Skip to the text

Caput I. De illis septem, de quibus est theologia, in summa

  1. In principio intelligendum est, quod sacra doctrina, videlicet theologia, quae principaliter agit «de primo principio, scilicet de Deo trino et uno, «e septem agit in universo, scilicet primo, de Trinitate Dei ; secundo, de creatura mundi; tertio, de corruptela peccati; quarto, de incarnatione Verbi; quinto, de gratia Spiritus sancti; sexto, de medicina sacramentali; et septimo, de statu finalis iudicii.

  2. Ratio autem huius veritatis haec est: quia, eum sacra Scriptura sive theologia sit scientia dans suflicientem notitiam de primo principio secundum statum viae, secundum quod est necessarium ad salutem; et Deus non tantum sit rerum principium et exemplar effectivum in creatione, sed etiam refecttvum in redemptione et perfecttuum in retributione: ideo non tantum: agit de Deo creatore, sed etiam de creatione et creatura. E& quia creatura rationalis, quae est quodam modo finis omnium, nou stetit, sed suo casu indiguit reparari; ideo agit de corruptela peccati, medico, sanitate et 2nedicina et tandem de curatione perfecta, quae erit in. gloria, impiis proieetis in. poenam. — Et ideo ipsa sola est scientia. perfecta, quia. incipit a primo, quod est primum principium, et pervenit ad ultimum, quod. est. praemium aeternum; — incipit a sums o, «quod est Deus altissimus, creator omnium, et pervenit ad znfimum, quod. est infernale supplicium.

  3. Ipsa etiam sola est sapientia. perfecta, quae. incipit à causa summa, ul est principium causatorum, ubi terminatur. cognitio philosophica; et transit per e:m, ut est remedium peccatorum ; et reducit in eam, ul est praemium meritorum et (inis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor perfectus, vita et. salus animarum; et ideo ad. eimi addiscendim — intlammari debet desiderium omnium Christianorum.

  4. Ex his patet, quod licet theologia sit de tot et tam variis, est tamen scientia una, cuius subiectum, ut à quo omnia, est Deus; ut. per quod omnia, Christus ; ut ad quod. omnia, opus reparationis ; ut circa quod. omnia, unicum | caritatis vinculum, quo caelestia et. terrestria connectuntur ; ut de quo omnia in libris canonicis comprehensa, credibile ut credibile; ut de quo omnia in libris expositoruin, credibile ut. $£n£e//tgibile, secundum Augustinum, de Utilitate credendi, quia « quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi ».

Chapter 2 of 65