Skip to the text

Caput II. Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae

  1. Primo igitur de Trinitate Dei tria consideranda sunt, scilicet qualiter unitas substantiae et naturae simul stet cum pluralitate personarum; secundo, qualiter eum pluralitate apparitionum; tertio, qualiter cum pluralitate appropriatorum.

  2. De pluralitate igitur personarum in unitate naturae hoc. dictat recta. fides esse tenendum, scilicet quod in unitate naturae sunt tres personae, Pater et Filius et Spiritus sanctus, quarum prima a nulla est, secunda a: sola. prima per generationem, tertia a prima et secunda per spirationem sive processionem; ita quod trinitas personarum non excludit ab essentia divina summam unitatem, simplicitatem, immensitatem, aeternitatem, incommutabilitatem, necessitatem et etiam primitatem ; quin potius includit summam fecunditatem, caritatem, liberalitatem, aequalitatem, germanitatem, conformitatem et inseparabilttatem ; quae omnia sana fides intelligit esse in beatissima Trinitate.

  3. Ratio autem huius veritatis haec cst: quia fldes, cum sit principium cultus Dei et fundamentum eius quae secundum pietatem est. doctrinae, dictat, de Deo esse sentiendum a/tissime et piissime. Non autem sentiret a/tissime, si uon crederet, «quod. Deus posset se summe communicare; non sentiret piissime, si crederet, quod posset et nollet; et ideo, ut a/tissime et ptissime sentiat, dicit, Deum se summe communicare, aeternaliter habendo dilectum et eondilectuim, ac per hoc Deum unum et trinum.

  4. Muie autem fidei, in quantum dictat, de Deo piissime sentiendum esse, attestatur tota sacra Scriptura, quae dicitur doctrina secundum pietatem : quia Deum fatetur habere prolem, quam summe diligit, Verbum sibi coaequale, quod «ab aeterno genuit, in quo cuncta disposuit »; per quod cuncta produxit et gubernat; per quod etiam carnem factum. pro summa benignitate homninem redemit. pretiosissimo eius sanguine redemptumque cibavit; per quod etiam in fine mundi, summain | misericordiam | impertiendo, ab omni miseria liberabit, ut per Christum omnes electi sint fllii summi Patris, in quo erit omnis pietatis consummatio et Dei ad nos, et e converso.

$. In quantum autem fides dictat, de Deo sentiendum a/4ssime, non tantum attestatur. ei sacra Scriptura, verum etiain. omnis creatura, iuxta quod dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate, capitulo quarto: « Neque enim divinorum librorum tantummodo auctoritas praedicat, esse Deum, sed omnis quae nos cireumstat, ad quam nos etiam pertinemus, uni- versa ipsa rerum natura proclamat, se habere praestantissimum Conditorem, qui nobis mentem rationemque naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, invisibilia visibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda iudicamus. Ac per hoc, quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, ut eum ct summe vivere et cuncta sentire atque. intelligere, ct mori et corrumpi mutarique non posse, nec corpits esse, sed spiritum omnipotentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumquce fateamur ». — Ecce, in his duodecim includuntur altissimae nobilitates divini esse. Sed post, ut ipse ostendit, haec duodecim reducuntur ad tria, scilicet aeternitatem, sapientiam et. beatitudinem ; et haec. tria ad. unum, scilicet ad sapientiam, in. qua. inchiduntur mens generans, Verbum proles ct amor nectens utrumque, in quibus fldes dictat beatissimam consistere Trinitatem. Et quoniam summa sapientia ponit Trinitatem, ponit etiam nihilominus omnes prius habitas nobilissimas conditiones, videlicet unitatem, simplicitatem et ceteras consequentes; necesse est, omnes praedictas nobilitates divini esse simul stare cum beatissima Trinitate.

Chapter 3 of 65