Caput VII. Abaelardum perstringit, impie ac temere Dei secreta scrutantem et extenuantem
Haec est justitia hominis in sanguine Redemptoris: quam homo perditionis exsufflans et subsannans, in tantum evacuare conatur, ut totum quod Dominus gloriae semetipsum exinanivit, quod minoratus est ab Angelis, quod natus de femina, quod conversatus in mundo, quod expertus infima, quod passus indigna, quod demum per mortem crucis in sua reversus: ad id solum putet et disputet redigendum, ut traderet hominibus formam vitae vivendo et docendo, patiendo autem et moriendo charitatis metam praefigeret. Ergo docuit justitiam, et non dedit; ostendit charitatem, sed non infudit; et sic rediit in sua? Itane hoc totum est magnum illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria? (I Tim. III, 16). Incomparabilis doctor, qui etiam profunda Dei sibi aperiens, et ea quibus vult lucida et pervia faciens, altissimum sacramentum, et mysterium absconditum a saeculis, sic nobis suo mendacio planum et apertum reddit, ut transire leviter per illud possit quivis, etiam incircumcisus et immundus: quasi Dei sapientia cavere nescierit aut neglexerit quod ipsa prohibuit, sed dederit et ipsa sanctum canibus, et margaritas porcis. Sed non est ita. Nam etsi manifestatum est in carne, sed tamen justificatum est in spiritu: ut et spiritualibus spiritualia conferantur; et animalis homo non percipiat quae sunt spiritus Dei; nec fides nostra sit in sapientia verbi, sed in virtute Dei. Unde Salvator ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25); et Apostolus: Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his est opertum qui pereunt (II Cor. IV, 3).
Denique advertite hominem irridentem quae sunt spiritus Dei, quoniam stultitia illi videntur; et insultantem Apostolo loquenti Dei sapientiam in mysterio absconditam; invehentem in Evangelium, Dominum blasphemantem. Quam prudentius quod non valet comprehendere, credere dignaretur, nec auderet contemnere, aut conculcare sacrum reverendumque mysterium. Longum est ad omnes ejus ineptias et calumnias, quas divino struit consilio, respondere. Pauca tamen infero, e quibus caetera aestimentur. « Cum solos, » inquit, « electos liberaverit Christus, quomodo eos diabolus possidebat, sive in hoc saeculo, sive in futuro magis, quam modo? » Respondemus: Imo quia diabolus electos Dei possidebat, a quo, sicut dicit Apostolus, captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 26): ut Dei propositum de ipsis impleretur, opus fuit liberatore. Oportuit autem liberari in hoc saeculo, ut liberos haberent in futuro. Deinde infert: « Nunquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae requiescebat, sicut et divitem damnatum, diabolus cruciabat; aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat, caeterosque electos? » Non: sed habuisset, si non liberati fuissent fide venturi, sicut de ipso Abraham scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6); item: Abraham exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. XVIII). Propterea jam tunc sanguis Christi rorabat etiam Lazaro ne flammas sentiret: quod et ipse credidisset in eum qui erat passurus. Sic de omnibus electis illius temporis sentiendum, natos quidem et ipsos, aeque ut nos, sub potestate tenebrarum, propter originale peccatum: sed erutos antequam morerentur, et nonnisi in sanguine Christi. Scriptum est enim: Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Ergo Christo in carne venienti, et antequam veniret, et post, benedictum est a turbis benedictorum: quamvis praeeuntes plenam minime tunc consecuti sint benedictionem, servata nimirum hac praerogativa tempori gratiae.
Chapter 8 of 10