Caput VIII. De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia
De sapientia vero Dei haec. tenenda. sunt, scilicet quod ipsa divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, praeterita, praesentia et futura, actualia et possibilia, ac per hoe incomprehensibilia nobis et infinita; ita tamen, quod ipsa in se nullo modo diversificatur, licet diversa nomina sortiatur. — In quantum enim est cognoseitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium, quae in universo liunt, dicitur visio ; in quantum est cognoscitiva omnium, quae bene fiunt, dicitur approbatio ; in. quantum est. cognoscitiva eorum quae futura. sunt, dicitur praescentia. sive. praevisio; in quantum est cognoscitiva eorum quae ab ipso Deo flenda sunt, dieitur dispositio; in quantum est cognoscitiva eorum quae praemianda sunt, dicitur praedestinatio; in quantum vero est coguoscitivi eorum quae damnanda sunt, dicitur reprobatio.
Et quia ipsa non tantum est cognosciliva, sed est etiam ra4o cognoscendi; ideo, in quamtum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur Zur; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum ; in quantum est ratio cognoscendi praevisa et disposita, dicitur exemplar; in quantum vero est ratio cognoscendi praedestinata et reprobata dicitur Jber vitae. — Est igitur Jiber vitae respectu rerum, ut redeuntium; exemplar, ut exeuntium; speculum, ut euntium; /uz vero respectu omnium. — Ad exemplar autem spectat idea, verbum, ars et ra- (0: idea, secundum actum praevidendi; verbum, secundum actum proponen(i; ars, secundum actum prosequendi; raí$o, secundum actum perficiendi, quia superaddit intentionem finis. — Quia vero haec omnia unum sunt in. Deo, ideo. unum frequenter accipitur pro alio.
Et licet divina sapientia ratione diversitatis scitorum et connotatorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam. Cognoscit enim contingentia.: infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura pracsentialiter, temporalia aeternaliter, dependentia independenter, creata incrcate, alta a se in se et per se. — Et cum infallibiliter el perfectissimum, quo praeintelleeto, cetera consequenter innotescunt. Quia enim exemplar illud est si8- plicissimum el perfectissimum, ideo actus. purus; quia vero infinitum el. immensum, ideo extra omne genus. Et hinc est, quod existens unum, potest esse similitudo expressiva multorum.
Chapter 9 of 65