » reddit causam cur tanto affectu dixerit: « Protector noster, aspice, » etc., quasi dicat: Ideo cupio valde protectionem tuam in hac ascensione ad patriam, quia nimis magna esset jactura, si ad patriam illam non pervenirem: melior est enim habitatio unius diei in atriis illis coelestibus, quam mille, id est, innumerabilium dierum alibi. Sic exponit S. Augustinus in lib. III De Liber, arbit. cap. ult. Tanta, inquit, est pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis, atque sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea ma-

co commentari;

nere, quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis, et circumfluentia temporalium bonorum, recte meritoque contemnerentur: non enim falso, aut pravo affectu dictum est: « Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia. » Idem tamen S. Augustinus et hoc loco, id est, in commentario hujus Psalmi, et in lib. citato De Liber, arbit., scribit, per unam diem, intelligi posse diem aeternitatis, quae una est, et eadem semper manens: per millia dierum, tempora volubilia et instabilia hujus vitae, quae quantumvis multiplicentur, semper longe inferiora erunt die semper manentis aeternitatis. Sed prior sensus est magis litteralis, et magis cohaeret cum sequenti comparatione:

« Elegi, inquit, abjectus esse in domo Dei mei, » id est, tanta est dignitas domus aeternae in coelis, ut malim ibi sedere ad januam cum ultimis, quam «habitare in tabernaculis peccatorum: » vox eni in hebraica, quam noster Interpres vertit, abjectus esse, est quae proprie significat, sedere ad

januam, more janitoris: nam >p limen significat; et deducta est similitudo a janitoribus tabernaculi, qui erant infimi omnium ministrorum domus Dei, ut patet ex lib. I Paral. cap. ix. Recte autem vocat Propheta palatia hujus mundi, tabernacula peccatorum: tum quia in domo coelesti nulla invenitur iniquitas, hic autem nemo est, qui non peccet; tum quia respectu domus coelestis, sunt veluti tentoria quaedam, quae facile mutantur, et fundamento carent: non enim haec est eadem vox, quae in principio Psalmi. Ibi enim vox hebraea proprie significatstabilem mansionem: hic autem est vox, quae proprie significat tabernacula, sive tentoria, quae transferuntur de loco ad locum.

  1. Quia misericordiam et veritatem DILIGIT Deus; grateam et gloriam dabit Dominus.

Consolatur hoc versiculo et sequenti Propheta virum justum ascendentem in valle lacrymarum, atque ad patriam anhelantem; promittit enim illi a Deo gratiam et gloriam: gratiam per quam justificetur, et in justitia proficiat, dum de virtute in virtutem ascendit; et gloriam, per quam glorificetur. cum ad Sion montem pervenerit: ubi

  1. Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob.

  2. Remisisti iniquitatem plebis tu», operuisti omnia peccata eorum.

  3. Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuse.

Deus deorum, non jam per fidem, sed per speciem se videndum praebebit. Probat autem gratiam et gloriam dandam a Deo justis hominibus, quia misericordiam et veritatem diligit Deus. « Quia enim misericordiam diligit, miserebitur,» et miserendo gratiam dabit; quia « veritatem, » id est justitiam, « diligit, » reddet fideliter quod promisit diligentibus se, ut S. Jacobus scribit cap. i. In hebraeo, pro his verbis, misericordiam et veritatem diligit Deus, habetur, sol et scutum Dominus Deus; et quidem probabile est Septuaginta Interpretes, pro voce quae solem significat, legisse quae significat oleum. Sic etiam pro voce m.T, quae significat Dominus, probabile est eos legisse,T1N' leve, quae significat diliget. Denique probabile est eos per oleum et scutum intellexisse misericordiam et veritatem: quia oleum misericordiam significare solet, et de veritate scriptum est in Psalm. xc: « Scuto circumdabit te veritas ejus. » Tamen si quis contendat, omnino esse legendum in hebraeo: Quia sol et scutum Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus, idem sensus erit: nimirum, quia Dominus Deus sol et scutum est, ut scutum dabit gratiam protectionis in via, ut sol dabit gloriam manifestae visionis in patria.

  1. Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo

Confirmat quod dixit, et restringit promissionem gratiae et gloriae ad eos qui ambulant in innocentia, quasi dicat: Deus misericors, et justus, non privabit bonis gratiae et gloriae, quae sola sunt vere et absolute bona, eos qui semel justificati ambulant in innocentia, perseverantes et proficientes in fide, spe, et charitate. Alioqui enim, si retrocedant, et ambulent in iniquitate, a gratia excident, et pro gloria confusionem accipient. Concludit Psalmum conversus ad Deum: « Domine, inquit, virtutum, » id est, exercituum, « beatus » erit, qui in te confidet, confidentia vera ac solida, quam fides vera et conscientia bona gignere solent.

Placatus es. Domine, terne tuse: reduxisti captivitatem Jacob.

Dimisisti iniquitatem populo tuo: operuisti omnes iniquitates eorum. Semper.

Continuisti omnem indignationem tuam: conversus es ab ira furoris tui.

  1. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

  2. Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?

  3. Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.

  4. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.

  5. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam,

Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

  1. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.

  2. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatae sunt.

  3. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.

  4. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

  5. Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Converte nos, Deus Jesus [h. salutaris ] noster, et solve iram tuam adversum nos.

Noli in aeternum irasci nobis: extendens iram tuam in generationem [al. a generatione, etc.] et generationem.

Nonne tu revertens vivificabis nos, et populus tuus laniabitur in te?

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Audiam quid loquatur Deus Dominus, loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos, ut non convertantur ad stultitiam.

Verumtamen prope est bis qui timent eum salutare ejus, ut habitet gloria in terra nostra.

Misericordia et veritas occurrerunt: justitia et pax deosculatae sunt.

Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.

Sed et Dominus dabit bonum, et terra nostra dabit germen suum.

Justitia ante eum ibit, et ponet in via gressus suos.

Argumentum. — « Gratulatur Jovae, quod populum de exsilio reduxerit, petitque ab eo pacem adeo tranquillam et imperturbatam, ut pristinae irae Dei nullae reliquiae supersint (vers. 2-8); postremo firmiter se exauditum iri sperat, et de spe illa sua, tanquam de re certissima, magnilice loquitur, dum quae ad statum felicem reipublicae pertinent, figuris pulchris et suavibus describit (vers. 9-14). Carmen ad illud tempus referendum, quod reditum ex liabylonico exsilio proxime est consequutum. » Ita Rosenmullerus. Aliis tamen preces sunt pro reditu Israelitarum ia captivitatem a Salmanasare et Sennacheribo abductorum. Strophae duae.

  1. Propitius fuisti (olim ), Jova, terrae tua;, reduxisti captivitatem (captivos) Jacobi (populi).

  2. Abstulisti culpam populi tui, operuisti omnia peccata eorum.

  3. Cessare fecisti (propr. collcyisti) omnem furorem tuum, reduxisti cor (vel vultum) ab ardore ira; tum:

  4. Ita nunc quoque reverte ad nos, Deus salutis nostrae, et frange (aufer) iram tuam nobiscum (erga nos).

C. Num in aeternum irasceris nobis, protrahes iram tuam in omnes aetates?

  1. Nonne iterum vitae reddes nos, ita ut populus tuus laetetur de te?

  2. Fac ut videamus, Jova, gratiam tuam, et salutem tuam da nobis.

  3. Audiam, quid loquatur Deus Jova:

utique loquitur pacem (promittit salutem) populo suo et piis suis; al non redeant ad stultitiam (peccata).

COMMENTARIA IN PSALMOS. JO. Sane prope est cultoribus ejus salus ejus, ut habitet gloria in terra nostra.

1 . Benignitas et fides sibi occurrunt, justitia et pax se osculantur.

et justitia de ccelo prospicit (cf. Is. xlv, 8).

et terra nostra dat fructum suum.

  1. Justitia coram eo (Deo) ambulat, et ponit in via gressus suos.

Vers. 2 et seqq. Alius, reducas, auferas, operias, etc. — Vers. 5. Reverte ad nos: Maurer, restitue nos in pristinum statum. — Vers. 7. Iterum, propr. revertes. — Vers. 9. Fingit jam vates, se audire vocem Dei respondentis, paratum se esse adjuvandum populum, modo, saluti restitutus, nihil deinceps delinquat iterum. Alii, ita ut non redeant. — Vers. 10. Sane, gall. oui. Gloria nostra pristina, scii, cultus instauratus, veteraque Israeliticse terree ornamenta. — Vers. 11. Hengstenberg: Benignitas, qua Deus bona promittit, et ventas, qua promissa implet; justitia ct pax. Dei dona. Maurer: «. Sensus hujus et proxime sequentis versus: plena omnia erunt benignitate, fide, justitia, pace. » — Vers. 14. Ponit in via, etc., i. e. libere persequitur viam suam: ita Maurer. Hengstenb. ponit justitia in viam gressus suos, i. e. facit ut gressus sui sint Israelitarum omnium via.

