Skip to the text

Psalmus 52

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

  1. Cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: « Venit David in domum Achimelecli. »

  2. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

  3. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

  4. Dilexisti malitiam super benignitatem.

V. s. h.— Victori, eruditio David, cum venisset Doec [al. Doech ] Idumaeus, et annuntiasset Sauli[ al. Saul], dicens ei: «Venit David in domum Ahimelech. » [al. Achimelech].

Quid gloriaris in malitia, potens? misericordia Dei tota est die.

Insidias cogitat lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum.

Dilexisti malum magis quam bonum, mea-

iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

  1. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.

  2. Propterea Deus destruet te in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

  3. Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: 9. Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum.

Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

  1. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in aeternum, et in saeculum saeculi.

H. Confitebor tibi in saeculum quia fecisti, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

dacium magis quam loqui [al. tac. loqui] justitiam. Semper.

Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa [al. linguam dolosam ].

Sed Deus destruet te, in sempiternum terrebit [h. add. te], et evellet te de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium. Semper.

Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt.

Ecce vir qui posuit Deum fortitudinem suam: sed speravit in multitudine divitiarum suarum: confortatus est in insidiis suis.

Ego autem sicut oliva virens in domo Dei: speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum.

Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum [ h. misericordium ] tuorum.

Argumentum. — Vers. 3, thema proponitur: A malitia tua, o scelerate, tuetur me Dei gratia. Strophae tres sequuntur: vers. 4-6, perniciosa tu quidem meditaris; vers. 7-9, sed perdet te Deus cum maximo omnium piorum gaudio; vers. 10-11, me vero tuetur Dei gratia. Nefarium hominem, qui hoc Psalmo perstringitur, esse Doegum, censent plerique; sed Saulo multo aptius carmen convenire, Hengstenberg affirmat, quod rem attente consideranti facile patebit; nec obstat titulus. Somniant qui cum Maurero loca Isai. xxii, 16 seqq., aut Jerem. xx, 3 seqq. cogitant. Historia copiose describitur I Sam. xxi et xxii.

  1. Praecentori, carmen Davidis, compositum,

  2. quum venisset Doeg, Idumaeus, ad Saulum, eique nuntiasset: « Venit

  3. Quid gloriaris in malitia, tu tyranne?

Gratia Dei toto (et omni) die (mecum est).

  1. Perniciosa meditatur (profert) lingua tua, instar novaculae acutae, o doli artifex.

  2. Amas malum prae bono, mendacium prae tw loqui rectum.

  3. Amas omnia verba absorptionis (perniciosissima), lingua fraudis.

  4. Etiam (ideo) Deus destruet te in perpetuum (prorsus), corripiet te et evellet te e tentorio,

et eradicabit te e terra viventium.

  1. Et videbunt justi, et reverebuntur Deum, et de eo ridebunt, dicentes:

  2. « En virum, qui non posuit Deum praesidium suum, et confidit in multitudine divitiarum suarum; valuit (se validum existimavit) malitia sua! »

  3. At ego sicut olea virens in domo Dei sum (vel ero); confido (nitor) in gratia Dei perpetuo.

Vers.

Varietas

lectionis

tur.

\. Celebrabo te in saeculum, quia fecisti (quae peto), et exspectabo nomen tuum, quia bonum est, coram piis (cultoribus) tuis.

not.e.

Vers. 3. Tyranne: alii, heros, ironi ce dictum; propr. potens. Dei, propr. fortis, rw potens in priori membro oppositam. — Vers. 5. Prce bono, i. e. et non bonum. — Vers. 7. Corripiet: nnn est prunas tollere, ait Hengstenberg; igitur sensus est: te corripiet et ejiciet Deus, quemadmodum aliquis prunas arripit et foras projicit. — Vers. 11. Nomen, eximiam tuam potentiam et benignitatem semper ad juvandum paratam. Coram, etc. subaudi: haec omnia agam coram, etc.

