Skip to the text

Caput VIII. Quare Christus tam gravem ac laboriosum nos liberandi modum susceperit, cum sola ejus voluntas seu jussio sufficeret

Deinde laborans docere et persuadere, diabolum nullum sibi jus in hominem vindicare potuisse aut debuisse, nisi permissu Dei, et quod sine injuria diaboli jure Deus profugum suum, si vellet misereri, repetere, et solo verbo eripere posset, quasi hoc quis diffiteatur, post multa aliquando infert: « Quae itaque necessitas, aut quae ratio, aut quod opus fuit, cum sola jussione sua, divina miseratio liberare hominem a peccato posset; propter redemptionem nostram Filium Dei carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa, denique ipsam crucis ignominiosam et asperrimam mortem sustinere, ut cum iniquis patibulum sustineret. » Respondemus: Necessitas nostra fuit, et necessitas dura sedentium in tenebris et umbra mortis. Opus, aeque nostrum, et Dei ipsius, et sanctorum Angelorum. Nostrum, ut auferret jugum captivitatis nostrae: suum, ut impleretur propositum voluntatis ejus: Angelorum, ut numerus impleretur eorum. Porro ratio hujus facti fuit dignatio facientis. Quis negat Omnipotenti ad manum fuisse alios et alios modos nostrae redemptionis, justificationis, liberationis? Verum hoc non praejudicat hujus, quem e multis elegit, efficaciae. Et fortasse is praestat, per quem in terra oblivionis, gravedinis, lapsus nostri, tot et tantis gravaminibus Reparatoris fortius et vivacius admoneremur. Alias autem nemo hominum novit, nec noscere ad plenum potest, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam, quid decori ad gloriam, quid commodi ad salutem, penes se ipsam contineat hujus venerandi mysterii inscrutabilis altitudo: quam propheta considerans expavit, non penetravit (Habac. III, 2, juxta LXX); et praecursor Domini indignum se judicavit qui penetraret (Joan. I, 27).

Caeterum si non licet perscrutari divinae sacramentum voluntatis, licet tamen sentire effectum operis, fructum utilitatis percipere. Et quod licet scire, non licet tacere: quia gloria regum celare verbum, et gloria Dei investigare sermonem (Prov. XXV, 27). Fidelis sermo, et omni acceptione dignus! quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10). Ubi reconciliatio, et remissio peccatorum. Nam si, dicente Scriptura, Peccata nostra separant inter nos et Deum (Isai. LIX, 2), manente peccato, non est reconciliatio. In quo ergo remissio peccatorum? Hic calix, inquit, novi testamenti in meo sanguine, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28; Luc. XXII, 20). Itaque ubi reconciliatio, ibi remissio peccatorum. Et quid ipsa, nisi justificatio? Sive igitur reconciliatio, sive remissio peccatorum, sive justificatio sit; sive etiam redemptio, vel liberatio de vinculis diaboli a quo captivi tenebamur ad ipsius voluntatem: intercedente morte Unigeniti obtinemus, justificati gratis in sanguine ipsius, in quo, sicut idem dicit, habemus redemptionem per sanguinem ejus et remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus (Ephes. I, 7). Cur, inquis, per sanguinem, quod potuit facere per sermonem? Ipsum interroga. Mihi scire licet quod ita: cur ita, non licet. Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me finxisti sic!

Sed haec stultitia ei videntur: non potest tenere risum. Audite cachinnos. « Quomodo, » ait, « justificari nos vel reconciliari Deo per mortem Filii ejus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum ejus praeceptum unius pomi gustu? » Quasi non potuerit Deo in uno eodemque et facto displicere iniquitas malignantium, et placere pietas patientis. Et ait: « Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum, ut expiari non posset nisi morte Christi, quam expiationem habebit ipsum homocidium, quod in Christo commissum est? » Breviter respondemus, ipsum sanguinem quem fuderunt et interpellationem ipsius quem occiderunt. Addit etiam: « Nunquid mors innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus: nec nisi hoc maximum fieret peccatum, illud multo levius potuit ignoscere? » Non mors, sed voluntas placuit sponte morientis, et illa morte expungentis mortem operantis salutem, restituentis innocentiam, triumphantis principatus et potestates, spoliantis inferos, ditantis superos, pacificantis quae in coelo sunt et quae in terra, omnia instaurantis. Et quoniam haec tam pretiosa mors, voluntarie suscipienda adversus peccatum, non tamen poterat fieri nisi per peccatum, non delectatus quidem, sed tamen bene usus malitia sceleratorum, et mortem de morte, et de peccato damnavit peccatum. Et quanto illorum major iniquitas, tanto ejus voluntas sanctior, et eo potentior, ad salvandum: quatenus tanta mediante potentia antiquum illud, quamvis grande peccatum, necessario tamen huic, quod in Christo, commissum est, cederet, tanquam minus majori. Nec peccato sive peccantibus ascribitur haec victoria; sed bene utenti peccato, et peccantes fortiter perferenti, et convertenti in usum pietatis, quidquid in ipsum ausa est crudelitas impiorum.

Fuit vero sanguis qui effusus est, tam multus ad ignoscendum, ut ipsum quoque peccatum maximum, quo factum est, ut effunderetur, deleret; ac per hoc de antiqui illius, utpote levioris, deletione nullam omnino dubietatem relinqueret. Deinde iste. « Cui vero, » inquit, « non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod quis requisierit, ut ullo modo ei placuerit innocentem interfici; nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo? » Non requisivit Deus Pater sanguinem Filii, sed tamen acceptavit oblatum; non sanguinem sitiens, sed salutem, quia salus erat in sanguine. Salus plane, et non, sicut iste sapit et scribit, sola charitatis ostensio. Sic enim concludit tot calumnias et invectiones suas, quas in Deum tam impie, quam imperite evomuit, ut dicat: « Totum esse quod Deus in carne apparuit, nostram de verbo et exemplo ipsius institutionem, sive, et postmodum dicit, instructionem; totum quod passus et mortuus est, suae erga nos charitatis ostensionem vel commendationem. »

Chapter 9 of 10