In finem, filiis Core, Psalmus.

Duae sunt de argumento hujus Psalmi tractatorum sententiae. Alii enim volunt commemorari a Propheta liberationem populi ab una captivitate, et inde argumento sumpto orari pro liberatione ab alia captivitate, commemorari videlicet liberationem a captivitate iEgyptiaca, et orari pro liberatione a captivitate Babylonica; vel commemorari liberationem a captivitate iEgvptiaca et Babylonica, et orari pro liberatione a captivitate diaboli, quae per illas figurata fuerat. Alii, et fortasse rectius, existimant, in hoc Psalmo de una tantum captivitate agi, id est, de captivitate generis humani sub principe tenebrarum, a qua liberamur per Christum Dominum nostrum; sed in primis tribus versiculis praedici liberationem ab hac captivitate, in reliquis orari pro executione praedictionis. Cur autem praedictio de re futura exponatur per verba temporis praeteriti, causa est, quoniam quae nobis futura sunt, in Dei praescientia et decreto jam facta sunt.

  1. Ben edixisti. Domine, terram tuam: avertisti CAPTIVITATEM JaCOB.

Initio Psalmi Propheta, Spiritu Sancto revelante, eeternum Dei decretum de futura liberatione nobis aperit; ac primum docet primam causam et ultimum effectum nostrae liberationis. Prima causa fuit dilectio, qua Deus dilexit genus humanum. Cur enim Deus « sic mundum dilexerit, ut Filium suum unigenitum daret,» per quem redimeremur, « et omni benedictione benediceremur, » ut loquitur Dominus Joan. iii, et Apostolus ad Ephes. i, nulla ratio reddi potest, nisi ipsa Dei bona voluntas, sive beneplacitum et mi¬

sericordia. Ultimus effectus erit perfecta liberatio a captivitate, quam habebimus in resurrectione, quando perveniemus ad libertatem gloriae filiorum Dei. Nunc enim ex parte liberati sumus, sed exspectamus redemptionem corporis nostri, per quam liberabimur ab omni corruptione et necessitate. Ait igitur: « Benedixisti, Domine, terram tuam, » id est, propter peccatum primi hominis maledixisti terrae quam ipse feceras, et hominibus inhabitandam dederas: sed scio etiam, te revelante, quod in mente tua, in decreto tuo, « benedixisti terram tuam; » decrevisti enim in eeterno beneplacito tuo terram tuam, quam fecisti, visitare, benedicere omni benedictione et

gratia, mittens ad eam Unigenitum tuum « plenum gratiae et veritatis, » ut est Joan. i. Hebraeus et graecus codex clarius explicant hanc primam causam omnium bonorum nostrorum, quae est bona voluntas Dei. Vox hebraea est rtJWSn, quae significat proprie, bene tibi placuisti in terra tua, sive bene voluisti terree luce. Vox graeca eu&owaa; BcneBcio* significat, bene voluisti terree luce. Inde est euScxta, rtiui Ddi qua saepissime legimus in Evangelio et in Apoet*1' radii sto^° commendatam, ut initium et radicem omest eu- nium beneficiorum Dei. Sicut autem maledixit tk/.ix. Deus terrae, non propter ipsam, sed propter inhabitantes: sic etiam benedixit terram propter habitantes: quare tota ista benedictio ad homines referenda est. « Avertisti captivitatem Jacob. » Hic exprimitur ultimus effectus misericordiae Dei, qui erit perfecta liberatio a captivitate, in quam incidimus per peccatum. « Avertisti, inquit, captivitatem Jacob, » id est, jam in aeterno decreto tuo per mortem filii tui praevisam placatus, removisti, sive dissolvisti captivitatem populi tui Jacob, ut deinceps fruatur libertate gloriae filiorum Dei. Ex hebraeo r\y2V, pro avertisti, S. Hieronymus vertit reduxisti; sed idem est sensus. Nomine autem Jacob intelligitur, teste S. Augustino, totus populus Dei, sive ex Jacob descendat secundum carnem, quales sunt Judaei credentes in Christum; sive secundum spiritum fidei, quales sunt gentiles conversi ad Christum, « qui sunt quasi rami oleastri inserti in bonam olivam, et quasi lapides vivi superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, » ut Apostolus docet ad Rom. ix et xi, et ad Ephes. ir.

Declarat nunc modum, quo Deus benedicens terrae suaj dissolvit captivitatem Jacob: ac dicit id eum fecisse remittendo peccata populi sui. Sicut enim peccatum fuit causa captivitatis, ita remissio peccati fuit causa liberationis a captivitate. « Remisisti, inquit, iniquitatem plebis tuae, » id est, in mente, et decreto tuo condonasti iniquitatem populo tuo, ob quam iniquitatem tradideras eumdem populum diabolo, tanquam administro justitiae tuae. « Operuisti omnia peccata eorum; » haec est repetitio et declaratio ejusdem rei. « Operuisti, » id est, abscondisti a facie tua, i ut non videres ad puniendum; quia vero Deus

non potest non videre id quod revera est, quan- Qaaado tumvis abscondatur et legatur, ideo quando Deus Deus te- tegit peccata, omnino illa delet et remittit, ut nuscata om- cluam sint, et, ut alibi diximus, tegit Deus pecuino’ ea cata, quando ea remittit, non quasi velo occuldelet- tante, sed quasi emplastro curante et sanante. Dicit autem « omnia peccata eorum, » ut explicet quod dixerat, iniquitatem plebis tuae non significare unicam iniquitatem communem toti plebi, quale est peccatum originis, sed omnem iniquitatem tum communem omnibus, tum pro¬

priam singulis. In grseco habetur, remisisti iniquitates; sed in hebraeo habetur in singulari, iniquitatem; sed idem est sensus.

  1. Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab Vers. 3.

Hic vero reddit causam cur Deus dimiserit iniquitatem plebi suae; ac dicit ideo dimisisse, quia placatus fuerat, et iram deposuerat. Quemadmodum enim ira Dei causa erat ultionis, sic etiam placatio Dei causa fuit remissionis: placavit autem iram Dei, id est, justitiam punitivam Dei:

« Agnus occisus ab origine mundi, » Apocal. xm.

Agnum autem immaculatum dedit nobis misericordia, et bona voluntas illius, « qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, »

Joan. m. Hic igitur est ordo liberationis: Bene- ordo lidictio, sive bona voluntas Dei dedit filium libe- keiatioratorem; Filius morte sua placavit iram Dei, et satisfaciendo justitiae pro peccatis totius mundi; neris, placatus Deus remisit peccata; remissio peccati solvit captivitatem. Atque hoc totum mysterium absconditum in mente Dei revelavit Spiritus Sanctus Prophetae suo, et ille nobis in tribus his versiculis descripsit. Illud, omnem iram tuam, signinificat, Christi redemptionem sufficientissimam fuisse ad plenam satisfactionem. Significat etiam libertatem, quam habebimus tempore suo, id est, in novissimo die, futuram omnino plenam et absolutam, ut nihil poenae, nihil miseriae relinquatur; omnis enim poena ex ira Dei procedit. Illud, avertisti ab ira indignationis luce, idipsum repetit, et hunc sensum habet: Avertisti te ab ira et indignatione tua. In hebraeo habetur, convertisti te, sive conversus es ab ira furoris tui.

  1. Converte nos, Deus salutaris noster, et vers.4. averte iram tuam a nobis.

Incipit nunc Propheta in persona populi Dei orare pro exeeutione atque adimpletione decreti divini. Ac primum petit ut Deus incipiat mitigare iram suam, cujus mitigationis primus effectus est, initium salutis nostrae, id est, auxilium divinum, per quod incipiamus converti ad Deum.

Neque enim converti possumus ab iniquitate ad Non pos_ Deum, nisi gratia ejus praeveniat nos, et vocando, sumus illuminando, adjuvando, movendo convertat. Ait igitur: « Converte nos, Deus salutaris noster, » n;sl ueUs id est, incipe salutem nostram operari, tu Deus sua gra- Salvator noster, quod facies, si nobis bonam vo- tia nos luntatem conversionis inspires. Et ut hoc miseri- niat. corditer facere incipias, « averte iram tuam a nobis, » id est, reconciliare nobis, oblitus offensionum, quae te nobis inimicum reddiderunt.

  1. NUMQUID IN ALTERNUM IRASCERIS NOBIS? AUT Vers. & EXTENDES IRAM TUAM A GENERATIONE IN GENERATIONEM?

Persistit in eadem petitione, quasi dicat: Satis diu iram tuam portavimus; ne differas miseri-

c-ordiam impertiri, et pacem nobis reddere.