In finem, intellectus David, cum venit Doeg Idumceus et nuntiavit Sauli: « Venit David in domum

Titulus Psalmi notissimus est ex historia lib. I Reg. cap. xxii. Argumentum autem est reprehensio Doeg Idumaei, qui calumniatus est Davidem et Achimetech sacerdotem apud regem Saul, et causa fuit perditionis multorum hominum.

i. Quid gloriaris in malitia, qui potens es

Orditur David ab interrogatione, ut efficacior sit reprehensio, quomodo M. Tullius adversus Catilinam incoepit: «Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?» «Quid gloriaris, inquit, in malitia, qui potens es in iniquitate? » gloriabatur enim Doeg Idumaeus, quod accusatione sua perdidisset sacerdotem Domini, et omnem familiam ejus. Saul enim cum audivisset ab isto Doeg Idumaeo, Davidem fuisse receptum hospitio ab Achimelech sacerdote, in tantam iram exarsit, ut non solum occidi jusserit ab ipso Doeg sacerdotem Achimelech, sed etiam octoginta quinque alios sacerdotes, qui erant cum eo; et deinde percussit in ore gladii civitatem sacerdotalem, occidens viros et mulieres, parvulos et lactentes, oves quoque, et boves, et asinos. Ecce quanta mala nata sunt ex calumniatore illo, ut vere dictus sit « potens in iniquitate. » Sed occurrit difficultas ex discordia codicum hebraicorum, graecorum et latinorum. Nam S. Hilarius et S. Augustinus legunt: Quid gloriatur? Sed nostrae lectioni: Quid gloriaris? favent textus hebraicus et S. Hieronymus, non solum in versione, sed etiam in Commentario. Praetereaintextuhebraico et graeco constituitur punctum post vocabulum potens es: « Quid gloriaris in malitia, qui potens es. » Sed nostrae lectioni lavent S. Hilarius et S. Hieronymus in Commentario, quamvis S. Augustinus et Euthymius legant ut nunc habetur in hebraico et graeco textu. Ap¬

patet igitur apud veteres fuisse varias interpunctiones. Denique inhebraico codice habetur, misericordia Dei, pro eo quod est in graeco, avouua, iniquitas; sic enim ad verbum legitur in hebraico: Quid gloriaris in malitia, qui potens es misericordia Dei?

Sed voxhebraicalDH chesed non significat solum misericordiam, sed etiam opprobrium, ut perspicuum est ex Levit, cap. xx, vers. 17, etexProverb. cap. xiv, vers. 37. Igitur hoc loco non debuisset verti misericordia Dei, sed opprobrio Dei, quia occidit multitudinem sacerdotum, quod in opprobrium Dei redundavit. Septuaginta Interpretes verterunt avo^iav, iniquitatem, quia factum illud Doeg Idumaei iniquissimum fuit: nam, ut legitur I Deg. xxii, nulli alii ausi sunt mittere manus suas in sacerdotes, etiam rege jubente, praeter istum Doeg Idumaeum, qui tamen omnium optime noverat innocentiam sacerdotum, ut testis oculatus omnium rerum.

  1. Tota DIE INJUSTITIAM COGITAVIT LINGUA TUA, Vers i. SICUT NOVACULA ACUTA FECISTI DOLUM.

Exaggerat miris modis calumniosam illam delationem Doeg Idumaei; ac primum dicit, non fuisse repentinam delationem, sed diu meditatam: «Tota die, inquit, injustitiam cogitavit lingua tua,» id est, assidue cogitabas quomodo injuste deferres, et tandem oblata occasione lingua tua peperit, quod diu antea parturiebat: quamvis enim cogitatio ad mentem pertineat, tamen David poetice tribuit hoc linguae, quasi ipsa lingua tam mala fuerit, ut etiam silens apud aures hominum, ta-

Vers.

men apud se ipsa cogitando loqueretur. Deinde addit deceptionem ab ipso celerrime factam esse, quomodo novacula acuta expeditissime et facillime scindit: conjungit enim Propheta eleganter tarditatem meditationis cum celeritate executionis. Vere enim Doeg Idumaeus, quod diu antea cogitaverat, celerrime data occasione perfecit. Siquidem paucissimis verbis omnino Sauli persuasit, Achimelech sacerdotem cum Uavide conjurasse, qui fuit dolus et impostura gravissima; ait igitur: « Sicut novacula acuta fecisti dolum,» id est, sicut novacula acuta facillime scindit capillos, ita tu facillime Saulem decepisti. Potest etiam per dolum intelligi dolosa et fraudulenta occisio sacerdotum, quam Doeg effecit interficiendo totam progeniem sacerdotum usque ad parvulos et lactentes, quomodo novacula abradit penitus omnes pilos, quamvis tenuissimos. Dicitur autem dolosa occisio, quia sacerdotes non fuerunt vocati ad regem tanquam inimici, ut timere potuerint se occidendos, sed circumventi sunt, et de improviso perierunt.

