Skip to the text

Psalmus 82

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Canticum Psalmi Asaph.

Hic est postremus Psalmus ex iis, qui inscribuntur Asaph. De Argumento tres invenio sententias. Recentiores volunt in hoc Psalmo describi orationem regis Josaphat adversus Moabitas, Ammonitas,et Idumaeos, qui adversus eum conspiraverant, ut dicitur II Paralip. xx. Sed contra hanc sententiam facit, quod in hoc Psalmo non tantum nominantur tres illae gentes, sed aliae sex, vel septem. Theodoretus et Euthymius existimant hunc Psalmum continere bella gentium quae erant in circuitu terrae promissionis adversus Judaeos, qui redierant ex captivitate Babylonica. Sed neque illae gentes tam multae erant, quam multae hic numerantur: solum enim 11 Esdr. iv, nominantur Ammonitae, Arabes et Azotii. Probabilius e*t haec omnia contigisse tempore Machabaeorum, ut colligitur ex lib. I, cap. m Muckatj. S. Augustinus omnino contendit hunc Psalmum intelligendum esse de bellis Antichristi adversus Ecclesiam, quae sententia probabilissima videtur. Nam sine dubio cum Antichristo convenient omnes barbarae nationes, ac praesertim Orientales Agareni et lsmaelitae, a quibus Mahumetani originem ducunt. Sed quicquid sit de sensu historico, non potest, nec debet negari, quin praecipua intentio Spiritus Sancti ad Christum et Ecclesiam diligatur.

  1. Deus, quis similis erit tibi? ne taceas,

Precatur Deum Propheta in persona populi, ut quoniam ipse est potentior omnibus inimicis, non amplius dissimulet vindictam sumere de persecutoribus populi sui. «Deus, quis similis erit tibi?» id est, nemo tibi comparari poterit in potentia et robore, cum tu solus sis omnipotens: ideo «ne taceas,» id est, ne dissimules, neque compescaris, id est, ne te ipse mitiges, et compescas a sumenda vindicta, tu qui Deus es, cui nemo resistere potest. S. Augustinus satis apte ad Christum accommodat, qui in hoc mundo similis aliis hominibus videbatur; sed in die judicii ne¬

mo similis illi erit, quando apparebit «in gloria Patris sui, et sedebit in sede majestatis suce, » ut habetur Matth. xxv. Qui etiam tempore passionis tacuit, «sicut Agnus mansuetus, » et compescuit ipse se, sed in die judicii non tacebit, nec justissimam iram compescet, quando dicet: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. » Quod attinet ad verba, ex hebraso S. Hieronymus sic vertit totum hunc versiculum: Deus, ne taceas, ne sileas, et non quiescas, Deus. Et quidem voces kebraicae hunc sensum facere possunt, sicut etiam hunc: Deus, ne silentium tibi sit. Sed etiam recipiunt hunc alium sensum: Deus non similis tibi, id est, nemo similis tibi est: quod Septuaginta per interrogationem eleganter expresserunt Deus, quis similis tibi? vox enim deducitur a verbo {101, quod et simi-

Icm esse, et silere significat. Illud, neque compescaris, in liebrseo proprie est, neque quiescas; sed idem est sensus. Ultima vox, Deus, in hebraeo est, EI, quae vox Deum significat, ut fortem et robustum, ex qua intelligimus illud: «Quis similis tibi, » accipiendum esse de similitudine in potentia et robore.

Vers. 2. 2. Quoniam ecge inimici tui sonuerunt, et

Magna ratio cur Deus silere non debeat, hic adducitur, quoniam inimici ejus tumultum insolitum excitaverunt convenientes ex variis nationibus in maxima multitudine adversus populum Dei, et qui aliquando dissimulaverant, aperte se hostes professi sunt. Illud, sonuerunt, non significat sonitum tubae, aut tympani tantummodo, sed tumultum gravem; unde existit sonitus inconditus multitudinis, id enim proprie significat vox hebraica, HOH hamah; quare S. Hieronymus vertit: Quoniam ecce inimici tui tumultuati sunt. Illud, extulerunt caput, S. Augustinus refert ad Antichristum, qui erit caput hostium Christi: ipso enim apparente, plurimi, qui non audebant se hostes Ecclesiae profiteri, palam se Antichristo adjungent, et tum ipsi efferent audacter caput suum proprium, tum etiam extollent caput commune omnium iniquorum, id est, Antichristum.

vers. 3 3. Super populum tuum malignaverunt con¬

filium: ET COGITAVERUNT ADVERSUS SANCTOS TUOS. Vers. 4 4-. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de

gente; et non memoretur nomen Israel ultra.