« Numquid in aeternum irasceris nobis? » id est, num aeterna erit inimicitia tua ad genus humanum? num « a generatione in generationem sine fine extendetur ira tua? » quasi dicat: Id non convenit infinitae clementiae et bonitati tuae. In hebraeo non habetur particula aut, sed omnino subintelligitur; ideo recte Septuaginta Interpretes eam expresserunt.

C. Deus, tu conversus vivificabis nos, et

Declarat effectum, qui sequetur ex reconciliatione; inde enim fiet ut homo lucretur vitam, et Deo reddatur laus. «Deus, tu conversus ad nos» per depositionem irae et reconciliationem, « vivificabis nos: » nam « stipendium peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna, » fiom. vi; « et plebs tua » vivificata, et respirans ob tam ingens beneficium, «laetabitur in te, » ac laetabunda cantabit laudes tuas. In hebraeo pro voce Deus, habetur N^n, nonne; et sic vertit S. Hieronymus: Nonne tu reversus vivificabis nos? Sed facile est videre quid Septuaginta habuerint et legerint in suis codicibus; non enim tam imperiti erant, ut verterint Deus, si habuissent nSh; sed habuerunt eloha, quod significat Deus; et sunt eaedem litterae, sed transpositae. Pro conversus, S. Augustinus legit convertens, ut etiam sonat vox graeca;

sed sensus non est: Tu convertens nos, vivificabis nos, sed tu convertens te ad nos, vivificabis nos; et hoc modo conciliatur haec lectio cum hebraica et latina.

Petiit Propheta mitigationem irae divinae, petiit reconciliationem et vivificationem, quae fit cum per gratiam remittuntur peccata: petit nunc adventum Salvatoris, per quem factum est ut plane perspiceremus et videremus Dei benignitatem et misericordiam erga nos. De qua manifestatione dicit Apostolus: « Apparuit gratia Dei omnibus hominibus, » ad Tit. u; et rursum: « Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, » ad Tit. iii. Quis enim dubitare potest an Deo curse sil genus humanum, nosque verissime Deus diligat, posteaquam misit Filium suum unigenitum, ut nos pretioso sanguine suo de diabolica captivitate redimeret? « Ostende, inquit, nobis misericordiam tuam, » id est, fac ut plane cernamus et experimento certo discamus misericordiam illam, qua in mente tua ab eeterno benedicere decrevisti terram tuam. « Et salutare tuum da nobis, » id est. et mitte nobis Salvatorem filium tuum; tunc enim vere ostendes omnibus hominibus misericordiam, et benignitatem, et gratiam tuam. Ex hebrteo verti posset, et Jesumtuum da nobis; nomen enim Jesus Salvatorem significat, ut notum est. Potest etiam hic versiculus exponi

rectissime, et ad litteram de salute perfecta, quae erit in resurrectione: tunc enim propriissime ostendet nobis Deus misericordiam suam, ita ut eam videamus, et quasi tangamus, « quando coronabit nos in misericordia et miserationibus, et sanabit omnes infirmitates nostras, et replebit in bonis desiderium nostrum, et renovabit, ut aquilae juventutem nostram, » ut dicitur Vsalm. cu. Et tunc dabit possidendum in aeternum salutare suum, quando manifestabit nobis seipsum. Sed prior expositio pertinet ad patres Testamenti veteris, qui exspectabant Christum in carne venturum: posterior pertinet ad nos, qui exspectamus Christum venturum in gloria, « ut reformet corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, » ut habetur Fhilip. m. S. Augustinus utiliter ad mores dicit, tunc Deum ostendere misericordiam suam, quando persuadet nobis, nosque intelligere, et quasi cernere facit, nihil nos esse, aut posse ex nobis, sed ex misericordia ejus esse quod sumus, et posse quod possumus.

Ita enim non extollimur, nec superbimus, sed humiles sumus in oculis nostris: humilibus autem datur gratia Salvatoris.

  1. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: Vers- *•

Ut certos nos reddat Propheta eorum quae dicturus est, admonet in hoc versiculo se non loqui ex se, sed ex revelatione Domini; et ea solum canere, quae ipse prius a Domino audivit. « Audiam, inquit, quid loquatur in me Dominus Deus, » id est, ego, quod audio a Deo, hoc loquor; ideo et nunc exposita petitione, audiam quid Dominus respondeat, ut idipsum caeteris manifestem. Dicit autem: « Quid loquatur in me,» ut significet locutionem Dei ad Prophetas esse interiorem et spiritualem. Spiritus enim Sanctus Prophetas inha- Quomobitans illis loquebatur, quod ipsi primi aure cordis audirent, et deinde per ipsorum linguam ad tUs cum aures corporis aliorum perveniret. Non habetur Prophequidem in textu hebraico illud, in me, sed Sep- t^a1t°uqru0' tuaginta Interpretes addiderunt, ut explicarent modum loquendi Dei in Prophetis, juxta Illud Osece i: «Principium loquendi Domino in Osee;» et Zachar. i: « Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me. » Porro illud, audiam, significat praeterea attentionem, et desiderium audiendi, quasi dicat: Libenter et attentissime audiam, quoniam Deus more suoloquetur bona et utilia. «Quoniam, inquit, loquetur pacem in plebem suam,» id est, scio Deum locuturum esse pacem in plebem suam, ideo libenter et attente audiam, quid loquatur in me Dominus Deus. Itaque summa verborum Dei, est annuntiatio et promissio pacis per adventum Messiae, quem Propheta petierat dicens: « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. » 4)abit igitur Deus Salvatorem, et per eum annuntiabit et praestabit verissimam pacem: unde et «princeps pacis » dicitur lsai. ix; « et pacificabit omnia, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt, » ut dicitur ad Coloss. i. Pax autem complectitur complementum omnium beneficiorum Dei, neque antea perfectam pacem habebimus, quam perveniamus ad coelestem Jerusalem, quae interpretatur « visio pacis » Pax enim opponitur bello, bello autem non carebimus « donec absorpta fuerit mors in victoria, et mortale hoc induerit immortalitatem,» ut ait B. Paulus 1 Corinth. xv; tunc enim cessabit bellum cum vitiis et concupiscentiis, cum principibus tenebrarum harum, cum necessitatibus et difficultatibus omnibus. Dum autem hic vivimus, «militia est vita hominis super terram, » Job. vu, quantumvis quod in nobis est, pacem cum omnibus habere cupiamus.

Explicat quod dixit, « in plebem suam; » promittit enim Deus pacem plebi sure, sed non toti: nam in plebe Dei sunt boni et mali; malis autem pax non convenit, sed bonis: « Pax enim inulta diligentibus legem Domini,» Psalm. cxvui; et: « Non est pax impiis, dicit Dominus, » lsai. xlviii. Qui autem sint sancti quibus promittitur pax, explicatur per verba sequentia: «Et in eos qui convertuntur ad cor. » Tunc enim incipit sanctitas, et consequenter inchoatur pax, cum homo ab exterioribus ad interiora convertitur, unde dicitur: « Redire praevaricatores ad cor, » lsai. xlvi; et de filio prodigo dicitur Lue. xv: « In se autem re- Quando versus. » Tunc autem incipit homo reverti ad se, homo ad sive redire ad cor, quando apud se cogitare inciveriitnr vanitatem rerum temporalium, et quam sit brevis et modica dulcedo peccati; et contra quanta sit nobilitas virtutis, quam ingens pretium bonorum aeternorum: sed proficit postea paulatim homo, cum secum habitare incipit, et de rebus, quie foris sunt, non credit judicio sensuum externorum, neque sermonibus filiorum hujus saeculi; sed conversus ad cor consulit de omnibus rectam rationem, consulit fidem divinitus inspiratam, consulit veritatem ipsam, quae Deus est. Denique perfecte ad cor suum ille convertitur, et pacem, quai superat omnem sensum, gustare incipit, qui in corde suo tabernaculum erigit Deo, et ex imagine, quae est anima rationalis, ad exemplar, quod est ipse Deus, alis contemplationis ascendit: et ibi pulchritudinem infinitam Creatoris attendens, in ejus amorem ita rapitur et accenditur, ut omnia quae foris sunt nihili ducat, ita uni Deo vinculo charitatis inhaeret, ut rerum aliarum penitus obliviscatur. Hominis autem sic affecti nulla mundi pressura pacem, quam in Deo habet, perturbare potest. Sed veniamus ad verba. Codex latinus in secunda parte hujus versiculi, neque cum hebraico, neque cum greeeo concordare videtur. Hebraicus codex sic habet, et super sanctos, et non revertentur ad stultitiam, graecus auxi.

lem, et super sanctos suos, et in eoc, qui convertunt cor ad ipsum. Lectio tamen nostrae latinae vulgatae editionis antiquissima est, et eam sequitur S. Hieronymus in textu, et in Commentario Psalmorum; nec non S. Bernardus in sermone super haec verba:

« Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; » neque in sensu ulla diversitas est: converti enim ad cor, et convertere cor ad Deum, idem significant; siquidem qui convertitur ad cor, desinit attendere ad externa et visibilia, qua? temporalia sunt, et incipit considerare interna et invisibilia, quae aeterna sunt, in quibus primum locum obtinet Deus; sic etiam converti ad cor, et non converti ad stultitiam, pro eodem accipi possunt. Neque difficile est, si quis velit, voces hebraicas cum latina editione concordare: nam vox, quae significat non, potest legi el, solius puncti facta mutatione, et significat in; sic etiam vox lechislah, quae significat, ad stul-

titium, potest legi n^D 2h leb sela, et significat cor; selah enim adjungitur passim in Psalmis, et vel nihil significat, vel significat semper, quod hoc loco optime quadrat, vel significat aliquid nobis incognitum, unde ab interpretibus omitti solet.

