Caput III. Absurdum dogma Abaelardi, nomina absoluta et essentialia uni personae proprie et specialiter attribuentis, oppugnat
Adhuc advertite clarius quid sentiat, doceat, scribat. Dicit proprie et specialiter ad Patrem potentiam, ad Filium sapientiam pertinere: quod quidem falsum. Nam et Pater sapientia, et Filius potentia verissime sunt, sanissimeque dicuntur: et quod est commune amborum, non erit proprium singulorum. Alia illa sunt profecto vocabula, quae non ad seipsos dicuntur, sed ad alterutrum: et ideo est cuique suum, et non commune cum altero. Nam qui Pater est, Filius non est; et qui Filius est, Pater non est: quoniam non quod ad se, sed quod ad Filium Pater est, Patris nomine designatur; et item nomine Filii, non quod ad se Filius, sed quod est ad Patrem, exprimitur. Non sic potentia, non sic sapientia, neque alia multa, quae ad se dicuntur: et Pater et Filius non singulariter, alter respectu alterius. « Non, » inquit, « sed ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter invenimus omnipotentiam attinere, quod non solum cum caeteris duabus personis aeque omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se, non ab alio existere habet: et sicut habet ex se existere, ita etiam ex se habet posse. » (ABAELARDI Theologiae libro I, pag. 990.) O alterum Aristotelem! An non eadem ratione, si hoc ratio esset, et sapientia et benignitas proprie pertinerent ad Patrem: cum et sapere, et benignum esse, aeque a se Pater, et non ab alio habeat, quemadmodum et esse, et posse? Quod si non abnuit (nec enim de ratione potest), quid, quaeso, facturus est de illa nobili sua partitione, in qua ut Patri potentiam, sic Filio sapientiam, sic Spiritui sancto benignitatem proprie ac specialiter assignavit? Non enim una et eadem res proprie poterit convenire duobus, hoc est, ut cuique propria sit. Eligat quod vult: aut det sapientiam Filio, et tollat eam Patri; aut Patri tribuat, et auferat Filio; et rursum benignitatem aut Spiritui sancto sine Patre, aut Patri sine Spiritu sancto assignet: aut certe desinat nomina communia propria facere, et Patri, quoniam a seipso habet potentiam, non ideo tamen audeat concedere propriam: ne et benignitatem simul et sapientiam, quas a se nihilo minus habet, identidem proprias ipsi sua ratione assignare cogatur.
Sed exspectemus adhuc, et videamus, quam theorice noster theologus invisibilia Dei contempletur. Dicit, ut dixi, proprie omnipotentiam pertinere ad Patrem; atque hanc, ut sit integra et perfecta, in gerendo et discernendo constituit. Porro Filio, ut jam dictum est, assignat sapientiam, ipsamque non simpliciter quidem potentiam, sed quamdam in Deo potentiam esse definit, id est potentiam tantum discernendi. Forte timet injuriam facere Patri, si tantum tribuat Filio, quantum et ipsi: et cui non audet potentiam dare integram, concedit dimidiam. Et quod dicit, manifestis declarat exemplis, asserens potentiam discernendi, quae est Filius, ita quamdam esse potentiam, quemadmodum homo quoddam est animal, et sigillum aereum quoddam est aes: atque hoc esse potentiam discernendi, ad gerendi discernendique potentiam, id est Filium ad Patrem, quod homo ad animal est, quod aereum sigillum ad aes. « Sicut enim, » inquit, « ex eo quod est aereum sigillum, exigit necessario ut aes sit; et ex eo quod est homo, ut animal sit, sed non e converso: ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e converso (ABAELARDI Theologiae lib. II, pag. 1083). » Quid igitur? vis ut juxta tuam similitudinem, ad instar praecedentium, etiam ex hoc quod Filius est, exigat ut Pater sit; hoc est, ut qui Filius est, Pater sit, quanquam non e converso! Si hoc dicis, haereticus es: si non dicis, vacat similitudo.
Ad quid enim tibi ipsam tanto circuitu de longe positis rebus, et minus convenientibus emendicas, tanto labore colligis, tanta inculcas inani multiplicitate verborum, tantis effers laudibus, si non facit ad quod adducitur, ut videlicet membra ad membra congruis proportionibus reducantur! Nonne hoc opus, hic labor est, ut per ipsam nos doceas eam, quae est inter Patrem et Filium, habitudinem! Tenemus autem te docente ad hominis positionem poni animal, sed non e converso secundum regulam dialecticae tuae: qua non quidem posito genere ponitur species, sed posita specie ponitur genus. Cum ergo Patrem ad genus, Filium ad speciem referas; non id ratio similitudinis postulat, ut similiter posito Filio, Patrem poni ostendas, et non converti? ut quomodo qui homo est, necessario animal est, sed non convertitur; ita quoque qui Filius est necessario Pater sit, et aeque non convertatur. Sed contradicit tibi in hoc catholica fides, quae profecto utrumque recusat, tam Patrem videlicet esse qui Filius est, quam esse Filium qui Pater est. Nam alius procul dubio Pater, atque alius Filius: quamvis non aliud Pater, quam Filius. Nam per Alius et Aliud, novit pietas fidei caute inter personarum proprietates et individuam essentiae unitatem discernere; et medium iter tenens, regia incedere via: ut nec declinet ad dexteram, confundendo personas; nec respiciat ad sinistram, substantiam dividendo. Quod si per simplex esse dicas vere consequi ut si Filius est, necessario Pater sit; nil te juvat, cum ratio relationis necessario exigat, ut convertatur, et eadem veritas comitetur conversam: quod non congruit adductae de genere et specie, vel de aere, aereoque sigillo similitudini. Neque enim, sicut per simplex esse duntaxat verissime dicitur. Si Pater est, Filius est; et si Filius est, Pater est: ita etiam possumus inter hominem et animal, sive inter aereum sigillum et aes, in veritate convertibilem texere consequentiam. Nam etsi verum sit dicere, Si homo est, animal est: non tamen vera est conversa, qua dicitur, Si animal est, homo est. Et item si sigillum aereum est, necessario sequitur ut aes sit; non tamen si aes sit, necessario sequitur ut sigillum aereum sit. Sed jam pergamus ad reliqua.
En juxta istum habemus omnipotentiam in Patre, quamdam potentiam in Filio: dicat nobis etiam de Spiritu sancto quid sentiat. « Benignitas ipsa, » inquit, « quae hoc nomine quod est Spiritus sanctus demonstratur, non est in Deo potentia, sive sapientia (ABAELARDI Theologiae libro II, pag. 1085). » Videbam. Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Sic debet cadere, qui ambulat in magnis et mirabilibus super se. Vides, Pater sancte, quas scalas, imo quae praecipitia iste sibi paraverit ad ruinam. Omnipotentiam, semipotentiam, nullam potentiam. Ipso auditu horreo, et ipsum horrorem puto sufficere ad refellendum. Verumtamen testimonium pono, quod turbato interim occurrit ad removendam Spiritus sancti injuriam. In Isaia legitur, Spiritus sapientiae, Spiritus fortitudinis (Isa. XI, 2); per quod utique satis aperte istius audacia, etsi non comprimitur, convincitur tamen. O lingua magniloqua! Esto ut injuria Filii vel Patris remittatur tibi: numquid blasphemia Spiritus? Manet angelus Domini qui secet te medium: dixisti enim, « Non est Spiritus sanctus in Deo potentia, sive sapientia. » Ita pes superbiae ruit cum irruit.
Chapter 4 of 10