Hic explicat magnitudinem periculi, ut Deus non exspectet diutius, neque differat auxilium: quoniam hostes non moliuntur excursionem, aut depraedationem aliquam, sed ultimum exterminium, et perfectam desolationem Ecclesiae. Dei. Ex hoc loco probabile fit, haec adimpleta esse utcumque, id est, tanquam in typo et figura tempore Machaboeorum. Dicitur enim lib. I, cap. v, convenisse omnes gentes, qua; erant in circuitu, ut tollerent genus Jacob. Sed proprie pertinent haec omnia ad tempus Antichristi, tunc enim omni conatu contendent omnes impii simul congregati delere castra Sanctorum. Sed verba confidere mus. « Super populum tuum malignaverunt consilium, » id est, malignum consilium inierunt adversus totum populum tuum; sed per malignum intelligi debet malitiosum et astutum: nam verbum IOHy’ proprie significat, astute et secreto consultaverunt, sicut etiam vox “PD sod, quam consilium verterunt Septuaginta, significat secretum, ac per hoc consilium, quatenus secretum esse solet.

G iw- lioc autem consilium, astutum et secretum, erit vT mu^Plex apud Antichristum: nam et consilium quale fa- secretum habebit cum diabolo, quem occulte coturum? let: et astuto consilio finget se Christum esse, ut Christianos decipiat, et simul circumcisionem et sabbata probabit, ut seducat Hebraeos, etc. « Et

cogitaverunt adversus sanctos tuos,» id est, malitiosum illud consilium excogitaverunt in perniciem fidebam tuorum, qui sanctificati sunt per sanguinem tui Unigeniti, et tibi proprie sanctificali et dedicati sunt, vel certe sancti sunt per sanctam fidem et religionem quam susceperunt.

In hebraeo legitur, adversus absconditos, vel abscondita tua, vel arcana tua; proinde non desunt, qui intelligant per hanc vocem, sanctuarii interiora; neque ab hac expositione dissentit graeca lectio; nam a-pwv oou tam significare potest sancta tua, quam sanctos tuos. Caeterum t ditio latina vulgata antiquissima, quae sine variatione legit, sanctos tuos, declaravit ambiguitatem quae in hebraeo et graeco esse poterat. Recte autem fideles Dei dicun- Abscontur absconditi Dei, quoniam Deas sub umbra ala- jj®1 rum suarum protegit eos: et quoniam (ut Apo- cm,turttstolus dicit ad Coloss. m): « Abscondita est vita nos- deie^Deu tra cum Christo in Deo, et, cum apparuerit Christus vita nostra, tunc et nos apparebimus cum illo in gloria; » cui subscribit S. Joannes in epist.l, cap. m, dicens: « Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.» Itaque sancti Dei recte dicuntur absconditi, quoniam, etsi fidei professio non sit abscondita, tamen gloria et pretium inaestimabile hujus professionis abscondita sunt, et suo tempore revelanda. « Venite, dispei damus eos de gente,» id est, efficiamus ut non sint amplius gens et populus: vel, ut S. Augustinus exponit: « Disperdamus eos de gente, » id est, de gentibus, ut inter gentes, sive homines nullum locum habeant.

« Et nomen Israel non memoretur amplius, » id est nenomen quidem populi Dei supersit. Jamenim saepe monuimus per Israelem intelligi populum Dei sive secundum carnem, sive secundum spiritum ab Israele descendat.

  1. Quoniam cogitaverunt unanimiter simul, vers 5.

ADVERSUM TE TESTAMENTUM DISPOSUERUNT TABERNACULA Idumaeorum et IsmaeliTaE.

  1. Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et vers e. Amalec: alienigenae cum habitantibus Tyrum.

  2. Etenim Assur venit cum illis, facti sunt vers. 7. in adjutorium filiis Lot.

Describit gentes, quae delere nitebantur populum Dei de terra. « Quoniam, inquit, cogitaverunt unanimiter simul, » id est, consilium coeperunt uno animo omnes inimici Israel simul: ubi enim nos legimus, cogitaverunt, in hebraeo est, consultaverunt, ac per hoc illud, cogitaverunt, significat:

Inito consilio cogitaverunt. « Adversus te testamentum disposuerunt, » id est, foedus inierunt, adversus populum tuum; vox enim testamentum in sacris litteris pactum significat, et in textu hebraico expresse DH3, pactum, sive foedus legitur.

« Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, » etc.

