Caput II. In Trinitate non esse admittendam ullam disparitatem, sed omnimodam aequalitatem
Videt Sanctitas vestra, quomodo isto non disputante, sed dementante, et Trinitas non cohaeret, et Unitas pendet; nec istud sane absque injuria majestatis. Quidquid namque illud est quod Deus sit, id sine dubio est, quo non possit majus aliquid cogitari. Si ergo in hac unica et summa majestate juxta considerationem personarum vel parum aliquid claudicare recipimus, dum quod uni plus datur, alteri minuitur; minus profecto est totum ab eo, quo nihil majus valeat cogitari. Majus enim sine dubio est quod totum maximum est, quam quod ex parte. Ille vero digne pro sua possibilitate divinam aestimat magnificentiam, qui nil in ea cogitat dispar, ubi est totum summum; nil distans, ubi totum est unum; nil hians, ubi totum est integrum; nil denique imperfectum vel egens, ubi totum est totum. Totum nempe est Pater, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus; totum Filius, quod ipse et Pater et Spiritus sanctus; totum Spiritus sanctus, quod et ipse et Pater et Filius. Et totum, unum est totum, nec superabundans in tribus, nec imminutum in singulis. Nec enim verum summumque bonum, quod sunt, inter se particulariter dividunt: quoniam nec participaliter id possident, sed hoc ipsum essentialiter sunt. Nam quod alter ex altero, vel alter ad alterum veracissime dicitur, personarum sane designatio est, non unitatis divisio. Licet namque in hac ineffabili et incomprehensibili Deitatis essentia, alter et alter (id quidem requirentibus proprietatibus personarum) sobrie catholiceque dicatur; non tamen ibi est alterum, et alterum, sed simplex unum: ut nec praejudicium faciat Unitati Trinitatis confessio; nec proprietatum sit exclusio, vera assertio Unitatis. Tam longe proinde fiat a sensibus nostris, quam est et a regula veritatis exsecranda illa de genere et specie non similitudo, sed dissimilitudo; et nihilominus illa de aere aereoque sigillo: quoniam cum genus quidem et species, quod ad se invicem sunt, alterum superius, altera inferior sit, Deus autem unus sit; nunquam bene profecto conveniet tantae aequalitati, et tantae disparitati. Et rursum de aere, et quodam aere, quod est aereum sigillum, quoniam quod inde in eamdem usurpatur similitudinis rationem, simile est huic, idem judicium. Cum enim species, ut dixi, minor sit et inferior genere, absit ut hanc in Patre et Filio diversitatem cogitemus; absit ut huic acquiescamus dicenti, hoc esse Filium ad Patrem, quod speciem ad genus, quod hominem ad animal, quod aereum sigillum ad aes, quod aliquam potentiam ad potentiam. Sunt quippe cuncta haec, mutua suae connexione naturae, ad se invicem superiora et inferiora: et ob hoc nulla prorsus admittenda similitudo ex his ad illud, ubi nihil est inaequale, nihil dissimile. Videtis de quanta vel imperitia, vel impietate descendat harum adinventio similitudinum.
Chapter 3 of 10