Itaque sic reddi possunt verba hebraica: Et in eos qui convertuntur corde sive ad cor, semper.

  1. VERUMTAMEN PROPE TIMENTES EUM SALU- Vers. 10. TARE IPSIUS, UT INHABITET GLORIA IN TERRA NOSTRA.

Adveniente Messia praedicabitur pax, sed diu postea exhibebitur: verumtamen salus, id est, gratia sanitatis et aliorum miraculorum preesentissima erit, et vicinissima omnibus credentibus in eum, ac timentibus eum timore reverentiae et pietatis. Inde vero maxima gloria Deo exurget, laudantibus et magnificantibus Deum omnibus, qui mirabilia ejus videbunt, cujus rei plurima testimonia legi possunt apud Evangelistas. Hoc igitur est, quod nunc Propheta subjungit: « Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, » id est, salus Dei, sive Christus ipse Salvator prope erit ad sanandum per omnipotentiam suam omnes timentes eum, omnes videlicet colentes eum timore sancto, « ut inhabitet gloriam terra nostra, » id est, fient ista magnalia Salvatoris frequentissima, ut gloria Dei manifestetur, et inhabitet in terra promissionis, ad quam proprie Salvator mittetur. Sed si corporalis salus vicina erit timentibus eum, et inde gloria Dei magnifice orietur, multo magis salus spiritualis prope timentes eum erit. « Quotquot enim recipient eum, dabit eis potestatem filios Dei fieri, » Joan. i; et inde manifestabitur gloria ejus, « quasi unigeniti a Patre, pleni gratia et veritate. »

  1. Misericordia et veritas OBViAVERUNTveri.il.

Aperit hoc loco Propheta mysterium aliud in adventu Messise complendum; misericordiam vi-

delicet et justitiam, quae contrariae videntur, cum una ignoscat, altera puniat, simul esse conjungendas. Futurum enim erat per Christi passionem, ut et genus humanum misericorditer liberaretur, et tamen divinae justitiae plenissime satisfieret. « Misericordia, inquit, et veritas obviaverunt sibi, » id est, obviaverunt sibi tempore Messiae, cum alias in diversa pergere viderentur. « Justitia et pax osculatae sunt, » id est, justitia punitiva, quae paulo ante veritas nominata est, et pax sub nomine misericordiae significata, amicissime conjungentur, et quasi inter se osculabuntur. Hunc sensum, qui mihi litteralis videtur, eleganter prosequitur S. Bernardus in serm. 1 De Annuntiatione. S. Hieronymus in Commentario, et S. Augustinus per misericordiam, intelligunt misericordiam, qua usus est Deus erga gentiles, quibus dedit Salvatorem, quem non promiserat; per veritatem autem intelligunt justitiam, sive fi- Qucoiodo delitatem, qua exhibuit Judaeis Messiam, quem justitia patribus eorum pollicitus fuerat, unde est illud obviave-1 Apostoli Rom. xv: « Dico Christum Jesum minisrint sibi trum fuisse circumcisionis ad confirmandas proad ventu? mtssiones patrum; gentes autem super misericordia honorare Deum; » tunc enim misericordia et veritas obviaverunt sibi, cum in unam Ecclesiam convenerunt gentiles et Judaei, illi per misericordiam, isti per veritatem adducti. Per justitiam, quae osculatur pacem, intelligit idem S. Augustinus justitiam, quae reddit unicuique suum, ex cujus observatione pax oritur, quemadmodum ex violatione justitiae oritur bellum; et rectissime admonet, frustra illos quaerere pacem, qui sororem pacis justitiam complecti recusant. Alii hunc versiculum exponunt de virtutibus, quae florebunt in populis tempore Messiae, vel de virtutibus, quae in ipsh Messia maxime eminebunt.

Hic jam explicat Propheta mysterium incarnationis, utens verbo temporis praeteriti pro verbo temporis futuri more Prophetarum. « Veritas, inquit, de terra orta est,» hoc est, Christus, qui veritas est, de Virgine Maria nascetur. « Et justitia de coelo prospexit, i> id est, et tunc justitia de coelo manifestabitur, tum quia nato Christo coepit vera justitia de coelo descendere, et homines per fidem Christi justificare; tum quia per adventum Christi revelari coepit « ira Dei de coelo super omnem iniquitatem, » ut dicitur ad Rom. i. Nunquam enim plene cognitum fuisset quanta sit ira Dei adversus peccatum, nisi expiari Deus voluisset illud morte unigeniti Filii sui; et etiam nunquam plene cognitum fuisset quanta sit ira Dei futura in die judicii adversus iniquos, nisi vidis¬

semus quanta fuerit Christi passio pro peccatis alienis expiandis; nam « si in ligno viridi haec faciunt, in arido quid fiet? » ait ipse Dominus Lue. xxiii.

  1. Etenim Dominus dabit benignitatem, et vers. t3.

Pergit explicare mysterium incarnationis, atque ostendit veritatem ex terra nascituram, non quomodo nascuntur fruges ex terra arata et sara opera hominum, sed quomodo nascuntur flores in campis sylvestribus, sine cultura humana, ex pluvia de coelo, et radiis solis in eam cadentibus.

« Etenim, inquit. Dominus dabit benignitatem, » id est, emittet de coelo Spiritum Sanctum suum, qui virginem obumbrabit; et sic terra nostra neque arata, neque sara, sed omnino virgo intacta dabit fructum suum. Unde in Cantico canticorum ipse dicit: «Ego flos campi, et lilium convallium. »

  1. Justitia ante eum ambulabit, et ponet vers. u. in via gressus suos.

Concludit Propheta, demonstrans Christum omnino justum et sanctum futurum, ita ut radios justitiae suae ante se praemittat, et luce sua sibi viam aperiat ad omnem progressum in hac valle tenebricosa hujus nostrae mortalitatis. « Justitia, inquit, ante eum ambulabit, » id est, Christus quasi sol quidam, et vere lux mundi radios justitiae et sapientiae suae praemittet, sicut etiam scriptum est in Psalm. lxxxviii: « Misericordia et veritas praecedent faciem tuam; » et Isai. lviii,8:

« Anteibit faciem tuam justitia tua; » et sic « ponet in via gressus suos, » id est, aggredietur iter peregrinationis sure, ut multos peregrinos perducat ad patriam. Possunt hi tres versiculi exponi etiam de justificatione et bonis operibus homiminum credentium in Christum: nam utroque modo exponit S. Augustinus: « Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit, » id est, veritas confessionis peccatorum et laudis Dei coepit per Christum oriri ex ore hominum terrenorum, et tunc «justitia Dei de coelo prospexit, » ut confitentes peccata sua, et laudem dantes gratia Dei justificaret; sed haec ipsa veritas confessionis non orietur ex terra per vires ipsius terree, sed per auxilium gratiae Dei praevenientis; nam «Dominus dabit benignitatem, » qui dilucescere faciet justitiam in corde peccatorum, et sic « terra nostra dabit fructum suum. » Porro justificatus homo per Christi gratiam, semper justitiam ante oculos suos habebit, ut omnia faciat juxta regulam justitiae: sic «justitia ante eum ambulabit,» praeferens illi quasi facem legem Domini, ne ambulet in tenebris, et sic securus etgaudens ponet in via gressus suos, ut feliciter ad patriam aliquando perveniat.

  1. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego.

  2. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum, salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

  3. Miserere mei. Domine, quoniam ad te clamavi tota die.

A. Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

  1. Quoniam tu. Domine, suavis et mitis: et multae misericordiae omnibus invocantibus te.

  2. Auribus percipe, Domine, orationem meam: et intende voci deprecationis meae.

  3. In die tribulationis meae clamavi ad te: quia exaudisti me.

  4. Non est similis tui in diis, Domine; et non est secundum opera tua.

  5. Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

  6. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.

  7. Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua: laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

  8. Confitebor tibi. Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum.

  9. Quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

  10. Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.

