Skip to the text

Sermo LXXXV. De casu animae irretractabili

Sive ad austrum, sive ad aquilonem arbor ceciderit, ibi erit (Eccle. XI, 3). Austri calor et lenitas in sacra Scriptura bonam solet habere significationem: ab aquilone vero panditur omne malum (Jerem. I, 14). Porro homines sicut arbores vidit aliquis (Marc. VIII, 24). Exciditur autem arbor in morte: et quocunque ceciderit, ibi erit; quia ibi te judicabit Deus ubi invenerit. Ibi, inquam, erit immutabiliter et irretractabiliter. Videat quo casura sit antequam cadat; quia postquam ceciderit, non adjiciet ut resurgat, sed nec ut se vertat. Quo vero casura sit arbor, si scire volueris, ramos ejus attende. Unde major est copia ramorum et ponderosior, inde casuram ne dubites, si tamen fuerit tunc excisa. Rami nostri, desideria nostra sunt: quibus ad austrum extendimur, si spiritualia fuerint; si carnalia, ad aquilonem. Quae vero praeponderent, medium corpus indicat. Ea namque praeponderant, quae secum traxerint corpus. Sic enim est corpus nostrum inter spiritum cui servire debet, et carnalia desideria quae militant adversus animam, sive potestates tenebrarum, ac si vacca sit inter raptorem et rusticum constituta. Quidquid ille minetur, quidquid intendat, si vaccam non duxerit, rusticus vicit. Sic quantumcunque saeviat malignus, quamtumcunque prava desideria crucient: si vas suum sibi vindicat anima, vicisse credenda est, ut, quemadmodum ait Apostolus, Non regnet peccatum in nostro mortali corpore: sed sicut exhibuimus membra nostra serviro iniquitati ad iniquitatem, sic exhibeamus servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 12, 19).

Chapter 84 of 124