Caput IV. De istius fidei expressione catholica
Ad istius etiam (Idei expressionem | catholicam tenendum est. secundum. sanctorum. Doctorum documenta, quod in divinis sunt. duo modi praedicandi, scilicet per: inodum substantiae et relationis; tres modi supponendi, scilicet essentiae, personae et notionis; quatuor modi s29nsficandi substantiam, scilicet nomine essentiae, substantiae, personae et hypostasis ; quinque modi dicendi, scilicet quis, qui, quae, quod et quid ; et tres modi differendi, scilicet secundum differentem modum existendi, secundum differentem modum se habendi ei secundum differentem | modum — zn/eZügendi.
latio praedictorum hacc est: quia, eum primum principium sit perfectissimum simul et simplicissimuim, omnia, quae perfectionis sunt, de ipso dicuntur proprie et vere; quae autein. imperfectionis sunt aut non dicuntur, aut si dicuntur, secundum assumtionem humanae naturae dicuntur, vel translative. Cum igitur decem sint praedieamenta, scilicet substantia, quantitas, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, quando, situs et habere; quinque ultima proprie spectant ad corporalia seu mutabilia; ideo non attribuuntur Deo nisi transsumtivo modo et figurativo. Alia vero quinque praecedentia Deo. attribuunttr, secundum id quod completionem dicunt, ita tamen, quod divinam simplicitatem non impediunt. Omnia ergo haec praedicamenta sunt id ipsum, quod est illud, de quo praedicantur; et ita per comparationem ad. subiectum, in quo sunt, omnia dicuntur transire in substantiam, relatione tamen excepta; quae, cum duplicem habeat comparationem, scilicet ut ad subiectum $n quo, et ut ad terminum ad. quem, primo modo transit, ne faciat compositionem, secundo modo manet, ut faciat distinctionem. Et hinc est, quod «substantia continet unitatem, et relatio multiplicat trinitatem »; et ideo manent ibi hi tantum duo modi praedicandi differentes. — De quibus talis datur regula, quod quae dicuntur secundum substantiam de. omnsbus. dicuntur et singillatim et simul et singulariter ; quae. vero secundum elationem aut non. de omnibus dicuntur, aut si de pluribus, pluraliter, ut relati, distincti, similes, aequales, propter relationem intrinsecam. Nomen autem trinitatis comprehendit utrumque. o. Et quoniam plures possunt esse relationes in una persona, sicut sunt. plures personae in una natura; ideo distinctio in. notione non infert diversilicationem personae, nec distinctio personae pluriflcationem naturae. Et propterea. non quidquid. convenit essentiae convenit no(ijont, vel personae, nec e converso. Et hinc est, quod sunt ibi tres modi supponendi; de quibus talis consuevit dari regula: supposita essentia, non supponitur notio nec persona; et supposita notione, non supponitur essentia nec persona; el supposita persona, non Supponilur essentia nee notio, sicut patet per exempla.
Et quoniam vera distinctio est in suppositis substantiae, manente essentia una; ideo necesse est, ibi multipliciter significari substantiam, scilicet ut communicabilem et incommunicabilem. Ut. communicabi- — lem, per modum aóbstractionis per nomen essentiae, et per modum concretionis per nomen substantiae ; ut incommunicabilem vero, vel ut distinguibilem per nomen Agpostasis, vel ut distinctam per nomen personae. — Vel aliter, scilicet ut distinctam qualitercumque, et sie hypostasis ; vel notabiliter et perfecte, e sie persona. — Exempla horum quatuor sunt in creatura: humanitas, homo, aliquis homo, Petrus; primum essentiam, secundum substantiam, tertium. Aypostasim, et quartum personam dicit.
Et quia in persona, quae distinguitur, non so- 1um est considerare eum qui distinguitur, sed etiam illud quo distinguitur; et hoc est proprietas sive notio: ideo necesse est, quod in divinis sint quinque modi «dicendi pariter et quaerendi, scilicet quis, ratione personae; qui, ratione hypostasis, quia dicit suppositum substantiae indistincte; quae, ratione notionis; quod, ratione substantiae; quid sive quo, ratione essentiae.
Et quoniam omnes hi modi in unitate essentiae radicantur, quia quidquid est in Deo est ipse Deus unus et solus; ideo non ponunt ibi differentiam, nec secundum essentiam nec secundum esse. Et propterea sunt ibi tantum tres modi diferendi, scilicet secundum modos essendi sive emanandi, sicut differt persona a persona; secundum modos se Aabendi, sicut differt persona et essentia — quia una persona ad alteram refertur, et ideo distinguitur, essentia vero non refertur ad alteram, et ideo non distinguitur — secundum modos etiam t£ntel/igendi, sicut. differt una proprietas substantialis ab altera, ut bonitas et sapientia. — Prima differentia est maior, quae possit reperiri in divinis ; est enim in suppositis, ita quod unum non dicitur de altero. — Secunda differentia est minor, quia est in auributis; licet enim unum possit dici de alio, ut persona de essentia, aliquid tamen dicitur de uno, quod non de altero, ut: persona distinguitur et refertur, essentia vero non. — Tertia vero differentia cst. min1ma, quia est in connotatis. Licet enim unum de altero dicatur ad invicem, et idem possit dici de utrisque; non tamen idem connotatur utrobique, nec per idem intelligi datur utrumque. — Ex primo modo differendi oritur pluralitas personarum ; ex secundo modo plurilitas praedicationum substantialium et relativarum ;
44 BREVILOQUIUM. PARS I. CAP. V. ex tertio pluralitas proprietatum essentialium et notionum, sive ab aeterno, sive ex tempore; sive proprie, sive transsuintive; sive communiter, sive appropriate. Dictorum exempla manifesta sunt. — His intellectis, satis claret, et quid sentiendum, et qualiter loquendum sit de summa trinitate divinarum personarum.
Chapter 5 of 65