Isti sunt qui consultando inter se cogitaverunt, et pactum inierunt adversus populum Dei. Primum quidem Idumaei, sive potius tabernacula Idumaeoruni, id est, integra castra Idumaeorum. Sunt autem Idumaei populi, qui descendunt ab Esau, qui alio nomine dicebatur Edom. Deinde Ismaelilae, id est, populi, qui descendunt ab Ismaele filio Abrahoe ex Agar ancilla. Tertio, Moab, id est, populus qui descendit a filio Lot, qui dictus e. t Moab. Quarto, Agareni, id est, populi qui descendunt ex Agar ancilla Abrahae, sed ex alio marito cui nupsit posteaquam dimissa luit ab Abraham. Quinto, Gebal, id est, populus qui descendit a Gebal. Utrum autem Gebal sit nomen viri, an regionis, incertum est, cum hoc nomen non inveniatur in Scripturis, nisi hoc loco. Fortasse idem est Gebal cum Gebelem, cujus fit mentio lib. II Reg. cap. vm, ubi dicitur: « Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur, capta Syria, in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus, et in Gebelem ad viginti tria millia; » vel est idem cum Geba, de qua dicitur lib. II Esdr. cap. xn: « De domo Galgal, et de regionibus Gcba. » Theodoretus et Euthymius dicunt Gebal fuisse gentem vicinam Idumaeis. Sexto, Ammon,id est, populus qui descendebat ab Ammon filio Lot, fratre Moab: hos enim duos genuit Lot ex filiabus suis, Geres, xix. Septimo, Amalec, id est populus qui descendebat ab Amalec, qui fuit nepos Esau, ut legitur Genes, xxxvi. Octavo, alienigenae, id est, populus Philistinorum, de quibus frequentissima mentio est in libris Regum. In bebram habetur, JTpSq, Palaestina; sed Septuaginta hanc unam gentem perpetuo alienigenas vocare solent. Notio, habitantes Tyrum, id est, Tyrii, qui sunt populi ad mare, sic dicti a Tyro civitate atque emporio nobilissimo. Decimo, Assur, qui venit in auxilium filiis Lot, id est, populus Assyriorum, qui juvabant Moabitas et Ammonitas adversus Judaeos. Per hos Assyrios recte Theodoretus interpretatur Samaritanos, id est, Assyrios, quos constituit Salmanasar rex Assyriae in Samaria, quando transtulit decem tribus in Assyriam, ut habetur lib. IV Rcg. cap. xvu. Non enim legitur in Scripturis, quod aliquando venerit aliquis ex Assyria in adjutorium filiis Lot, id est Moabitis et Ammonitis: sed legimus in lib I Machab. cap. v, quod gentes, quae erant in Galilaea et Samaria, conjunxerint arma cum Moabitis et Ammonitis adversus Judaeos. Porro isti decem populi significant, ut supra diximus, gentes, quae pugnaverunt cum Maehabaeis, vel potius multitudinem orientalium barbarorum, qui cum Antichristo gravissimam persecutionem movebunt adversus Ecclesiam.

8- 8. Fag illis sicut Madian, et Sisara, sicut

Jabin in torrente Cisson.

Praedicit nunc Propheta per modum imprecationis exterminium gentium, quae cum Machabseis praeliabantur, sed praecipue Antichristi et exercitus ejus, comparans illos aliis persecutoribus, qui similiter perierunt. « Fac illis, inquit, sicut Aadian, » id est, disperde illos, sicut olim

tcmpcie Gcdconis judicis dispersisti, ac penitus profligasti Madianitas. Historia haec habetur in lib.

Jud. cap. vi et vn. « Et Sisarae, » id est, sicut tempore Barach judicis perdidisti Sisaram principem militiae Jabin regis. « Et Jabin, in torrente Cisson, » id est, sicut delevisti ipsum Jabin regem Chanaan cum exercitu suo prope torrentem, qui dicitur Cisson. Habetur haec historia in lib. Jud. cap. iv et v. Meminit autem Propheta horum principum praeter caeteros, quoniam devicti sunt non sine miraculo a paucis hominibus: et magis terrore a Deo immisso, quam viribus Judaeorum.

  1. DlSPERlERUNT IN EnDOR, FACTI SUNT UT Vers. 9. STERCUS TERRA.

Describit locum ubi perierint Jabin et Sisara cum exercitu suo; locus enim fuit Endor: cujus fit mentio in lib. Josue, cap. xvi. Ibi ergo perierunt, et facti sunt ut stercus terrae, quia insepulti computruerunt, et a maxima gloria ad summam ignominiam redacti sunt.

  1. Pone Principes eorum, sicut Oreb, et v>rs. io. Zee. et Zebee, et Salmana.

Revertitur ad historiam Gedeonis, qui non solum exercitum Madianitarum profligavit, sed etiam paulo post interfecit duos principes Madianitarum, «Oreb et Zeb, » et duos reges, « Zebee et Salmana. » Vide lib. Jud, cap. vii et vm.

