Caput I. Impia Abaelardi de sancta Trinitate dogmata recenset, et explodit
Habemus in Francia novum de veteri magistro theologum, qui ab ineunte aetate sua in arte dialectica lusit, et nunc in Scripturis sanctis insanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua videlicet, quam aliena, suscitare conatur, insuper et nova addit. Qui dum omnium quae sunt in coelo sursum, et quae in terra deorsum, nihil, praeter solum Nescio, nescire dignatur; ponit in coelum os suum, et scrutatur alta Dei, rediensque ad nos refert verba ineffabilia, quae non licet homini loqui et dum paratus est de omnibus reddere rationem, etiam quae sunt supra rationem, et contra rationem praesumit, et contra fidem. Quid enim magis contra rationem, quam ratione rationem conari transcendere? Et quid magis contra fidem, quam credere nolle, quidquid non possit ratione attingere? Denique exponere volens illud Sapientis [ al. Salomonis], Qui credit cito, levis est corde (Eccli. XIX, 4.) « Cito credere est, » inquit, « adhibere fidem ante rationem: » cum hoc Salomon non de fide in Deum, sed de mutua inter nos credulitate loquatur. Nam illam quae in Deum est fidem beatus papa Gregorius negat plane habere meritum, si ei humana ratio praebeat experimentum: laudat autem Apostolos, quod ad unius jussionis vocem secuti sunt Redemptorem. (Homilia 26 in Evang.) Scit nimirum pro laude dictum, In auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45); increpatos e regione discipulos, quod tardius credidissent (Marc. XVI, 14). Denique laudatur Maria, quod rationem fide praevenit; et punitur Zacharias quod fidem ratione tentavit (Luc. I, 45, 20); et rursum Abraham commendatur qui contra spem, in spem credidit (Rom. IV, 18).
At contra theologus noster: « Quid, » inquit, « ad doctrinam loqui proficit, si quod docere volumus, exponi non potest, ut intelligatur? » Et sic promittens intellectum auditoribus suis, in his etiam quae sublimiora et sacratiora profundo illo sinu sacrae fidei continentur, ponit in Trinitate gradus, in majestate modos, numeros in aeternitate. Denique constituit « Deum Patrem plenam esse potentiam, Filium quamdam potentiam, Spiritum sanctum nullam potentiam: atque hoc esse Filium ad Patrem, quod quamdam potentiam ad potentiam, quod speciem ad genus, quod materiatum ad materiam, quod hominem ad animal, quod aereum sigillum ad aes. » Nonne plus quam Arius hic? Quis haec ferat? quis non claudat aures ad voces sacrilegas? quis non horreat profanas novitates et vocum, et sensuum? Dicit etiam « Spiritum sanctum procedere quidem ex Patre et Filio, sed minime de Patris esse Filiive substantia. Unde ergo? an forte ex nihilo, sicut et universa quae facta sunt? Nam et ipsa ex Deo esse non diffitetur Apostolus, nec veretur dicere: Ex quo omnia (Rom. XI, 36). Quid igitur? dicemus ex Patre et Filio Spiritum sanctum non alio prorsus procedere modo, quam omnia, id est non essentialiter, sed creabiliter; ac perinde creatum sicut et omnia? aut numquid tertium inveniet sibi modum, quo eum ex Patre Filioque producat, homo qui nova semper inquirit, et quae non invenit fingit, affirmans ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt? « At si esset, » inquit, « de substantia Patris, profecto genitus esset, et duos Pater filios haberet. » Quasi vero omne quod de substantia aliqua est, continuo ipsum a quo est habeat genitorem. Num vero pediculi, aut lendes [ al. lentes], aut phlegmata [ al. fleumata], vel filii carnis sunt, vel non sunt de substantia carnis? aut vermes de ligno putrido prodeuntes, aliunde quam de ligni substantia sunt, qui tamen filii ligni non sunt? Sed et tineae de substantia pannorum substantiam habent, generationem non habent: et multa in hunc modum.
Miror autem hominem acutum et sciolum, ut quidem ipse sibi videtur, quomodo cum Spiritum sanctum fateatur Patri et Filio consubstantialem, neget tamen ex Patris Filiique prodire substantia. Nisi forte illos ex ipsius procedere velit: quod quidem inauditum est, et nefandum. Si autem nec is de illorum, nec illi de hujus substantia sunt; ubi, quaeso, consubstantialitas? Aut ergo fateatur cum Ecclesia, Spiritum sanctum de substantia illorum esse, a quibus non negat procedere; aut certe cum Ario consubstantialitatem deneget, et praedicet aperte creationem. Deinde si Filius de substantia Patris est, Spiritus sanctus non est: differant necesse est a se invicem, non solum quia Spiritus sanctus genitus non est, quod Filius est; sed etiam quod Filius de substantia Patris est, quod Spiritus sanctus non est. Quam quidem posteriorem differentiam Catholica huc usque nescivit. Si eam admittimus, ubi Trinitas, ubi Unitas? Siquidem Spiritu sancto Filioque nova a se differentiarum numerositate distantibus, unitas dissipatur: praesertim cum substantialem esse pateat differentiam, quam iste conatur inducere. Porro autem Spiritu sancto a Patris Filiique substantia recedente, non Trinitas remanet, sed dualitas. Neque enim dignum est in Trinitate admitti personam, quae nil habeat in substantia commune cum reliquis. Desinat ergo Spiritus sancti processionem a Patris Filiique substantia separare; ne duplici impietate numerum et Trinitati minuat, et tribuat Unitati: quod utrumque fides abnuit christiana. Et ne de re tanta solis videar humanis inniti rationibus, legat epistolam Hieronymi ad Avitum: et certe videbit inter caeteras quas redarguit Origenis blasphemias, etiam hoc cum detestantem quod dixerit, Spiritum sanctum de substantia Patris non esse. Beatus Athanasius in libro de unita Trinitate ita loquitur: « Solum Deum ubi memoratus sum, non solam personam Patris indicavi: quia Filium et Spiritum sanctum de hac ipsa sola substantia Patris esse non abnegavi. » Hoc Athanasius.
Chapter 2 of 10