Skip to the text

Collatio I

  1. Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. — Diffusa esl ijralia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Verbum secundo propositum dirigitur ad Dominum nostrum lesum Christum, secundum quod apparet in Psalmo ex textu praecedenti et.subsequenti. Praemittitur enim in Psalmo — ubi scribuntur haec verba — Speciosus forma prae finis hominum; et subsequitur: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi elc. Loquitur centur omnes gentes, dictum est Abrahae; et quia Christus est Verbum, per quod omnia benedicuntur; et qui benedicitur de Deo Patre benedicitur de Christo: ideo omnia per Cliristum benedicuntur.

  2. Dicitur in Ecclesiaste: Verba oris sapientis gratia. 'erunt est quod scribitur in loanne: Lex per Moysen data est, gratia vero et veritas per Christum facta est. Ad salutem duo sunt necessaria, sciei licet notitia veritatis et exercitatio virtutis. Notitia veritatis habetur per Legeni, sed exercitatio virtutis habetur per gratiam. « 'irtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis operatur ». Lex se habet ad gratiam, sicut virtus apprehensiva ad motivam, el sicut instrumentum ad virtutem operativam. Esto, quod avis haberet aspectum ad videndum caelum et non haberet virtutem in alis, non posset volare nec ibi pertingere. Sic, quantumcumque glorietur ludaeus in Lege, ex quo est sine gratia, nihil est. Artifex, quando habet instrumentum, per quod operatur, nisi iiabeat virtutem operativam in manibus, nihil boni potest facere. ludaee perfide, Legem habes in manu, eius ortum, usum et fructum. sed nisi habeas virtutem operativam, frustra putas, te Legem habere. Ideo per Legem nemo salvatur, nisi adsit gratia. Et sic patet, quod multo excellentior est gratia Dei quam ipsa Lex. — Alias dixi noundnm. vobis de lege decalogi, et modo dicam vobis de gratia; et magis necessaria est nobis gratia quam Lex; ad quam gratiam fructuose recipiendam hortatur nos mater Ecclesia et Apostolus Paulus. Et in principio rogabimus Dominum, ut verba nostra gratiae deserviant, et intentio mentis nostrae, si gratiam habeat, corroboretur in verbis, ut possimus aliquid dicere, quod sit ad Dei laudem et salutem animarum nostrarum.

  3. Hortamur vos « etc. Apostolus Paulus in isto "e"i; brevi verbo excitat nos ad divinam gratiam susci- Exiiortatio piendam, ad susceptam custodiendam et ad gratiam susceptam et custoditam multiplicamlam. Hortatur nos, 7w in cacuum gratiam Dei accipiamus, sed fructuose eam recipiamus: ergo vult dicere, quod simus prompti ad gratiam Dei suscipiendam, custodiendam et multiplicandam. Ut autem ista exhortatio Tria consiin nobis impleri possit, tria occurrunt nobis hic consideranda: primo, quis sit gratiae ortus; secundo, quis sit gratiae usus; et tertio, quis sit gratiae fruclus. Nolo dicere nisi planiori modo, quo po- Noianiiiini. tero, ut quilibet capere possit. est, quod gratia est datum optimum et donuni perfectum, desursum descendens a Patre luminum. Facio argumentum ex Canonica lacobi Pono maiorem universalem aflirmativam sic: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Palre luminum, apud quem non esl transmulatio nec vicissitudinis ohumbratio; sed gralia, ut ostendam in sequentibus, est datum optimum et donum perfectum — totum, quod dicam, volo ordinare ad probandum istam assumtam — sed si gralia est dalum optimum et donum perfectum: ergo est desursum descendens a Patre luminum.