  11. Et tu, Domine, Deus miserator et misericors: patiens, et multae misericordiae, et verax.

  12. Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.

  13. Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Inclina, Domine, aurem tuam, exaudi me: quia egenus et pauper [al. add. sum ] ego.

Custodi animam meam, quia sanctus [ h. misericors ] ego: salva servum tuum tu [al. tac. tu], Deus meus, qui confidit in te.

Miserere mei, Domine: quoniam ad te clamabo tota die.

Laetifica animam servi tui: quia ad te. Domine, animam meam levo.

Tu enim es. Domine, bonus: et propitiabilis, et multus misericordia onmibus qui invocant te.

Exaudi [h. auribus percipe ], Domine, orationem meam, et ausculta vocem deprecationum mearum.

In die tribulationis meae invocabo te, quia exaudies me.

Non est similis tui in diis. Domine, et non est juxta opera tua.

Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt coram te. Domine, et glorificabunt nomen tuum [al. add. Domine].

Quia magnus es tu, et faciens mirabilia, tu Deus solus.

Doce me [ illumina mihi], Domine, viam tuam, ambulem in veritate tua: unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum.

Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in sempiternum [A. saeculum].

Quia misericordia tua magna super me, et eruisti animam meam de inferno extremo [h. inferiori].

Deus, superbi surrexerunl [al. insurrexerunt] adversum me, et coetus robustorum quaesierunt [al. quaesivit] animam meam, et non posuerunt te in conspectu suo.

Tu autem, Domine, Deus misericors et clemens: patiens [h. tardus ad furorem], et multae misericordiae, et verus.

Respice ad me, et miserere mei: da fortitudinem tuam servo tuo, et salva filium ancillae tuae.

Fac mecum signum in bonitate, et [al. ut] videant qui oderunt me, et confundantur:

Quia tu. Domine auxiliatus es mihi, et consolatus es me.

Argumentum. — Orat defensionem et victoriam adversus potentes hostes, cum quibus precatori sit pugnandum. Titulo Davidis has preces esse perhibenti illud repugnare videtur, tum quod particula *7 in hoc carmine sit nota accusativi, tum quod magna ex parte ex aliorum scriptorum locis conflatum est: quanquam heec loca, quum sint ex Pentateucho et Davidicis Psalmis, nil contra Davidem auctorem faciunt. Strophae duae: vers. 1-10, 11-17; vel, juxta alios, quatuor: vers. 1-4, 5-10, 11-13, 14-17.

Inclina, Jova, aurem tuam, exaudi me, nam afflictus et miser ego sum.

  1. Custodi animam (vitam) meam, nam pius (tui cultor) ego sum; salva servum tuum, tu mi Deus, qui in te confidit.

  2. Miserere mei, Domine, nam ad te clamo quotidie.

  3. Laetitia affice animam servi tui,

nam ad te, Domine, animam meam attollo.

  1. Nam tu, Domine, es benignus et paratus ad condonandum, et multus gratia erga omnes qui clamant ad te.

et intende aurem voci supplicationis meae.

  1. In die angustiae clamo ad te, nam exaudis me.

  2. Nullus tibi similis est inter deos, Domine, et nihil simile facinoribus tuis.

veniant et prosternant se coram te, Domine, et honores habeant nomini tuo.

  1. Nam magnus tu es et patrans mirabilia, tu, o Deus, solus.

  2. Doce me, Jova, viam tuam, ambulem in fide tua,

uni cor meum ad timendum nomen tuum.

  1. Celebrem te, Domine, mi Deus, toto corde meo, et glorificem nomen tuum in aeternum:

  2. Nam gratia tua magna est (vel fuit) super me, et eripuisti animam meam ex orco infimo.

  3. Deus, superbi insurgunt adversum me,

et turba violentorum appetunt vitam meam, nec ponunt te ante oculos suos.

  1. Tu vero, Domine, Deus es misericors et beniguus, tardus ad iram, et magnae gratiae et fidei.

  2. Converte te ad me, et miserere mei,

da potentiam ( praesidium ) tuam servo tuo, et adjuva filium servae tuae.

  1. Fac mecum (in me) signum in bonum,

ut videant illud osores mei et pudore afficiantur, quod tu, Jova, adjuvas me et consolaris me.

Vers. 10. Alii, tu Deus es solus. — Vers. 11. Viam tuam, quae tibi probatur agendi rationem. Hengstenbergtnawj felicitatis intelligit, in qua scii. Deus suos ducit. Ambulem, etc., servem, vel servabo tibiiidem. Hengstenberg: ambulare in fide vel ventate Dei, est a Deo ita protegi, ut Deus promissis suis fidelis conspiciatur. Uni cor meum, dirige omnes animi mei motus. Leircah, infinit. cum fi parag. Alius, timori, pro timentibus, nominis tui. Prowm, infin. pih., Alexandrinus etVulg. laetetur, afllfl gavisus est. — Vers. 13. Alii, eripies. — Vers. 17. Signum in bonum, i. e. documentum ede favoris tui in me eximium.

Oratio ipsi David,

Titulus indicat hunc Psalmum nihil esse aliud, nisi orationem Davidi a Deo inspiratam, cum amaro esset animo, et consolatione divina indigeret. David enim ut erat homo spiritualis, et in schola Spiritus Sancti eruditus, cum variis tribulationibus premeretur, non quaerebat consolationem a rebus creatis, in quibus vera consolatio animae inveniri non potest, sed ad Deum fontem omnis suavitatis per contemplationem et orationem confugiebat. Proinde nos etiam hoc Psalmo uti debemus cum tentationibus variis, undecumque illae veniant, fatigati, moerore tabescimus.

vers. t. 1. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi

Incipit orationem a magnitudine Dei et utilitate sua: quae est optima ratio precandi, apta ad impetrandum: « Oratio enim humiliantis se penetrat nubes,» Eccli. xxxv. « Inclina, inquit, aurem,» id est, tu qui excelsus es, inclina ad me, qui in imis jaceo, «aurem tuam, etexaudi me, quoniam inops et pauper sum ego; » haec est ratio cur dixerit in- Pauprr, clina, « quoniam, inquit, inops et pauper ego,» id et inops es^ quoniam mendicus jaceo ad portam divitis, in°boa ex alto aurem tuam ad humilem servulum, et quia talis est, « exaudi eum. » Pauper enim et inops hoc loco dicitur is, qui sive habeat, si ve non habeat opes terrenas, non in illis confidit, non inde superbit, non alios contemnit, sed ipsas potius opes contemnit, si habet, neque se meliorem, aut majorem reputat iis qui non habent. Rectissime admonet S. Augustinus Lazarum non delatum fuisse ab angelis in sinum Abrahae propter inopiam, Luc xvi, sed propter humilitatem: neque divitem epulonem sepullum fuisse in inferno propter divitias, sed propter superbiam. Alioquin ipse etiam Abraham, qui ditissimus fuerat, in inferno sepultus fuisset. Sed quoniam Abraham « cinerem et pulverem se esse arbitrabatur, » ut ipse de se loquitur Gen. xvm, et mandata Domini ita diligenter observabat, ut non solum opes,

sed ipsum filium unigenitum, cui servabat opes, propter Deum sacrificare promptissimus erat, Genes, xxii; ideo non solum ad locum refrigerii post mortem ductus fuit, sed etiam ad ejus sinum congregabantur omnes, qui eo tempore in Domino moriebantur. Ipse etiam David dives erat, quod ad terrenam substantiam attinet; sed quoniam non inde superbiebat, neque eam magnifaciebat, et totus a Deo pendebat, in quo spem suam, et vires suas, et omnia bona sua collocaverat, et sine quo nihil se esse, aut posse sciebat, ideo se vere pauperem et inopem praedicabat.

  1. Custodi animam meam, quoniam sanctus

Explicat in quo cupiat exaudiri; ac primum proponit id quod est vere primum in intentione, et quod ipse Dominus primum quaeri jussit, cum ait: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis, » Matth. vi. a Custodi, inquit, animam meam, » id est, conserva vitam animae meae, cui tam multi hostes in hoc exilio insidiantur. « Quoniam sanctus sum, » id est, ideo peto conservari vitam animae mece a te, quoniam tu mihi eam dedisti, tu me in sanguine filii tui justificasti, et sanctificasti, et per hoc vivificasti, qui in peccatis mortuus eram. Nam, ut recte dicit S. Augustinus, cum quis per

sacramenta Christi justificatum se esse confidit, et ex glialia Dei sanctum se nominat, non est superbia elati, sed confessio non ingrati; quod si quis dicere non audeat, « sanctus sum, » id est, justificatus et mundatus: saltem dicere potest, « sanctus sum, » id est, fidelis sum, sanctae religionis, et fidei possessor sum, Deo per baptismum dedicatus et sanctificatus sum. « Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. » Idem repetit aliis verbis. Ideo enim cupit custodiri animam suam, ut non perdat salutem ceternam; sic enim loquitur S. Petrus in Epist. I, cap. i: « Qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo. » Petit igitur salutem, quam nc amitteret, petierat custodiam. Addit rationem cum dicit: « Servum tuum sperantem in te, » quia cum Deus salvum facit servum suum, salvam facit rem suam; et cum salvum facit sperantem in se, fidelem et justum se demonstrat, quia implet quod promisit.

