Psalmus 90
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
mus magna illa misericordia tua, quae nullum locum miseriae relinquit, de qua scriptum est in Psalm. cu: « Qui coronat te in misericordia et miserationibus, qui sanat omnes languores tuos, qui replet in bonis desiderium tuum;» ideo « exultavimus et delectati sumus: » hoc enim solum restat hominibus beatis et liberatis a malis omnibus, ut exultent laudantes Deum, et delectentur fruentes Deo. Nec solum laetati sumus ob tantum cumulum bonorum, sed etiam «laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, » et pro « annis Dulciora quibus passi sumus mala, » tum quia dulciora naDt post simt bona post experientiam malorum; tum etiam ei pe rien- quia patientia in malis haec nobis tanta bona protiam ma- meruit, juxta illud Apostoli, II Cor. xlii: « Quod iorum. momen[aneum est, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. » Itaque nunc benedicimus dies illos et annos, qui nobis materiam patiendi praebuerunt, et Deo gratias agimus, qui nobis in tempore non pepercit, ut parceret in aeternum.
Vers. is. 18. Respice in servos tuos et in opera tua, ET DIRIGE FILIOS EORUM.
Posteaquam petivit summum bonum, quod est finis ultimus humanae naturae et omnium actionum nostrarum: nunc petit media, id est, gratiam bene operandi. Primum enim, juxta pr.cceptum Domini, Matth. v: « quaerendum est regnum Dei, deinde justitia ejus. » Ait igitur: « Respice in servos tuos, » id est, illumina servos tuos at- Dcns est que accende ad amorem tuum. Deus enim sol sol incre- est mercatus, qui respiciendo illuminat et calefa- Hhiminat cit- Item: « Respice in servos tuos,» id est, oculo ctcHidi benevolentiae et favoris tui respice illos, ut tuos Clt' dirige, protege, auge, « et in opera tua, » id est, in opera bona, quae tu operari coepisti in illis. Omnia enim bona opera nostra dicitur Deus operari in nobis, quiaipso excitante et ajuvante fiunt, et sine illius gratia praeveniente et comitante nulla essent. Nec solum servos tuos, sed etiam « filios eorum, » sive naturales, sive spirituales respice et dirige, ut parentes cum filiis, te dirigente, in via mandatorum perseverent, et ad patriam pertingere mereantur aeternam. In hebreeo legitur paulo aliter, videlicet, appareat ad servos tuos opus tuum, et gloria tua sup/r filios eorum; sed Septuaginta non legerunt PIXT, appareat, sive videatur; sed ntn, dempta prima littera, quod significat vide, *ive respice; deinde explicandi gratia addiderunt
conjunctionem, ct verterunt: Respice in servos tuos et in opera tua; quamvis enim in hebraico sit, opus tuum, licuit tamen Interpretibus id exprimere numero multitudinis. Illud autem, et gloria fwa,hebraice "ptn hadareca, legerunt Septuaginta hadrec, solis punctis mutatis, quod est dirige, a verbo TH darac. Itaque lectio graeca non dissidet ab hebraica, quam habuerunt Septuaginta Interpretes. Sed et ipsa lectio hebraica, quam sequitur S. Hieronymus, bonum sensum habet: Appareat opus tuum super servos tuos, id est, operare in servis tuis per gratiam tuam opera bona, et sic manifeste operare, ut etiam alii videant opera eorum bona, et glorificent te Patrem eorum, qui in ccelis eses,etqui opera bona operaris in eis; et gloria tua similiter appareat super filios eorum, ut etiam in illis opereris opera bona, et per illos nomen tuum glorificetur.
- Et sit splendor Domini Dei nostri super vKrs. i».
NOS, ET OPERA MANUUM NOSTRARUM DIRIGE SUPER NOS, ET OPUS MANUUM NOSTRARUM DIRIGE.
Idipsum petit aliis verbis, ut ostendat se valde optare quod petit. Quod enim dixit: « Respice in servos tuos, » repetit nunc, dicens: « Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; » Deus enim, ut diximus, respiciendo illuminat, avertendo faciem, in tenebris nos relinquit. Quod autem dixit:
« Et in opera tua, » nimirum respice, nunc repetit, dicens: « Et opera manuum nostrarum dirige super nos, » id est, tu praesidens nobis, fac ut recte operemur, et regulam rectissimam, quae est lex tua et voluntas tua, semper sequamur. Addit:
« Et opus manuum nostrarum dirige, » ut ostendat omnia opera revocari ad unum opus, quod est radix omnium, et in quo continentur omnia; hoc autem est opus charitatis, nam « qui diligit, legem implevit, » 'Rom. xm; et: « Charitas patiens est, benigna est, » etc., I Cor. xm. In hebraeo, pro voce splendor, est quod significat decorem ct dulcedinem; sed decor et splendor in idem recidunt; et recte Septuaginta verterunt, sit splendor, quoniam decor lucis splendor est. « Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, » I Joan. ; et « Pater luminum est, » Jacob. i. Item pro verbo dirige, est in hebraeo quod non solum di¬
rigere, sed etiam stabilire significat. Itaque sensus erit: Opus manuum nostrarum perseveranter dirige, ut non solum directio in bonis operibus, sed etiam perseverantia postuletur.
Chapter 71 of 123