  1. DlLEXISTI MALITIAM SUrER BENIGNITATEM, INIQUITATEM MAGIS QUAM LOQUI iEQUITATEM.

Declarat ex qua radice prodierit illa calumniosa delatio, ac dicit illam non prodiisse ex ignorantia, vel casu aliquo, sed ex mala voluntate ipsius, qui dilexit semper malum potius quam bonum, et mendacium potius quam veritatem. « Dilexisti, inquit, malitiam super benigni talem, » id est, delectaris potius nocere proximo, quam illi benefacere. « Iniquitatem magis, quam loqui aequitatem,» id est, mendacium potius loqui te delectat, quam veritatem: nam verbum hebraicum “jpty sheker proprie mendacium significat; sed quia mendacium perniciosum iniquitas quaedam est, ideo Septuaginta Interpretes verterunt aSoctav, iniquitatem, ut declararent hic agi de mendacio pernicioso: sic etiam ipse David cum deberet mendacio opponere veritatem, opposuit tamen justitiam, dicens, «quam loqui aequitatem,» quoniam voluit indicare mendacium illius Doeg Idumaei non fuisse mendacium otiosum, vel officiosum, sed plane perniciosum et injustum. Porro, per aequitatem intelligenda est justitia, ut sonat vox hebraica pix tsedek, non autem id quod apud latinos proprie sonat vocabulum aequitas. At non videtur Doeg mendacium aliquod protulisse, cum ait:« Venit David in domum Achimelech. » Respondeo, mendacium fuisse in verbis illis juxta intentionem dicentis et audientium: ipse enim significare voluit, Achimelech fuisse socium conjurationis David, et in eo sensu accepta sunt verba ejus a rege Saul.

  1. Dilexisti omnia verba praecipitationis,

Explicat adhuc magis, quid dixerit, « mendacium et iniquitatem; » et ait fuisse mendacium

vere perniciosum, cum fuerit causa perditionis plurimorum hominum innocentium. « Dilexisti, inquit, omnia verba praecipitationis,» id est, dilexisti omnia verba, quibus possent homines innocentes praecipitari in ruinam et perditionem: vox hebraica balah significat deglutire, absorbere, perdere, et similia. Itaque illud, praecipitationis, exponi debet, praecipitationis in mare, vel in foveam, ut absorbeantur, vel devorentur; vel positum est praecipitationis pro ruinae, et perditionis: constat autem ex lib. I Rcg. cap. xxii, propter verba Doeg Idumaei integram civitatem periisse. Illud autem, lingua dolosa, varie legitur ab auctoribus: nam S. Hilarius et S. Augustinus legunt linguam dolosam, ut etiam legit Theodoretus, et nunc habent graeci codices; et si ita legatur, sensus erit: Dilexisti omnia verba praecipitationis, linguam dolosam, id est, dilexisti omnia verba praecipitationis, dilexisti, inquam, linguam dolosam. At S. Hieronymus, quamvis in hebraeo vertat linguam dolosam, tamen in Commentario Psalmorum legit, in lingua dolosa, ut etiam legit Euthymius, licet non taceat varietatem codicum graecorum,in quorum nonnullis sit in accusativo linguam dolosam; et si quis ita legat, sensus erit: Dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa, id est, per instrumentum linguae dolosae. Nostri codices videntur accipiendi in vocativo, ut sensus sit: 0 lingua dolosa, tu dilexisti omnia verba praecipitationis, id est, delectaris semper loqui verba perniciosa; et videtur nostra lectio satis concordare cum textu hebraico, ubi simpliciter ponitur vocabulum sine ullo signo casus obliqui.

  1. Propterea Deus destruet te in finem; vers. 5.

EVELLET TE, ET EMIGRABIT TE DE TABERNACULO TUO, ET RADICEM TUAM DE TERRA VIVENTIUM.