  1. Omnes Principes eorum, qui dixerunt: v,rs. u. Hareditate possideamus sanctuarium Dei.

Pone, inquit, sicut reges et principes Madianitarum omnes principes eorum populorum, qui dixerunt: « Haereditate possideamus, » id est, tanquam heereditatem, et propriam possessionem vindicemus nobis « sanctuarium Dei, » id est, civitatem Jerusalem, quae erat sanclificata Deo, ut proprium ejus habitaculum. Significat autem Jerusalem (ut saepe diximus) Ecclesiam Dei, quam totis viribus sibi subjicere et captivare conabitur Antichristus. Inhebraeo pro sanctuarium, habetur mX3, quam vocem S. Hieronymus vertit pulchritudinem Dei; sed commodius verti posset: Pulchra habitacula Dei. Septuaginta verterunt sensum; habitacula enim Dei, sanctuaria sunt.

  1. Deus meus, pone illos ut totam, et sicut Ver?> lh stipulam ante faciem venti.

Aptissima similitudine describit Propheta instabilitatem et interitum impiorum, quae procedunt ex justo judicio Dei. Tota enim semper circumvolvitur, cum ruit in praeceps, nec ad punctum temporis consistere potest, et tandem tota confringitur: sicut etiam stipulae, flante vento, huc illucque jactantur, donec dissipatae non amplius compareant. Ad hunc modum praedicit Propheta xiiiiiinper modum imprecationis, Deum acturum esse stabilius cum impiis persecutoribus justorum; et revera sic fieri experientia testis est: nihil enim instabi- piorum.

lius est prosperitate impiorum, et finis eorum mors aeterna erit.

Praedixit supplicium impiorum, instabilitatem in hoc saeculo et interitum in futuro: nunc praedicit velocitatem et facilitatem, qua Deus illos puniet; nam non contentus similitudine venti dissipantis stipulas, comparat iram Dei igni comburenti ligna sylvarum, aut fcenum camporum. « Sicut, inquit, ignis qui comburit ligna sylvarum, » inter quae multa sunt arida, et velocissime absumuntur; « et sicut flamma comburens montes, » id est, foenum in montibus, praecipue cum siccum fuerit. « Ita persequeris eos, » id est, pari facilitate et celeritate persequeris, et perdes eos « in tempestate tua; » quod declarans, addit, «et in ira tua turbabis cos. » Idem enim est tempestas et ira; utrumque enim justum Dei judicium significat, quod instar vehementi ssimae tempestatis et turbinis, cui resisti nullis viribus potest, impios percellet, conturbabit, et dissipabit. S. Augustinus notat impios comparari montibus propter elationem ac superbiam, et lignis sylvarum propter sterilitatem et carentiam fructuum bonorum, ob quae jure sempiternus ignis illis debeatur.

vers m. 1G. Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

vers. 17. 17. Et cognoscant, quia nomen tibi Dominus,

Praedicit in fine Psalmi, alios ex persecutoribus per flagella erudiendos, et convertendos ad Deum: quales erunt plurimi Judaei, qui tunc demum agnoscent errorem suum, et pudefacti convertentur ad Deum; alios in pertinacia et in obstinatione sua permansuros; sed eos quoque confundendos, et vel invitos cognituros potentiam Dei singularem, et quod ipse solus sit verus Dominus omnium rerum. « Imple, inquit, facies eorum ignominia,» id est, confusione, ut ignominiam suam intelligentes verecundati « quaerant nomen tuum, » id est, quaerant te: saepe enim nomen ponitur pro persona; vel « quaerant nomen tuum, » id est, invocent nomen tuum; vel « quaerant nomen tuum, » id est, quaerant gloriam tuam, non amplius suam, ex inimicis amici facti, et ex servis filii. Illi autem, qui ex flagellis non molliuntur, sed obdurantur, ad imitationem Pharaonis: «Erubescant et confundantur in saeculum saeculi, » id est, aeterna confusione repleantur; nec solum confundantur, sed etiam « pereant in aeternum. » Et cognoscant inviti « quia nomen tibi Dominus, » id est, jam propria experientia edocti intelligant, tibi soli nomen Domini proprie convenire, cui ad nutum serviunt omnia, et tu nulli necessitati servis, qui nulla re indiges, in te ipso habens omnia. Caeteros autem qui dicuntur domini, vel usurpasse nomen alienum, vel improprie dominos dici, cum et ipsi multis rebus indigeant, ac per hoc multis necessitatibus serviant. « Tu solus altissimus in omni terra, » id est, et cognoscant, quia tu solus praeeminens potestate super omnes principes universae terrae; neque ullus est, qui tecum contendere, vel tibi ullo modo comparari possit. Haec prophetia nunc ex parte impletur, sed in die judicii omnino et absolute implebitur.

Chapter 66 of 123