CLAMAVI TOTA DIE: LiETIFICA ANIMAM SERVI TUI, QUONIAM AD TE, DOMINE, ANIMAM MEAM LEVAVI.

Petiit in secundo versiculo summum bonum, id est, salutem aninue, quae est finis omnium desideriorum: nunc recto ordine petit medium ad finem, laetitiam videlicet spiritualem, qua fortiter tentationes toleret et pericula exilii, donec ad salutem perveniat, ubi nullae erunt tentationes, nulla pericula. « Miserere mei. Domine, » id est, misericorditer exaudi orationem meam, « quoniam ad te clamavi tota die, » id est, quoniam ardenter ct perseveranter oravi; nihil enim magis requiritur ad impetrandum, quam si oratio fundatur cx accenso desiderio, quod significatur in verbo (Jam avi; et cum perseverantia, quae significatur in vocibus illis, tota dio. « Laetifica animam servi tui; » haec est petitio quam misericorditer exaudiri petit, et pro qua tota die clamavit. «Laetifica, inquit, animam servi tui, » id est, undique angustiis tentationum premor, nihil mihi in hac valle lacrymarum occurrit, nisi amarum, dum non minus prosperitas terret, quam adversitas ipsa con-

Amor tristet. Ideo « laetifica animam servi tui, quoniam

ammam a(j j-e Domine, animam meam levavi. » id est,

portat. quoniam non inveniens requiem in nulla re creata, ad te Creatorem pennis cogitationis et desiderii animam meam levavi. Amor animam nostram portat, et vere dictum est: Anima magis est ubi amat, quam ubi animal. Alae amoris sunt cogitatio et desiderium; qui enim amat, cogitando assidue, et desiderando rem amatam, in illam fertur, et in illa manet. Qui vere et ex corde Deum amat, cogitando ct desiderando Deum, animam suam ad Deum levat. Contra qui terram amat, cogitando et concupiscendo terram, animam suam ad terram deprimit. Itaque ille solus cum Propheta vere dicere potest: « Ad te. Domine, animam

meam levavi; » et jure suo petere potest consolationem spiritus, ac dicere: « Ludifica animam servi tui, » qui nulla tenetur concupiscentia rei creatae, nec ullo terreno luto affixus inhaeret. Recte S. Bernardus serm. 5 De Ascensione Domini, explicans illa verba Domini Joan. xvi: « Nisi ego abiero. Paracletus non veniet ad vos. » Quid est, inquit:

Nisi ego abiero, Paracletus non veniet? nisi carnis praesentia vestris subtrahatur aspectibus, spiritualis gratiae plenitudinem occupata mens non admittit, non capit affectus. Quid vobis videtur, fratres? si haec ita sunt, imo quia ita sunt, audeat qui huic sterquilinio semper inhaeret, qui carnem fovet, carnem sapit, illam nihilominus consolationem supernae visitationis sperare, quam ne cum ipsa quidem Verbi carne percipere ullatenus Apostoli potuerunt. Errat omnino, si quis coelestem illam dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum huic veneno, charismata illa spiritus misceri hujusmodi illecebris arbitratur.

k. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et vers.«.

Haec est ratio cur animam suam ad Deum levaverit pro consolatione recipienda; quia « Deus suavis est et dulcis;» et sicut dicit Joannes epist. I, inconsocap. v: « Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt lalioa'- ullae; » sic dicere possumus: Suavis est Deus, et bursen-®r' in eo amaritudo non est ulla; cum e contrario in suavitas carnalibus consolationibus, suavitas sit modica, estmodi et amaritudo plurima. Nec solum Deus suavis est, ^itndo" sed etiam mitis, ut ad se accedentes non repellat, plurima, et imperfectum nostrum toleret. Notat S. Augustinus in eo plane perspici mansuetudinem Dei, quod orantes nos patiatur: cum tam saepe inter orandum ad alia cogitanda mentem avertamus; certe enim judex homo non pateretur reum, si dum causam agit, ad colloquendum cum amicis, de rebus praesertim nullius momenti, averteretur. Nec solum Deus suavis est in se, et mitis, quia non repellit accedentes ad hunc fontem suavitatis, sed etiam « multae misericordiae » est; quia facile admittit et recipit, et se gustandum praebet omnibus invocantibus se, non accipiens personas divitum aut pauperum, Judaeorum aut Gentilium. « Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit,» Rom. x. Quod si aliquos orantes non exaudit, neque eorum miseretur, causa est, quia non vere Deum invocant, aut non sicut oportet, invocant. Saepe etiam exaudit, sed tempore opportuno; et non raro exaudit orantis desiderium, non verba loquentis, quando videlicet, qui orat id petit quod sibi non expedire ignorat, et si non ignoraret omnino non peteret.

Quod attinet ad verba, illud, suavis, in hebraeo est tob, quod significat bonum; et multi exponunt benignum, sive beneficum. Et quamvis Deus sit vere bonus, benignus, et beneficus: tamen noster interpres, non solum hoc loco, sed etiam in Psalm. xxxm et xcix eamdem vocem vertit, « sua-

Eeo nemo est similis.

vis; » et haec interpretatio concordat cum verbo gustate. «Gustate et videte, inquit, quoniam suavis est Dominus; » gustatur enim proprie suavitas, non benignitas; et huc alludens S. Petrus in epist. II, cap. ii, ait: «Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. » illud autem, mitis, in hebraeo est IV7D, quod proprie significat propitiabilis, et sic vertit S. Hieronymus, et in sensu non est discordia: mitis enim facile propitiatur, et facile ignoscit; et sic exponit S. Augustinus, cum dicit Deum esse mitem, quia facile ignoscit evagationibus nostris, cum oramus.

  1. Auribus percipe, Domine, orationem meam,

Repetit primam partem primi versiculi, sed aliis verbis idem significantibus, ad affectum ostendendum erga rem desideratam et petitam.

  1. In DIE TRIBULATIONIS MEAS CLAMAVI AD TE, QUIA EXAUDISTI ME.

Videtur hic versiculus additus esse ad explicationem superioris; quia enim dixerat: « Auribus percipe orationem meam: » poterat Deus interrogare, quando orabis? quando vis percipiam auribus orationem tuam? respondet Propheta: Omni die oravi, et omni die oro et orabo, dum vivam in hoc exilio. Omnis enim dies peregrinationis, dies tribulationis meae est; cui enim dulcis est patria, non potest non amara esse peregrinatio. « In die ergo tribulationis meae, » id est, omni tempore peregrinationis, tribulationem et dolorem inveni, et ideo semper «clamavi ad te:» et ea fiducia clamavi, quia tu semper « exaudisti me, » id est, semper me exaudire solitus es.

  1. Non est similis tui in diis. Domine, et non

Reddit rationem, cur ad solum Deum confugiat, illum invocet, atque ad eum animam suam levare conetur, quia videlicet, nemo sit Deo similis, neque in essentia, neque in potentia, neque in sapientia, neque in bonitate, non tantum inter homines, sed etiam inter deos; quod si per deos intelligamus deos falsos, nimirum idola, et dtemones, de quibus dicitur in Psalm. xcv: « Dii gentium dmmonia, » absolute verum est quod hic dicitur: « Non est similis tui in diis. Domine, » quoniam idola oculos habent, et non vident, et ab hominibus pendent, ut sint, et ut custodiantur et moveantur: Deus autem verus sine oculis corporalibus videt, et a nullo pendet, sed omnia ab ipso pendent. « In ipso enim vivimus, movemur et sumus, » Act. xvn. Daemones autem ad imaginem quidem, et similitudinem Dei facti sunt, sed per peccatum hanc similitudinem perdiderunt. Si vero per deos intelligamus deos per participationem potentiae et auctoritatis, quales sunt principes et judices terrae; vel per participationem sapientiae ct justitiae, quales sunt omnes homines justi; vel

per utramque participationem, quales sunt Angeli sancti, tunc id quod dicitur: « Non est similis tui in diis, Domine,» in telligendum erit de similitudine perfecta, quae requirit aequalitatem: illi enim sunt perfecte similes in potentia, vel sapientia, vel justitia, qui sunt aeque potentes, aeque sapientes, et aeque justi. Constat autem Deum esse infinito modo potentiorem, sapienliorem et justiorem omnibus Angelis et hominibus: proinde verum est, non esse ullum similem Deo in diis participatione, nisi imperfecta et inaequali similitudine. « Et non est secundum opera tua; » non solum nemo ex diis est perfecte similis Domino Deo nostro: sed neque est ullum opus deorum quorumcumque, quod possit comparari cum operibus Dei nostri. Deus enim fecit ex nihilo coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: dii autem costeri intra mundum operantur, et ex iis quae Deus fecit materiam operandi sumunt. Ergo non est opus ullum « secundum opera Dei, » id est, quod comparari possit operibus Dei.

