Caput IX. Christum venisse in mundum, non solius instructionis nostrae, sed et liberationis causa
Caeterum quid prodest quod nos instituit, si non restituit? Aut nunquid frustra instruimur, si non prius destruatur in nobis corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato? Si omne quod profuit Christus, in sola fuit ostensione virtutum; restat ut dicatur, quod Adam quoque ex sola peccati ostensione nocuerit: siquidem pro qualitate vulneris allata est medicina. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Ergo sicut hoc, ita et illud. Si vita, quam dat Christus, non est alia, quam institutio ejus; nec mors utique, quam dedit Adam, alia erit similiter quam institutio ejus: ut ille quidem ad peccatum exemplo suo, hic vero exemplo et verbo ad bene vivendum, et se diligendum homines informarent. Aut si christianae fidei, et non haeresi Pelagianae acquiescentes, generatione, non institutione traductum in nos confitemur Adae peccatum, et per peccatum mortem; fateamur necesse est, et a Christo nobis, non institutione, sed regeneratione restitutam justitiam, et per justitiam vitam: ut sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 18). Et si ita est, quomodo is dicit, « consilium et causam incarnationis fuisse, ut mundum luce suae sapientiae illuminaret, et ad amorem suum accenderet. » Ubi ergo redemptio? A Christo nempe ut fateri dignatur, illuminatio et provocatio ad amorem: redemptio et liberatio a quo
Esto quod Christi adventus illis prosit, qui se illi possunt conformare per vitam, et vicem ei dilectionis rependere: quid de parvulis? quam dabit lucem sapientiae vix adhuc captantibus lucem vitae? unde accendet [ al. ascendent] ad Dei amorem, qui necdum matres suas amare noverunt? Nihilne proderit eis adventus Christi? nihil quod complantati sunt similitudini mortis ejus per Baptismum, quoniam nondum possunt, prohibente aetate, Christum sapere aut amare? « Redemptio itaque, » ait, « nostra est, illa summa in nobis per Christi passionem dilectio. » Ergo parvuli non habent redemptionem, quia non habent summam illam dilectionem. An sicut non habent unde diligant, ita nec unde pereant, ut non sit eis in Christo necessaria regeneratio, utpote quibus generatio ex Adam nihil nocuerit? Si hoc sapit, cum Pelagio desipit. Quidquid horum sentiat, patet quantum humanae sacramento salutis invideat; quantum, quod in ipso est, evacuet alti dispensationem mysterii, qui totum de salute tribuit devotioni, regenerationi nihil: qui nostrae gloriam redemptionis, et summam salutis, non in virtute crucis, non in pretio sanguinis, sed in nostrae constituit conversationis profectibus. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat, VI, 14), in qua est salus, vita et resurrectio nostra.
Et quidem tria quaedam praecipua in hoc opere nostrae salutis intueor: formam humilitatis, in qua Deus semetipsum exinanivit; charitatis mensuram, quam usque ad mortem, et mortem crucis extendit; redemptionis sacramentum, quo ipsam mortem, quam pertulit, sustulit. Horum duo priora sine ultimo sic sunt, ac si super inane pingas. Magnum profecto et valde necessarium humilitatis, magnum et omni acceptione dignum charitatis exemplum: sed non habent fundamentum, ac proinde nec statum, si desit redemptio. Volo totis nisibus humilem sequi Jesum; cupio eum qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, quibusdam brachiis vicariae dilectionis amplecti: sed oportet me et Agnum manducare paschalem. Nisi enim manducavero carnem ejus, et bibero ejus sanguinem, non habebo vitam in memetipso. Aliud sequi Jesum, aliud tenere, aliud manducare. Sequi, salubre consilium; tenere et amplecti, solemne gaudium; manducare, vita beata. Caro enim ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus. Panis est Dei qui de coelo descendit, et dat vitam mundo (Joan. VI, 56, 33). Quis status gaudio, sive consilio, absque vita? Nempe haud alius quam picturae absque solido. Ergo nec humilitatis exempla, nec charitatis insignia, praeter redemptionis sacramentum, sunt aliquid.
Haec, Domine, Pater, de labore manuum pueri vestri qualiacunque tenetis, adversus pauca quidem novae haereseos capitula: ubi etsi non aliud quam zelum agnoscitis meum, tamen propriae interim conscientiae satisfeci. Nam cum non esset quod agerem pro injuria fidei quam dolebam; operae mihi pretium arbitror, si illum monui, cujus arma potentia a Deo ad destructionem contrariarum assertionum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigendum omnem intellectum in obsequium Christi. Sunt et alia in aliis ejus scriptis non pauca, nec minus mala capitula, ad quae nec temporis, nec epistolae angustia respondere permittit. Quanquam nec necessarium putem, cum sint adeo manifesta, ut ipsa etiam vulgata fide facile refellantur. Collegi tamen aliqua, et transmisi.
Chapter 10 of 10