Praedicit non fore impunitum peccatum Doeg Idumaei, sed pro temporali destructione sacerdotum, cujus ipse causa fuit, retribuendum ei exitium sempiternum. «Propterea, inquit, Deus destruet te in finem, » id est, propter hoc tuum peccatum Deus te radicitus destruet in hoc saeculo, et in futuro, ita ut in aeternum destructus maneas, quibus significare videtur aeterna desolatio in hoc saeculo, et aeterna damnatio in futuro; atque haec est justa retributio impiorum, ut qui alios perdunt, ipsi quoque male pereant. Deinde quod generatim dixerat, explicat per partes, dicens:.« Evellet te, et jQSta r(V emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam tributio de terra viventium,» id est, hoc modo te penitus ilupio' destruet, quia puniet te exilio et orbitate, ita ut n""‘ primum amittas opes et patriam, deinde in exilio et sine liberis moriaris. « Evellet, inquit, te, et emigrabit, » id est, migrare faciet de tabernaculo tuo, et sic exui, et vagabundus errabis. « Et radicem tuam evellet de terra viventium, » id est, te cum omni posteritate tua de terra eradicabit: filii enim similes sunt radicibus, quia per hos pater radicatur et stabilitur in terra. Et quoniam

per terram vi ventium significari potest patria coelestis, indicatur hoc loco, ut supra diximus, etiam damnatio sempiterna. In hebraico textu, pro evellet te, habetur iachtheca, quam vocem S. Hieronymus vertit terrebit te. Sed S. Hieronymus deduxit eam vocem a nun chathath, quod est terrere. Cseterum Septuaginta Interpretes deduxerunt a i—inn chathah, quod est capere sive carpere, quod idem est cum evellere.

  1. Videbunt justi, et timebunt, et super

posuit Deum adjutorem suum.

  1. Sed speravit in multitudine divitiarum

Ex poena impii delatoris id sequetur, ut multi erudiantur. « Videbunt justi, et timebunt,» id est, casum istum considerabunt viri justi et cordati, et horrebunt. « Et super eum ridebunt, dicentes: « Ecce homo, » etc., id est, et illum irridebunt, quod stultissime egerit, cum in Deo, qui potentissimus est, sperare noluerit, et in divitiis fragilibus, quae facillime amittuntur, spem suam posuerit. «Praevaluit in vanitate sua, » id est, eumdem irridebunt, quod praevalere studuerit non in vero robore veraque virtute, sed in insidiis et mendaciis vanitate plenissimis: illud enim, praevaluit, non significat, quod vere tandem praevaluerit, sed quod opinione sua praevalere se posse crediderit: nam etiamsi ad tempus adversus innocentes praevalere visus est, tamen exitus demonstrabit eum succubuisse, non praevaluisse, quando « justi stabunt in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, » ut dicitur Sapient, v.

  1. Ego autem sicut oliva fructifera in domo v<,rs- 8* Dei, speravi in misericordia Dei in sternum,

Concludit Psalmum ostendens se omnino contrariam viam ingressum esse. «Ego, inquit, similis sum olivae fructiferae in domo Dei, » id esi* non evellar, neque eradicabor, ut Doeg lignum aridum, sed radicabor magis et magis, ut oliva speciosa, semper virens, et fructum adferens; et quia talis sum, ideo «speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi, » id est, speravi me adjutum iri a Deo in aeternum, et in saeculum saeculi. Ubi mire opponit se Doeg Idumaeo; illum comparat ligno arido, se vero olivae virenti; illum dicit evellendum etiam de tabernaculo suo, se dicit radicandum in domo Dei; illum dicit, sperasse in divitiis suis, se autem in misericordia Dei.

  1. Confitebor tibi in suculum, quia fecisti: vers. 0.

in conspectu Sanctorum tuorum.

Fotnra

apml

Gratias agit pro re futura, quasi praeterita, quoniam futura apud Deum et in cognitione Prophetarum certissima sunt. « Confitebor, inquit, tibi in saeculum, » id est, laudabo te semper, quia fecisti judicium hoc, ut sperantem in divitiis suis confunderes et destrueres, sperantem in te con- et solareriset aedificares. «Et exspectabo nomen,» id meos-niest, et semper deinceps sperabo in te; idem enim t"'"e est sperare in Deo, et exspectare Deum, et nomen tanim Dei pro ipso Deo ponitur. « Quoniam bonum est in sunt cerconspectu Sanctorum tuorum, » id est, merito spe- tlssima' rabo in nomine tuo, quoniam nomen tuum dulce est Sanctis tuis, qui ejus dulcedinem gustaverunt.

secundum hebraios.