  4. Sed qua via descendit gratia in liomines? Quaerit lob dicens: Per quam viam spargilur lux, et dividilur aeslus super terram? Respondeo et dico, quod gratia descendit super mentes rationales per Verbum incarnatum, per 'erbum crucifixum et per Verbum inspiratum. — Probalio. Dicitur in Canonica lacobi: Voluntarie genuit nos Verbo verilatis, ut simus initium aliquod crenturne eius. Per Verbum incarnatum descendit ad nos copia gratiarum; unde in loanne: De plenitudine eius nos omnes accepinius et graliam pro gratia. Certum est, quod originale principium, quod esl Deus, quando creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam in statu innocentiae, ita propinquum creavit illum sibi, ut per Verbum increatum informabilis esset liomo ad gratiam. Postquam vero liomo lapsus est per peccatum, providit divina sapientia molium condescensionis per Verbum incarnatum, per ([uod homo adaptaretur ad gratiam. Et quia istud factum est in utero Virginis gloriosae, ideo dictum ust ei: Ave, gratia pkna, Dominus tecum; et.postolus Paulus suadel volentibus gratiam obtinere, ut accedant ad Ihronum gratiae, id est ad Virginem gloriosam. Adeanms, inquit, cum fiducia ad thronum gratiae eius. — Sic ergo prima facie occurrit nobis Pater misericordiarum et mater misericordiarum ct Filius, qui est lux misericordiarum. Sic patet prima originatio gratiae in nobis, quae fit per Verbum incarnatum. 0 infelicissimi! qui ignorant istud initium gratiam habere non possunt.

  5. Secundo, descendit gralia in nos per Verbum crucifixum. Non solum erainus inepti ad gratiam snscipiendam propter ignorantiam divinorum praeceptorum, immo etiam propler infirmitatem nostram et impotentiam et concupiscentiam terrenorum: ideo voluit Dominus ponere fulcimenta. Ut sanaret ianguores nostros, descendit in nos per Verbum crucipxum. Unde Apostolus ad Ephesios: Deus, qvi dives esl in misericordia, propler nimiam carilalem suam, qua dilexit nos; cum essemus morlui peccalis, conviuipcavit nos Christo, cuius gratia salvari estis. Nos sumus vivificati Christo per Christum, quia Christus de morte triumpliavit; unde non potuit ipsum mors absorbere, immo fons vitae absorbuit mortem, secundum quod dictum est: &o mors tua, 0 mors. Aliter sanari et salvari non potuimus. Unde Apostolus ad Galatas: Non abiicio gratiam Dei; si enim per Legem iustitia, ergo gratis Chri-.ilus mortuus esl; mortuus autem est Christus, ut mortuos resuscitaret ad susceptionem vitae et gratiae: ergo influitur nobis gralia per Verbum incarnatum et per Verbum c?-ucifixum. — Et beata Virgo suscepit istud Verbum plenum gratia; et egressus est fluvius gratiarum de eius latere, qui'liabet efficaciam nos sanandi.

  6. Tertio oritur gratia in nobis per Verbum inspiralum. Quantumcumque Deus misit Filium suum in carnem, nisi credas ipsum crucifixum, non habebis gratiam. Unde Apostolus ad Titum: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit abunde in nos per lesum Christum, Salvatorem nostrum. Carissimi! Spiritus sanctus est, qui est dator gratiarum et amor procedens a Patre el Filio. Quidquid igitur agat Pater et patiatur Filius, sine Spiritu sancto nihil est. Ipse enim iungit nos Patri et Filio. Unde Apostolus: Gratia Domini nostri Iesu Christi, quantum ad secundum, et caritas Dei, quantum ad primum, et communicatio Spiritus sancti, quantum ad tertium, sit cum omnibus vobis. Amen. gratiam. Unde igilur oritur gratia? Dico, quod oritur a Patre luminum per Verbum incarnatum, per Verbuin crucifixum et per Verbum inspiratum. Nobilis influentia, quae a Deo incarnato habet originem! Multum bene deberet custodiri ista gratia; sed perdis eam per peccatum. Quomodo ausus esses introducere in domum tuam meretricem, quae totum asportaret, quidquid haberes? Dihgis res temporales; multo plus deberes diligere gratiam. Cum quis dignus est vita aelerna, per peccatum facit se dignum morte aeterna. Talis multum debet puniri. Unde Apostolus ad Hebraeos: Irritam quis faciens Legem Moysi sine ulla misericordia duobus aut tribus testibus moritur. Quanlo magis putalis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et

