Skip to the text

Caput IV. Refellit definitionem fidei, qua dicit Abaelardus fidem esse aestimationem

Nec mirum si homo, qui non curat quae dicat, irruens in arcana fidei, thesauros absconditos pietatis tam irreverenter invadit atque discerpit; cum de ipsa pietate fidei nec pie, nec fideliter sentiat. Denique in primo limine Theologiae, vel potius Stultilogiae suae, fidem definit aestimationem (Theologiae libro I, pagg. 977 et 1061). Quasi cuique in ea sentire et loqui quae libeat liceat; aut pendeant sub incerto in vagis ac variis opinionibus nostrae fidei sacramenta, et non magis certa veritate subsistant. Nonne si fluctuat fides, inanis est et spes nostra? Stulti ergo martyres nostri, sustinentes tam acerba propter incerta, nec dubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exsilium. Sed absit ut putemus in fide vel spe nostra aliquid, ut is putat, dubia aestimatione pendulum; et non magis totum quod in ea est, certa ac solida veritate subnixum, oraculis et miraculis divinitus persuasum, stabilitum et consecratum partu Virginis, sanguine Redemptoris, gloria resurgentis. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis. Si quo minus, ipse postremo Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Quomodo ergo fidem quis audet dicere aestimationem, nisi qui Spiritum istum nondum accepit, quive Evangelium aut ignoret, aut fabulam putet? Scio cui credidi, et certus sum, clamat Apostolus (II Tim. I, 12): et tu mihi subsibilas, « Fides est aestimatio? » Tu mihi ambiguum garris, quo nihil est certius. Sed Augustinus aliter: « Fides, » ait, « non conjectando vel opinando habetur in corde in quo est, ab eo cujus est; sed certa scientia, acclamante conscientia. » Absit ergo, absit ut hos fines fides habeat christiana. Academicorum sint istae aestimationes, quorum est dubitare de omnibus, scire nihil. Ego vero securus in Magistri Gentium sententiam pergo, et scio quoniam non confundar. Placet mihi, fateor, illius de fide definitio, etsi iste etiam ipsam latenter insimulet. Fides est, ait, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Substantia, inquit, rerum sperandarum, non inanium phantasia conjecturarum. Audis substantiam. Non licet tibi in fide putare, vel disputare pro libitu; non hac illacque vagari per inania opinionum, per devia errorum. Substantiae nomine aliquid tibi certum fixumque praefigitur: certis clauderis finibus, certis limitibus coarctaris. Non est enim fides aestimatio, sed certitudo.

Sed advertite caetera. Omitto quod dicit spiritum timoris Domini non fuisse in Domino; timorem Domini castum in futuro saeculo non futurum; post consecrationem panis et calicis, priora accidentia, quae remanent, pendere in aere; daemonum in nobis suggestiones contactu fieri lapidum et herbarum, prout illorum sagax malitia novit harum rerum vires diversas diversis incitandis et incendendis vitiis convenire; Spiritum sanctum esse animam mundi; mundum, juxta Platonem, tanto excellentius animal esse, quanto meliorem animam habet Spiritum sanctum. Ubi dum multum sudat, quomodo Platonem faciat christianum, se probat ethnicum. Haec, inquam, omnia, aliasque istiusmodi naenias ejus non paucas praetereo: venio ad graviora. Non quod vel ad ipsa cuncta respondeam; magis enim opus voluminibus esset: illa loquor quae tacere non possunt.

Chapter 5 of 10