Y. v. — l. In finem, pro Maeletli, intelli gentice

David.

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

  1. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum.

  2. Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut \ideat si est intelligens, aut requirens Deum.

A. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui laciat bonum, non est usque ad unum.

  1. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

V. s.u. — Victori, per chorum, eruditio David.

Dixit stultus in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitate, non est qui faciat bonum.

Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens requirens Deum.

Omnes aversi sunt, pariter adhaeserunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? Deum non invocaverunt.

  1. Deum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor:

Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

  1. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exultabit Jacob, et lactabitur Israel.

Ibi timuerunt timore, ubi non erat [al. est timor:

Quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te: confunderis, quia Deus projecit eos.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum reduxerit Deus captivitatem populi sui, exsultabit Jacob, laetabitur Israel.

Argumentum. — Viti, quae Psalmo xiv praemisimus.

  1. Praecentori, ad modum instrumenti machalath, carmen Davidis.

  2. Dixit stultus in corde suo: « Non est Deus! »

Corruperunt, abominandam reddiderunt iniquitatem suam. Nullus qui faciat bonum.

  1. Jova de coelis despexit in filios hominum, ut videret num quis sit intelligens (pius), quaerens Deum.

  2. Quisque eorum recessit, ad unum corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est vel unus.

  3. Numquid sensu carent omnes facinorosi,

qui vorant populum meum — vorant panem!

Jovam non invocant?

  1. Tunc tremuere tremorem: non erat tremor;

nam Deus dispersit ossa praeliantis adversus te, Israel. Pudore affecisti eos, o Israel, nam Deus rejecit eos.

  1. Utinam veniat e Sione salus Israelis!

Quando reduxerit Jova captivitatem populi sui, exsultet Jacob, laetetur Israel!

Vers. . Machalath. Gesenius, cithara; alii, tibiae genus; Ewaldus vocabuli sensum omnino obscuram esse fatetur; Hengstenberg, super morbo, vel languore, quo nomine totius humani generis corruptio in hoc Psalmo describenda significatur. Carmen, a sacal, quod proprie est formare, figurate, bine cogitatione sibi fingere aliquid, mi-rw;, poema exquisitioris formae, ac carmen, vel psalmus simpliciter. Ewaldus, carmen exquisitiori modo concinendum; Hengstenberg, doctrina. — Yers. 6. Non erat tremor, vel timor, i. e. dum

impii securi erant, subito a Deo prostrati sunt. Maurer, q. d. Tunc pavent; pavent? imo vero. imo

vero illo ipso temporis momento, quo Deus nefarios conspicit, ab illo prostrati jacent, ut non tam trepident, quam corruant. Prailiantis, vel obsidentis te. — Versiculo 7, et forsan praecedenti, vestigia insunt retractati carminis tempore Cyri.

In finem, pro Macheleth, intelligentia Davd.

Hic titulas habet unam vocem non interpretatam, videlicet nSflO Sn> pro macheleth. Et S. Hieronymus vertit, per chorum; sed per chorum videtur intellexisse instrumentum musicum, ut ipse idem testatur in epistola ad Dardanum (si tamen ea epistola ipsius est) de musicis instrumentis, quomodo nonnulli accipiunt vocabulum chori in Psalmo ultimo in illis verbis: « In tympano et choro, in chordis et organo. » Neque improbabile est per chorum posse intelligi coetum Cantorum canentium, ut sensus sit, Psalmum esse compositum pro choro, ut videlicet canatur a multis simul. Fateor tamen priorem expositionem videri veriorem, quoniam Septuaginta Seniores non reliquissent eam vocem non interpretatam, nisi existimassent ea voce significari nomen proprium alicujus instrumenti musici. Quod additur, intelligentia David, significat, in hoc Psalmo aperiri intelligentiam, si ve eruditionem David, ut vertit S. Hieronymus: ex quo titulo colligitur argumentum Psalmi, quod est, deploratio insipienti® generis humani; ideo enim lit mentio inteihgentiai David, quia per ipsum coarguenda erat caecitas et insipientia genens humani.

vers. i, 1. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Vers. 2. 2. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt

Vers. 3. 3. Deus de coelo prospexit, ut videat, si est

Vers. 7. 7. Quoniam Deus dissipavit ossa eoiium, qui

Vers. s 8. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum

CONVERTERIT DEUS CAPTIVITATEM PLEBIS SU^E, EXULTABIT JaCOB, ET LjETABITUR ISRAEL.