sanguinem testamenti poUutum duxerit, in quo sanctificalus est, el Spirilui graliae conlumeliam fecerit? Si homo peccat, Filium Dei conculcat. — Descendit igitur gratia Dei ad nos per Verbum incarnatum, per Verbum crucifixum et per Verbum inspiratum. Istam nobilissimam induentiam impugnat homo per peccatum. l'ro omnibus rebus de mundo non deberet homo committere peccatum. Non sine causa voluit Deus tentari. Dicitur in Ecclesiastico: Quasi a facie colubri fuge peccatum. Coluber efTundens venenum occidit, ita peccatum occidit vitam gratiae. — Patet modo, quis sit gratiae ortus.

  1. Videamus, quis sit gratiae usus. Intelligere ''''s, quod usus gratiae est ad hoc, quod nos du- '" profectum; ad hoc autem requiritur, quod 33 gratiae sit fidelis respectu Dei, virilis in se et Uberalis in proximum. — Primo, dico, debet usus grat esse fidelis respectu Dei. Unde Apostolus; Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex ulero matris meae et vocavit per gratiam suam, continuo non acquievi carni et sanguini. Fidelis est qui donum, quod accipit pro alio, non diminuit. Sed quando quaeris aliquid principalius Deo, non es fidelis. Ideo dicit Apostolus: Non acquievi carni et sanguini, id est, non quaesivi carnalem gloriam, sg(j solum divinam. Sapientes in perspectiva dicunt, quod si radius perpendiculariter cadat super corpus tersum et politum; necesse est, quod per eandem viam repercutiatur. Influxus gratiae est sicut radius perpendicularis; dico de gratia gratum faciente, quia gratia gratis data est sicut radius incidentiae; necesse est igitur, quod qui gratiam Dei vere suscipit, quod gloriam Deo reddat. Unde si ad gloriam tuam praedicas, nihil melius est tibi. Super illud Ecclesiastae: Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur; dicit Bernardus, quod « origo fontium mare 6st, virtutum et scientiarum origo est Christus ». Dicit igitur: Ad locum, unde exeunt flumina, scilicet gratiarum, revertuntur, ut iterum fluant. Sicut enim fons non habet durationem, nisi habeat continuam coniunctionem cum sua origine, nec etiam lux; sic gratia Spiritus sancti non potest vigere in anima nisi per reversionem eius in ipsius originale principium.

