Caput V. De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum
Secundo autem de pluralitate apparttionum docet divina doctrina hoc esse tenendum, quod cuin Deus sit incireumscriptibilis, invisibilis et. incommutabilis; nihilominus tamen Aabilat specialiter in. sanctis viris, apparuit Patriarchis et Prophetis, descendit «de caelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad salutem humani generis. — Et licet in Deo sint indivisa natura, virtus et operatio Trinitatis; 7253t0 tamen. vel apparitio unius personae non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius tamen Patris est mittere et non mitti ; Spiritus sancti est tantummodo mt(&i respectu divinarum personaruin, nisi forte dicatur mittere hominem assumtum; Filii autem est millere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi.
intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit aeternum et incommutabile ; principium tamen est rerum spiritalium. et corporalium, naturalium et gratnitarum, ac per hoc rerum. etiam. mutabilium, sensibilium ct . eireuimnscriptarum, per quas, licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incireumscriptibilis, se ipsum reddit manifestum et notum. Reddit autem se manifestum et notum generaliter per. universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essentiam, potentiam et praesentiam, quod se extendit ad omnia creata. — Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti et mittere. — Habitare namque. dicit. effectum spiritualem cum acceptatione, sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis et in Deum reducit et Deum facit nos liabere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus commtnis est omnibus personis; ideo una persona non inhabitat sine alia, immo simul tota Trinitas.
Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Et quoniam, sicut personae divinae distinctae sunt, sic distincte significari possunt et signis et nominibus; ideo quaelibet persona potest per se apparere, et apparitio potest. omnibus competere, sive insimul, sive cuilibet per se. Unde quod Spiritus san- ctus dicitur in linguis igneis et in columba apparuisse, hoc non est propter. novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter s:gna- (um et signum sibi specialiter et inodo et origine deputatum.
Descendere autem dicit. utruimlibet effectuum praedictorum cum znchoatione. Deus enin beatissimis Angelis semper est praesens in caelis, quia in eis semper inhabitat et apparet. Peccatoribus autem in terris est inodo ut absens et quantum ad. gratiam et. quantum ad n0ti(am ; et ideo, cum incipit. apparere vel inhabitare, de praesente caelis et quasi absente nobis flt praesens terris: et ideo, licet in se non mute.ur, nobis tamen descendere dicitur. à. Mitt. vero dicit effectus praedictos cum aeterna productione. Tune enim Pater. mittit. Filium, «quando, faciendo eum nobis praesentem per notitiam vel. gratiun, insinuat, quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur^ »:4&. Quia vero lilius et producit et producitur, ideo mut et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter producitur, scd non producit nisi ex tempore; ideo ipsius est proprie miti, mittere vero non competit sibi nisi respectu creaturae,. — Ex quo apparet, quod liae sunt impropriae et exponendae: Spiritus sanctus mittit se; Spiritus sanctus mittit Filium; Filius mittit se. ipsuin, nisi intelligatur: in quantum est de Virgine natus. — Patet etiam, quare miltere et mitti non competit omnibus: «quia, licet dicat. effectum in creatura, dicit tamen relationem intrinsecam, ita quod mittere dicit auctoritatem, mt/ti subauctoritatem, ratione productionis aeternae interius importatae.
Chapter 6 of 65