Caput VI. In opere liberationis humanae non solum misericordiam, sed et justitiam relucere
Juste igitur homo addictus, sed misericorditer liberatus; sic tamen misericorditer, ut non defuerit justitia quaedam et in ipsa liberatione: quoniam hoc quoque fuit de misericordia liberantis, ut (quod congruebat remediis liberandi) justitia magis contra invasorem, quam potentia uteretur. Quid namque ex se agere poterat, ut semel amissam justitiam recuperaret homo servus peccati, vinctus diaboli? Assignata est ei proinde aliena, qui caruit sua; et ipsa sic est. Venit princeps hujus mundi, et in Salvatore non invenit quidquam: et cum nihilominus innocenti manus injecit, justissime quos tenebat amisit: quando is qui morti nihil debebat, accepta mortis injuria, jure illum, qui obnoxius erat, et mortis debito, et diaboli solvit dominio. Qua enim justitia id secundo homo exigeretur? Homo siquidem qui debuit, homo qui solvit. Nam si unus, inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14): ut videlicet satisfactio unius omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille portavit; nec alter jam inveniatur qui forefecit, alter qui satisfecit: quia caput et corpus unus est Christus. Satisfecit ergo caput pro membris, Christus pro visceribus suis, quando juxta Evangelium Pauli, quo convincitur mendacium Petri, mortuus pro nobis convivificavit nos sibi, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exspolians principatus et potestates (Coloss. II, 13, 14).
Utinam ego inveniar in his spoliis, quibus spoliatae sunt contrariae potestates, traductus et ipso in possessionem Domini! Si me insecutus Laban arguerit, quod recesserim clam ab eo, audiat clam me accessisse ad eum, et ob hoc clam recessisse. Subjecit me illi causa secretior peccati: subduxit me illi ratio occultioris justitiae. Aut si gratis venumdatus sum, gratis non redimar? Si Assur sine causa calumniatus est mihi, sine causa causam exigit evasionis. Quod si dixerit, Pater tuus addixit te; respondebo, Sed frater meus redemit me. Cur non aliunde justitia, cum aliunde reatus? Alius qui peccatorem constituit, alius qui justificat a peccato; alter in semine, alter in sanguine. An peccatum in semine peccatoris, et non justitia in Christi sanguine? Sed justitia, inquiet, sit cujus est: quid ad te? Esto. Sed sit etiam culpa cujus est: quid ad me? An justitia justi super eum erit, et impietas impii non erit super eum? Non convenit filium portare iniquitatem patris, et fraternae fieri exsortem justitiae. Nunc ergo per hominem mors, et per hominem vita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22): quoniam non sic illi attineo, ut non et isti. Si illi per carnem; et per fidem huic: et si infectus ex illo originali concupiscentia; etiam Christi gratia spirituali perfusus sum. Quid mihi plus imputatur de praevaricatore? Si generatio, regenerationem oppono: nisi quod spiritualis est ista, illa carnalis, nec patitur ratio aequitatis ut ex aequo contendant: sed vincat necesse est spiritus carnem, et sit efficacior causa, cujus potior est et natura; quo plus videlicet prosit generatio secunda, quam prima nocuerit. Sane pervenit delictum ad me, sed pervenit et gratia. Et non sicut delictum, ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16). A primo homine manavit delictum, a summo coelo egressio gratiae. Utrumque a parente, illud a primo, ista a summo. Terrena nativitas perdit me: et non multo magis generatio coelestis conservat me? Nec vereor sic erutus de potestate tenebrarum repelli a Patre luminum, justificatus gratis in sanguine Filii ejus. Nempe ipse qui justificat: quis est qui condemnet? Non condemnabit justum, qui misertus est peccatori. Justum me dixerim, sed illius justitia. Quaenam ipsa? Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Denique qui factus est nobis, inquit, justitia a Deo Patre (I Cor. I, 30). Quae ergo mihi justitia facta est, mea non est? Si mea traducta culpa, cur non eet mea indulta justitia? Et sane mihi tutior donata, quam innata. Nam ista quidem gloriam habet, sed non apud Deum: illa autem, cum sit salutis efficax, materiam non habet gloriandi nisi in Domino. Nam etsi justus fuero, inquit, non levabo caput (Job X, 15); ne videlicet responsum accipiat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.)
Chapter 7 of 10