Skip to the text

Caput V. Arguit Abaelardum, sua sensa aut somnia unanimi Patrum sententiae praeferentem; praesertim ubi dicit Christum non ideo incarnatum, ut hominem liberaret de potestate Satanae

Mysterium nostrae redemptionis, sicut in libro quodam Sententiarum ipsius, et item in quadam ejus expositione Epistolae ad Romanos legi, temerarius scrutator majestatis aggrediens, in ipso statim suae disputationis exordio, ecclesiastieorum doctorum unam omnium de hac re dicit esse sententiam, et ipsam ponit ac spernit, et gloriatur se habere meliorem: non veritus contra praeceptum Sapientis transgredi terminos antiquos, quos posuerunt patres nostri (Prov. XXII, 28). « Sciendum est, » ait, quod omnes doctores nostri post Apostolos in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem, et jure eum possidebat: ideo scilicet quod homo ex libertate arbitrii, quam habebat, sponte diabolo consensit. Aiunt namque, quod si quis aliquem vicerit, victus jure victoris servus constituitur. Ideo, » inquit, « sicut dicunt doctores, hac necessitate incarnatus est Filius Dei, ut homo, qui aliter liberari non poterat, per mortem innocentis jure liberaretur a jugo diaboli. Sed, ut nobis videtur, » ait, « nec diabolus unquam jus aliquod in homine habuit, nisi forte Deo permittente, ut carcerarius: nec Filius Dei ut hominem liberaret, carnem assumpsit. » Quid in his verbis intolerabilius judicem, blasphemiam, an arrogantiam? quid damnabilius, temeritatem, an impietatem? An non justius os loquens talia fustibus tunderetur, quam rationibus refelleretur? Nonne omnium merito in se provocat manus, cujus manus contra omnes? Omnes, inquit, sic: sed non ego sic. Quid ergo tu? quid melius affers? quid subtilius invenis? quid secretius tibi revelatum jactas, quod tot praeterierit sanctos, effugerit sapientes? Aquas furtivas et panes absconditos, puto, apponet nobis iste.

Dic tamen, dic quidquid illud est, quod tibi videtur, et nulli alteri. An quod Filius Dei non ut hominem liberaret, hominem induit? Hoc plane nemini, te excepto, videtur: tu videris ubi videris. Non enim hoc a sapiente, non a propheta, non ab apostolo, non denique ab ipso Domino accepisti. Magister Gentium accepit a Domino, quod et tradidit nobis (I Cor. XI, 23). Magister omnium suam doctrinam fatetur non esse suam: Non enim, ait, a meipso loquor (Joan. VII, 16; XIV, 10). Tu vero de tuo nobis tradis, et quod a nemine accepisti. Qui loquitur mendacium, de proprio loquitur (Joan. VIII, 44). Tibi proinde sint, quae tua sunt. Ego prophetas et apostolos audio, obedio Evangelio, sed non Evangelio secundum Petrum. Tu novum nobis condis Evangelium? Quintum Ecclesia evangelistam non recipit. Quid Lex, quid Prophetae, quid Apostoli, quid apostolici viri nobis aliud evangelizant, quam quod solus tu negas, Deum videlicet factum hominem, ut hominem liberaret? Et si angelus de coelo aliud nobis evangelizaverit, anathema sit.

