Skip to the text

Sermo LXIII. De tribus mediis recuperandae beatitudinis a Christo praescriptis in illud: « Qui vult venire post me, » etc. (Luc. IX, 23)

Qui vult, veniat post me, per me, ad me. Post me, quia veritas sum; per me, quia via sum; ad me, quia vita sum. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Tria proposuit Christus, Dei virtus et Dei sapientia, angelus magni consilii, animae rationali ad imaginem Trinitatis factae, scilicet servitutem, vilitatem, asperitatem. In abnegatione sui servitus; in toleratione crucis vilitas; in imitatione Christi de signatur asperitas: ut, quae per inobedientiam de statu trinae felicitatis ceciderat, humiliata afflictione trinae miseriae per obedientiam resurgat. Ceciderat enim a se ipsa, a societate angelorum, a visione Dei; id est, a libertate, a dignitate, a beatitudine. Audiat ergo consilium, ut abnegando semetipsam, id est propriam voluntatem, sui libertatem recuperet: tollendo crucem suam, id est carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, per continentiae bonum recuperet societatem angelorum; sequendo Christum, id est ejus passionem imitando, recuperet claritatis ejus visionem; quia si compatimur ei, et conregnabimus (Rom. VIII, 17).

Chapter 63 of 124