  2. Istam reversionem et coniunctionem servat humilitas, et dissolvit superbia. Unde in Canonica lacobi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et quae est ratio? Quis est humilis? Certe, qui omnia bona, quae habet, attribuit suo originali principio; sed superbus attribuit omnia sibi ipsi. Humilis continuatur cum sua origine, sed superbus discoiitinuatur et quasi dicit: hoc non accepi a te. Et ideo lucifer factus est obscurus, quia recessit a suo origiiiali principio; sed Christus reduxit se in suum originale principium [yev humilitatem, et ideo clarus fuit. — Propter hoc dicitur in Ecclesiastico: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Es archiepiscopus vel episcopus; vis invenire gratiam? HumiUa te. Aliter sumus latrones, nisi nos humiliamus. Si rex ditasset aliquem, et ille non vellet recognoscere, se recepisse bona ab ipso; esset multum infidelis et deberet lapidari. Videmus aliquos exaltatos per Deum, qui tamen erigunt se contra Deum, dicentes: Manus nostra excelsa, et Deus non fecit omnia haec. Tales et terram viventium perdunt et gratiam Spiritus sancti. Optimum est gratia stabilire cor, non dicit ventrem. Aliis temporibus laborastis ad stabiliendum corpora vestra. Qui vult habere brachia fortia, oportet, quod exerceat se ad opera fortia. Similiter, qui vult habere gratiam stabilientem, oportet, quod exerceat se in operibus virtutum. Apostolus, quando dixit: Gratia Dei sum id quod sum; subdit: Abundantius omnibus laboravi. Ergo laudas te, Apostole? Non; unde subdit: Non ego, sed gratia Dei mecum. Nobile exemplum est, quod aliqui cognoscant virtutem suam et non superbiant de ea. Quam virtuosa agunt aliqui cum gratia Spiritus sancti! — Samson capillatus fortissimus fuit; ibat fortitudo eius super naturam. Et quare erat fortitudo eius in septem capillis? Dico, quod septem capillis significatur septiformis gratia Spiritus sancli, per quem roboratur fortitudo eius. Sed quando accubuit in sinum Dalilae et eapillos non habebat, factus est in viribus sicut ceteri homines. Detis mihi unum sine gratia, qui posset sustinere quod beatus Laurentius sustinuit. Nihil enim potest homo facere sine gratia; et nihil est ita durum, quod homo non possit sustinere cum gratia. Unde Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat. gratis date. 0 sol, quare non vendis lucem tuam? Et tu, Sequana, quare non vendis guttas aquae?

Certe, quia gratis accepit, ideo gratis comnrtunicat. Somiser homo est, qui vendit gratiam sibi collatam. Unde intravit primo ista venditio? Certe a Simone mago, cui dixit Apostolus Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Vertex Apostolorum, beatus Petrus dicit: Unusquisque ut accepit gratiam, in alleriitrum ministrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratias Dei. Dionysius determinat nobis usum gratiae in angelica hierarchia et caelesti et dicit, quod si superiores Angeh continerent se et non vellent influere in inferiores Angelos, tunc ipsi clauderent sibi viam influenliae Dei. Si bonum, (juod habes a Deo, denegas alii et vides pauperem in vita aut in merito; non es dignus vita aeterna, et vita tua est pessima et porcina. — Diflicile est, quod homo sit fidelis, virilis el Uheralis; ideo multi errant circa usum gratiae.

  • *3"' fruclus omiym istorum?Qui plntat vineam plantat eam propter fructum. Triplex autem est fructus gratiae, qui nunquam potest reperiri, nisi in eo qui est in gratia. Primus est remissio culpae, secundus est plenitudo iustitiae, ct tertius est perpetuatio vitae beatae.
  1. Primus, dico, fructus gratiae est remissio re- culpae. Unde Apostolus ad Romanos: Justificati per fidem, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum lesum Christum, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Sicut vult Philosophus, non mutatur quis de vitiositate ad virtutes nisi per assuefactionem ad contrarium habitum; ita non remittetur culpa in aeternum nisi per gratiam. Potestne avarus in liberalitatem deveiiire nisi per exercitium liberalilatis? Philosophus considerat vilium, in quantum dicit deordinationem quandam; quando habeo notitiam de Deo, iudico de peccato, quod est o//e/i,m De«,- nam per privationem legis Deum inhonoras; unde necesse est, quod subiaceas vindictae Dei. Qui inordinatus est in culpa, necesse est, quod subiaceat poenae. — Peccatum subiacet vindictae divinae; oporlet igitur, quod poena sit aeterna, quia oflensa est infinita. Tanta enim est ostensa, quantus est ille qui offenditur; sed Deus est immensus, et maiestas est infmita: ergo et offensa est infmita: ergo et poena est infmita, non intensive, sed processiue; quia impossibile est, virtutem creatam activam infmitam esse. Necesse est igitur, per aliquam influentiam gratiae. Item, gehenna non dimittitur nisi per gratiam. Videte igitur, quomodo gratia liberat a servitute peccati et diaboli. in se et quoad Deum et quoad proximum, scilicet quod homo vilet malum et operetur bonura. Et quomodo? Dicit Apostolus ad Titum: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. — Apparuil gratia Dei nostri Iesu Christi elc. Haec est gratia, quae omnia mala expellit et omnia bona tribuit: ergo in gratia est plenitudo iustitiae. Unde in Ecclesiastico dicit Sapientia increata: Ego mater pulcrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei; in me omnis gratia viae et veritatis; in me omnis spes vilae et virtutis; transile adme omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. Vultis esse pleni gratia et virtute? Transite ad me, scilicet ad Christum. Et qualiter? Non possumus hoc facere, supra nos elemmur; sed aliqua impediunt nos, ne elevemur supra nos: ideo oportet, quod insurgamus contra illa quae nos impediunt. In ista plenitudine gratiae non collocatur, nisi qui insurgat contra se et elevetur supra se et diligat Deum super omnia et inimicum sicut se ipsum; quia nomine proximi