  1. Omnes gentes quascumque fecisti venient, vers. @.

Ex hoc versiculo intelligimus versiculum superiorem accipiendum esse de diis falsis, qui ab errantibus adorabantur tanquam veri et summi dii; probat enim Propheta nullum ex diis esse similem Domino Deo nostro, ex hoc quod aliorum Deorum cultus tandem aliquando cessabit, et manifeste apparebit falsitas, et vanitas ejusmodi deorum: cultus autem Domini Dei nostri sempiternus erit. Quod autem hic dicit Propheta, partim impletum est in Ecclesia Christi, partim implebitur in die judicii: nam quamvis tempore Davidis alii essent dii Moabitarum, alii Ammonitarura, alii Philistinorum, alii aliarum gentium, tamen adveniente Christi Evangelio, in omnibus gentibus idololatria cessare, et veri Dei cultus introduci coepit. Itaque « omnes gentes venerunt, » id est, ex omnibus gentibus venerunt; ct relictis diis falsis Deum verum adoraverunt; sed in die judicii omnes omnino homines, nullo excepto, apertissime cognoscent deos gentium fuisse dremonia, vel inania simulacra, et velint, nolint, curvabunt genua coram Domino, et implebitur illud Isai. xlv: « Mihi curvabitur omne genu, » quod applicatur Christo, ut vero Deo, ab Apostolo Rom. xiv, et Phil. ii. Illa phrasis, «adorabunt coram te, Domine, » hebraica est: vox enim TinniP» proprie significat prosternent se. Hoc autem verbum requirit particulam coram; prosternimur enim eorum eo, quem adorare volumus. Itaque illud, adorabunt coram te, exponendum est: adorando prosternent se coram te. Illud, et glorificabunt te, ad omnes pertinet, sed vario modo: justi enim ex amore et libentes, injusti ex timore et inviti glorificabunt in die judicii Dominum; ac

dicent: « Justus es, Domine, ac rectum judicium tuum, » Psalm. cxvui.

vers. 9. 9. Quoniam magnus es tu, et faciens mira¬

bilia, tu es Deus solus.

Haec est ratio cur cessabit cultus inanium deorum, et omnes gentes adorabunt et glorificabunt Dominum, « quoniam ipse solus est Deus, » vere « magnus, » et Deus « faciens mirabilia, » quae nullus alius facere potest; quod in die judicii potissimum cognoscetur, cum ad nutum Domini omnes mortui resurgent, et congregabuntur ante tribunal Christi, et sine ullo impedimento et resistentia justi exaltabuntur ad regnum, injusti deprimentur ad supplicium sempiternum. Hinc et Apostolus utitur voce, « magni Dei, » cum de judicio loquitur, quia in judicio magnitudo Dei apertissime demonstrabitur: « Exspectantes, inquit, beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, » ad Tit. ii, 13.

Vers. io. jo. Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar IN VERITATE TUA: L ASTETUR COR MEUM, UT TIMEAT NOMEN TUUM.

Revertitur ad orationem qua postulat dirigi in hac peregrinatione et exilio, ne forte aberret a via quae ducit ad patriam: et simul postulat consolationem spiritualem, quasi refectionem, ne deficiat in via. « Deduc me. Domine, in via tua, » id est, per auxilium gratiae tuae ostende mihi viam tuam, nec solum ostende illuminando mentem, sed etiam movendo voluntatem; et sic « ingrediar iter in veritate tua, » id est, juxta veritatem fidei tuae et legis tuae. « Laetetur cor meum, » hoc est, quod supra dixit: « Lietifica animam meam, » ergo laetetur te laetificante, et consolante cor meum, « ut timeat nomen tuum, y> id est, non affecto consolationem propter consolationem, sed ut per eam quasi cibo recreatus, perseverem in timore sancto tuo, et timendo offensionem tuam pergam recto itinere per viam mandatorum ad patriam, ubi sine timore serviam tibi. Non displicet S. Augustini expositio: «Laetetur cor meum, » sic tamen, ut etiam timeat nomen tuum; hic enim exsultandum est, sed cum tremore, dum ad dulcem patriam, sed inter pericula tentalionum currimus. In hebraeo pro laetetur cor meum, legimus IIT, quod verti potest, unitum, vel unicum sit cor meum, vel uni cor meum, sive cum S. Hieronymo, unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum: ex qua lectione colligitur optimus sensus, ut videlicet optet Propheta cor suum uniri in timore Domini, ut totum cor suum timeat Dominum, et non pars Dominum, pars mundum timeat. Caeterum, nostra versio ex graeca fideliter derivata est. Graeci autem interpretes viri Septuaginta antiquissimi et doctissimi nunquam sic vertissent, si legissent, quod nos in nostris codicibus habemus: credibile igitur est eos non legisse iachad, sed ie-

chad, cum iisdem litteris, sed diversis punctis, quod significat lactabitur, a verbo mn, et habetur haec ipsa vox Exod. cap. xvm, 9; et eam reddit S. Hieronymus, laetatus est, accipiendo praeteritum pro futuro, propter litteram vau praecedentem. Sed hoc loco, ubi non est vau praecedens, rectissime vertit noster Interpres, laetatur, et potuisset etiam vertere laetabitur.

  1. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in vers, ti.

Orationi adjungit gratiarum actionem; nihil enim utilius est ad impetranda nova beneficia, quam memorem et gratum se ostendere praeteritorum. « Confitebor, inquit, tibi, Domine Deus meus, » confessionem laudis et gratiarum actionis « in toto corde meo, » id est, ex vero et pleno cordis affectu. « Et glorificabo nomen tuum, » id est, potentiam tuam, « in aeternum, » donec vixero, sine intermissione.

  1. Quia misericordia tua magna est super Vers>

Hoc est beneficium, pro quo gratias agit: quia videlicet ex magna misericordia sua Deus, non ex meritis ipsius hominis supplicantis, eruerit animam ejus ex inferno inferiore, id est, justificaverit eum a peccatis, ob quae ad infernum inferiorem descensurus erat, nisi per gratiam liberaretur. Et vere tam magna misericordia Dei est ea, r qua nos ex injustis justos facit, quam magna est miseripoena gehennae perpetuae, a qua liberamur, et ordia quam magna est felicitas sempiterna, ad quam ^ eusol’ jus accipimus, et aditum apertum habemus. Unde ex injuset Apostolus Petrus dicit: « Secundum misericor- tisiustos diam suam magnam regeneravit nos in spem vi- dLl ' vam, » I Petr. cap. i. Cur gehenna dicatur infernus inferior, duplicem rationem reddit S. Augustinus: unam, quod terra hcec plena periculis sit infernus quidam respectu coeli, sed superior respectu gehennae, alteram, quod in ipso inferno subterraneo sit pars superior, in qua erat Lazarus in sinu Abrahae requiescens; et inferior, in qua dives epulo cruciabatur in flammis. Addit S. Hieronymus, infernum inferiorem dici gehennam respectu peccati, qui est infernus quidam, sed quasi superior. Non desunt ex recentioribus, qui hoc loco per infernum inferiorem intelligant graves calamitates et pericula vite hujus temporalis. Sed nos maluimus sequi SS. Patres Hieronymum et Augustinum, quibus addi potest S. Bernardus in serm. De Assunrpt., qui per infernum inferiorem, intelligit illum, ubi nemo confitetur Domino, et unde non datur egressus: praesertim cum magna misericordia, non ad res temporales, quae parvae sunt et breves, sed ad sempiternas pertinere videatur.

vers. i3. 13. Deus, iniqui insurrexerunt super me,

ET SYNAGOGA POTENTIUM QUAESIERUNT ANIMAM MEAM, ET NON PROPOSUERUNT TE IN CONSPECTU SUO.