Sed qui venerunt post apostolos, doctores non recipis, homo qui super omnes docentes te intellexisti. Denique non erubescis dicere, quod adversum te omnes sentiant, cum ab invicem non dissentiant. Frustra proinde illorum tibi fidem doctrinamque proponerem, quos jam proscripsisti: ad Prophetas te ducam. Loquitur sub typo Jerusalem ad populum acquisitionis, non propheta, sed in propheta, Dominus, dicens: Salvabo te, et liberabo te, noli timere (Soph. III, 16, 17). Quaeris a qua potestate? Non enim vis ut diabolus in hominem habeat, vel habuerit potestatem: fateor, nec ego. Non tamen idcirco non habet, quia ego et tu hoc nolumus. Hoc si non confiteris tu, nec cognoscis: cognoscunt et dicunt qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Quod minime negares et tu, si non esses sub manu inimici. Non potes gratias agere cum redemptis, qui redemptus non es. Nam si redemptus esses, Redemptorem agnosceres, et non negares redemptionem. Nec quaerit redimi, qui se nescit captivum. Qui autem scierunt, clamaverunt ad Dominum, et Dominus exaudivit eos, et redemit eos de manu inimici. Et ut intelligas hunc inimicum qui sit, Quos redemit, ait, de manu inimici, de regionibus congregavit eos (Psal. CVI, 2, 6). Sed primum quidem agnosce hunc congregatorem, de Caiphas prophetat in Evangelio, quia Jesus moreretur pro gente. Et qui narrat, sequitur dicens: Non tantum pro gente; sed ut filios Dei, qui erunt dispersi, congregaret in unum (Joan XI, 51, 52). Quo erant dispersi? In omnes regiones. Ergo quos redemit, de regionibus congregavit eos. Non congregaret, nisi redimeret. Erant enim non solum dispersi, sed et captivi. Redemit, et congregavit: redemit autem de manu inimici. Non dicit, inimicorum; sed, inimici. Inimicus unus, regiones multae. Siquidem non de regione, sed de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI, 3). Quis iste unus tam potens dominus, qui non uni praefuit regioni, sed omnibus? Non alius, ut arbitror, quam ille, qui ab alio propheta dicitur absorbere fluvium, id est genus humanum, et non mirari: habere autem fiduciam, quod et Jordanis, hoc est electio ipsa, influat in os ejus (Job XL, 18). Beati qui sic influunt ut effluant, qui sic intrant ut exeant.

Sed quid? Nondum forte credis Prophetis, sic sibi concinentibus de diaboli potestate in hominem. Veni mecum et ad Apostolos. Dixisti nempe te non sentire cum illis qui post Apostolos venerunt. Assentias vel Apostolis, si forte et tibi contingat quod unus eorum loquitur de quibusdam: Nequando, inquiens, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. XXV, 26). Paulus est iste, qui homines a diabolo captivos teneri asserit ad ejus voluntatem. Audis ad ejus voluntatem, et negas potestatem? Si et Paulo non credis, veni jam ad ipsum Dominum; si forte audias, et quiescas. Nempe ab ipso appellatur Princeps hujus mundi (Joan. XIV, 30), et fortis armatus (Luc. XI, 21), possessorque vasorum (Matth. XII, 29): et dicis eum non habere potestatem in homines? Nisi tu aliud putas hoc loco intelligi atrium, quam mundum; vasa, quam homines. Quod si atrium diaboli, mundus erat; et homines vasa ejus; quomodo non dominabatur hominibus? ait item Dominus capientibus se: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Potestas ista non latuit illum qui dicebat: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae (Coloss. I, 13). Hanc ergo Dominus ne in se quidem negavit diaboli potestatem, sicut nec Pilati, qui membrum erat diaboli. Ait siquidem: Non haberes potestatem in me ullam, nisi data tibi fuisset desuper (Joan. XIX, 11). Quod si in viride lignum in tantum grassata est ista desuper data potestas, aridum quomodo non fuit ausa contingere? Nec injustam puto iste causabitur potestatem datam desuper. Discat ergo diabolum non solum potestatem, sed et justam habuisse in homines: ut consequenter et hoc videat, venisse utique in carne Dei Filium propter liberandos homines. Caeterum etsi justam dicimus diaboli potestatem, non tamen et voluntatem. Unde non diabolus qui invasit; non homo qui meruit: sed justus Dominus qui exposuit. Non enim a potestate, sed a voluntate justus injustusve quis dicitur. Hoc ergo diaboli quoddam in hominem jus, etsi non jure acquisitum, sed nequiter usurpatum; juste tamen permissum. Sic itaque homo juste captivus tenebatur, ut tamen nec in homine, nec in diabolo illa esset justitia, sed in Deo.

Chapter 6 of 10