Hic Psalmus idem fere est ctim Psalmo tertio decimo; inde igitur petatur explicatio: satis enim erit hic annotare diversitatem utriusque Psalmi. Primus versiculus est omnino idem.

Secundus versiculus est etiam idem, nisi quod in isto habetur, in iniquitatibus; in illo, in studiis: sed idem est sensus; studia enim illa sunt affectus et desideria mala, quae omnia iniqua sunt, et peccata, ac per hoc iniquitates.

Tertius versiculus idem est, nisi quod hic dicitur Deus, ibi dicitur Dominus.

Quartus versiculus idem omnino est.

Quintus versiculus, sextus et septimus, qui habentur in Psalmo tertio decimo, in hoc non ha¬

bentur; sed, ut ibi admonuimus, illi tres versiculi addili sunt ex diversis Scripturae locis, et ad Psalmum proprie non pertinent.

Quintus versiculus, qui respondet octavo in Psalmo tertio decimo, idem cum illo est, nisi quod hic dicitur: «Nonne scient?» ibi dicitur: «Nonne cognoscent?»

Sextus versiculus, qui respondet nono, idem est cum illo, nisi quod hic dicitur: Deum, ibi Dominum.

Septimus versiculus, qui respondet decimo, plane diversus est. Ibi enim dicitur: «Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est; » hic vero dicitur: « Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. » Ille igitur versiculus, qui solus explicandus est, reddit rationem cur impii trepident timore, ubi non est timor; et dicit causam esse, «quoniam Deus dissipat omnia ossa eorum,» id est, debilitat omne robur eorum, ut etiam levissima quaeque formident: id vero facit admirabili providentia sua infatuando consilia eorum, impediendo conatus eorum, et ad nihilum redigendo omnes machinationes eorum: ossa enim in Scripturis pro fortitudine passim accipiuntur. Addit Propheta, «qui hominibus placent,» quoniam ejusmodi homines pleni sunt timore humano, sive mundano, et totum studium eorum est hominibus placere. Apostolus autem e contrario dicit, Gal. cap. i: «Si hominibus placerem, Christi servus non essem. » In hebraeo non habetur: Qui hominibus placent, sed: Circumdantium te; sed Septuaginta Interpretes non legerunt q:n chonach, quod est, arcumdantium te, sed fpn chonaph, quod significat hypocritam, simulatorem, adulatorem, quam v<V*ein. reotissime interpretati sunt, dvSgwirags <nwov, id est, eorum qui ho-

minibus placent; ejusmodi enim sunt adulatores et hypocritae. Adjungit Propheta: « Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos, » quibus verbis videtur alludere ad versiculum decimum Psalmi decimi tertii: « Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. » Quasi dicat: Vos impii confudistis consilium inopis confidentis in Deo, et Deus confundet vos, ut saepe erubescere cogamini videntes irrita consilia vestra, quoniam in Deo non sperastis, et Deus sprevit vos, ac per hoc non adjuvit vos. Possent etiam haec referri ad novissimum judicium, in quo omnes impii confundentur, quoniam Deus judex omnium spernet eos, dicens: « Non novi vos, ite in ignem aeternum, » Ualth. xxv.

Octavus versiculus, qui est postremus, idem est cum postremo versiculo Psalmi xiii, nisi quod ibi dicitur: « Cum averterit Deus captivitatem. » Sed quanquam avertere et convertere videantur esse contraria, tamen hoc loco sensum eumdem faciunt: dicitur enim Deus avertere captivitatem, cum tollit e medio et ad nihilum redigit ipsam captivitatem; quod fit cum, captivis liberatis, captivitas esse desinit. Dicitur autem idem Deus convertere captivitatem, quando captivos revocat et reducit in patriam. Denique cum dicitur averti captivitas, sumitur captivitas pro forma, id est, pro ipsa vera captivitate: cum dicitur converti captivitas, sumitur captivitas pro personis, quae erant captivae.

Chapter 43 of 123