Post actionem gratiarum revertitur ad orationem, qua petit liberari a multitudine hostium, qui vitee ejus insidiabantur; et quamvis nonnulli exponant haec omnia de hostibus corporalibus Davidis, vel Ezechiae: alii de hostibus Christi, qui mortem illius procuraverunt; tamen magis cohaeret cum superioribus partibus Psalmi expositio S. Augustini, qui docet haec omnia esse intelligenda de membris corporis Christi, de hominibus justis, vel de quolibet homine justo, qui patitur varias tribulationes ab hostibus animarum, sive sint haeretici, sive schismatici, sive in ipsa Ecclesia perdite viventes: quibus addere possumus, et daemones, qui istis omnibus praesunt. Ait igitur homo Dei, liberatus per gratiam Christi ab inferno inferiore, et interim praelians cum hostibus animae suae, et graviter ingemiscens: 0 Deus meus, « ecce iniqui insurrexerunt adversus me; » neque pauci, aut debiles sunt, sed « synagoga potentium, » id est, congregatio magna fortissimorum hostium, « quaesierunt animam meam, » ut eam perdant; et excaecati atque obdurati, « non proposuerunt te ante conspectum suum, » id est, non cogitaverunt te esse protectorem justorum, et quod non cum homine infirmo, sed cum Domino Deo exercituum bellare audeant. In hebraeo pro voce iniqui, est QHT zedim, quae proprie superbos significat, sed idem est sensus. Superbi enim praeter caeteros omnes iniquissimi sunt.

Vers. n. 44. Et tu. Domine, Deus miserator et mtse-

Dixit quot et quales hostes haberet: nunc petit adversus eos auxilium, ac primum praedicat multis nominibus bonitatem Dei, ut ostendat se non temere a tam bono Domino auxilium sperare. « Et tu, inquit, Domine, Deus miserator et misericors, patiens, et multae misericordiae, et verax.» Miserator, hebraice d3im, significat proprie pio et paterno affectu miserantem filios; misericors, hebraice p;n, significat proprie gratiae largitorem, sive gratificatorem, ut loquitur Apostolus ad Ephes. i: « Qui gratificavit nos in dilecto filio suo, » id est, gratos nos sibi fecit, sive in gratiam recepit. Patiens, hebraice longanimis, "pN>

proprie longus naribus, id est, longus sive tardus ad iram: nares enim pro ira accipiuntur apud Hebraeos. Multae misericordice, hebraice “IDn 31 rub chesed, id est, multus misericordiae, sive multus in misericordia. Verax, hebraice ITCN emeth, veritatis, sive fidelitatis, et conjungitur cum voce multus, ut sit sensus; Multae misericordiae et veritatis, id est, multus in misericordia et veritate, sive fidelitate. Ex his habemus Deum esse

amantem affectu paterno, inde esse facilem ad Deus nos gratiam, inde esse tardum ad iram, inde denique a£recl'1 esse multum, id est, liberalem et promptum ad p^ar£° misericorditer promittendum, et fideliter adimplendum, quae omnia afferunt ineffabilem consolationem et fiduciam hominibus piis, et ipsi Deo ex corde adhaerentibus: haec enim dicuntur timentibus Deum, ut clarius explicatur in Psalm. cir.

Qui enim Dei benignitate abutuntur, « ii thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, » ut dicit Apostolus ad Rom-. n, quibus etiam dicit ad Hebr. x: « Horrendum est incidere in manus Dei viventis. »

  1. Respice in me, et miserere mei; da impe- vers. 15.

Explicata tot nominibus Dei benignitate, nunc petit eam in se converti. « Respice, inquit, in me, » oculis tantae bonitatis tuae, « et miserere mei, » tu qui tam multus es ad miserendum. « Da imperium tuum puero tuo, » id est, in hoc peto ut miserearis mei, ut non praevaleant hostes tam multi in servum tuum, sed contra des servo tuo robur et fortitudinem, ad eos vincendos et subjiciendos: et hoc modo « salvum me fac filium ancillae tuae, » ab eorum sive occultis insidiis, sive manifestis persecutionibus. Pro voce imperium, in hebraeo est “JTJ7, robur tuum, sive potentiam: ex quo intelligimus non peti hoc loco regnum aliquod, aut imperium, prout sonat verbum latinum; sed peti gratiam fortiter resistendi hostibus, et illos subjiciendi atque vincendi.

  1. FAC MECUM SIGNUM IN BONUM, UT VIDEANT, Vers. 16. QUI ODERUNT ME, ET CONFUNDANTUR; QUONIAM TU,

Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Concludit petens aliquod externum signum, unde constet etiam apud adversarios, Deum adjutorem et consolatorem esse servorum suorum fidelium. «Fac mecum signum in bonum, » id est, ostende in me signum aliquod, quod rem bonam, id est, gratiam et favorem tuum, manifestet: « ut videant, » illud signum, « qui me oderunt; et confundantur, » ditfidentes videlicet de victoria;

« quoniam tu. Domine, adjuvisti me, et consolatus es me, » id est, quoniam revera adjuvisti me in certamine, et consolatus es me in tribulatione per internam gratiam tuam, ostende etiam exterius signum aliquod favoris tui erga me, ut qui oderunt, me videant hoc signum, et confundantur.

Posset etiam cum Euthymio sic exponi: Ut vidant qui me oderunt, quoniam tu. Domine, adjuvisti me, et consolatus es me, confundantur. Sed prior expositio videtur facilior, et conformis est interpunctioni hebraicae, grsecae et latinae, quae non videtur admittere hyperbaton. Quaerunt scriptores quod sit illud signum, quod hoc loco Propheta requirit. S. Hieronymus dicit esse signum crucis Christi; illud enim est signum in

Signum bonum, quia signum redemptionis, et cum illud, in bonum aspiciunt daemones, qui nos oderunt, sine duut vires" con^UI1<iuntur. S. Augustinus exponit hunc guaie 'Jocum de signo, quod apparebit in die novissit? simo, quod erit in bonum electis: et quo viso confundentur omnes inimici nostri. Alii intelligunt de signo, quod accepit ab Isaia rex Achaz, cum ei dictum est: « Dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium, » etc., lsai. vn. Hoc enim signum vere fuit in bonum Davidi, cujus filius futurus erat Messias, et toti mundo qui per Christum ab omnibus hostibus liberandus erat. Fortasse vocatur hoc loco, « signum in bonum, » laetitia spiritualis, quam

initio petivit David, cum ait: « Laetifica animam servi tui; » haec enim laetitia in homine justo, atque in tribulatione posito signum clarissimum est gratiae Dei, et hoc signo conspecto confunduntur non solum daemones, sed etiam omnes alii persecutores; et tunc sensus erit: « Fac mecum signum in bonum, » id est, da mihi gratiam spiritualis laetitiae, quae etiam in ipsa vultus mei serenitate resplendeat; « et videant qui oderunt me » hoc signum patientiae et tranquillitatis animae meae, « et confundantur, » quoniam tu, Domine, adjuvisti certantem, et consolatus es moerentem, et tristitiam in gaudium internum jam convertisti.

  1. Fundamenta ejus in montibus sanctis.

  2. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

  3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

  4. Memor ero Rahab et Babylonis scientium me.

Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus iEthiopum, hi fuerunt illic.

  1. Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

G. Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum; horum, qui fuerunt in ea.

  1. Sicut laetantium omnium habitatio est ‘.n te.

Fundamenta [al. Fundamentum ] ejus in montibus sanctuarii.

Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

Gloriosa dicta sunt in te, civitas Dei. Semper.

Commemorabo superbiae et Babylonis scientibus me.

Ecce Palaestina et Tyrus cum TEthiopia: iste natus est ibi.

Ad Sion autem dicetur: Vir, et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus.

Dominus numeravit scribens populos: iste natus est ibi. Semper.

Et cantores quasi in choris: omnes fontes mei in te.

Argumentum. — Laudes urbis Hierosolymitanae, sedis deliciarumque Jovae, quae ipsa communis quasi patria futura sit etiam aliis gentibus potentibus et opulentis, ut fiant cives ejusdem civitatis, vel etiam coloni ejusdem metropolis. Carmen videtur Hiskiae regis aetate scriptum esse, quod commemorantur in eo gentes exterae eae, quibuscum illis ipsis temporibus Israelitis vel societates, vel bella intercedebant. Praeter JSgyptios et Babylonios recensentur Philistaei, qui regnante Achaso, Hiskiae patre, Judaeam hostiliter invaserant, sed ab Hiskia iterum in fines suos redacti, firmam ex eo tempore amicitiam cum populo Judaico coluisse videntur t II Chron. xxvm, 18; II Reg. xvm, 8). Philistaeis junguntur Cuschaei, quorum rex Taracon ^Egyptiis et Judaeis auxilium contra Sennacheribum tulit. Imprimis huc facit quod Chronicorum scriptor (II Chron. xxxii, 23) tradit, missa a vicinis gentibus munera esse Jovae Hierosolymorum urbem, postquam grave illud bellum exstinctum fuerat. Eadem, quae in hoc Psalmo regnat, sententia, reperitur quoque lsai. xix, 23, aliisque pluribus lsaianorum oraculorum.

Fundata ejus (Jovae) urbs (Hierosolyma) est in montibus sanctis. I. Diligit Jova portas Sionis (Ilierosolymam) prae omnibus aliis habitationibus Jacobi.

  1. Gloriosa dicta sunt de te, urbs Dei.

Ad cjuid referatur pronomen ejus?

Chapter 68 of 123