omiiis liomo intelligitur. Plena igitur iustitia est diligere Deuni super omnia, et lioc est rliligere omnem homineni, ergo et domesticum et inimicum. Sed quid laciet, quod homo levetur contra se et supra se? Certe gratia; dico, g?-atiaviae et veritatis. Dilficile est alicui, quod diligat inimicum, nisi pcr gratiam. Lapis non potest calefacere per se; sed si ponatur iuxta fornacem ardentem, potest postea calefacere. Si diligilis qui vos diligunt, quae gratia? Diligere amicum tantum non est virtus gratiae.

Ifi. Tertius fructus gratiae est assecutio beatituarbor vitae; pone te in horto, ubi est lignum vilae. Stultus esset qui plantaret arborem inortis; si [ilantasti arborem, in qua deberes suspendi, stultus esses. Mali igitur illam arborem peccati plantant. — Est igitur triplex fructus gratiae: primus est remissio culpae, secundus est plenitudo iustitiae, et terlius est assecutio beatitudinis aeternae.

  1. Et secundmn hoc est triplex gratia, scilipgj gratia curans, gratia corroborans et gratia custoditur per septem exercitia iustitiae, de quibus agitur in septem Psalmis poenitentialibus. Et non sine ratione dicuntur illi septem Psalmi poenitentiales, et non alii, nec mutari possunt nec multiplicari. Item, perficitur gratia curans in septem operibus (Uco vobis: Diligile inimicos vestros etc. Ibid. 22, 39: Diliges misericordiae. — Gratia vero corrohorans consistit in duobus. Aut enim se habet per modum redi/icantis, et sic consistit in aaiiam virtutibus; aut se habet per moduin expedicntis, et sic consistit in gratia consummans in via in septem bcalitudinihus, quae tanguntur in Evangelio, cum dicitur: Dcati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum etc.; sed gratia consummans patriae in septem ilotihus, scilicet in tribus dotibus ipsius animae, quae sunt visio, fruitio et tentio. Prima respondet fidei; secunda, spei; et tertia respondet caritati. Consistit etiam in quatuor dotibus corporis, quae in corpus redundant ex beatitudine animae et sunl clarilas, subtilitas, agilitas ei impassibilitas; quae respondent quatuor virtutibus cardinalibus.

  2. Et sic sunt septem septenarii. Dicere de septem Sacramentis, de septem exercitiis iustiliae et de septem operibus misericordiae esset nimis longum; dicere etiam de septem beatitudinibus et de septem dotibus ad praesens esset nimis arduum. Et ideo in medio proponimus nos tenere et dicere de septem donis Spiritus sancti, quae sunt donum sapientiae et intelleclus, donum consilii et fortitudinis, donum scienliae et pietatis et donum timoris Domini. Et procedetnus non eo modo, quo procedit Isaias, sed incipiemus ab ultimo dono, scilicet a dono timoris Domini; et rogabimus Dominum, quod det nobis dona Spiritus sancti, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat etc. sterii septem solummodo sunt excepti de pluribus, qui appro-

Chapter 1 of 9