Collatio V
Mulierem forten quis itiveniet? Procul et dc ultimis finibus pretium eius. Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuicm suarum. — Sicut turris David coUum tuum, quae aedificala est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Verbum ultimum scribitur in Cantico canticorum et dictum est sponsae sive matri Ecclesiae, cuius collum siniile est turri Da.vid; mille clijpei etc. Collum dicitur, unde egreditur doctrina 'veritatis. Collum ad duo servit nobis, scilicet ad suscipiendam escam et ad exprimendum sermones. Ita dicitur mater Ecclesia collum, quia ex ea egreditur doctrina veritatis; unde dicit: milk clypei pendent ex ea. Item, procedit ab ea universitas sermonum ad corroborandum animas; unde dicit: omnis armatura fortium. Nihil est, quod valet ad habendam spiritualem fortitudinem, quod sacra Scriplura non explicet. — Debemus loqui de quarto dono Spiritus sancti, scilicet Aq Aom fortitudinis. Rogabimus in principio Dominum etc.
Mulierem fortem quis inveniet etc. Verbum istud scriptum est in Proverbiis; absque dubio dictum est ad commendationem matris Ecclesiae, speet radix est immorlalitatis. Ista scientia initiatiir in contemplativis, perpetuatur in dormientibus et consummatur in resurgentibus. Istam scientiam nobis praestare dignetur <]ui ciini Patre etc. fortitudinis roboratione; semndo, a. superruituralis conceptus fecunditate; et terlio, cl salutaris consilii discretione. Primum notatur, cum dicit: Mulierem fortem quis inveniet etc. Secundum, cum dicit: Procul et de ultimis finibus pretium eius. Tertium subdit: Quaesivit lanam et linuni etc. — De dono fortitudinis dicemus nunc; de privilegio fecunditatis cras in mane, et de dono consilii cras in sero.
Primo, dico, commendatur a 5/)mfMa& /brtitudinis robore, cum dicit: Mulierem fortem quis inveniet? Quaerit non desperando, sed confidendo. Quis igitur inveniet? Certe ille qui attingit a fine usque ad finem; ipse inveniet eam et misit ad eam paranymphum, id est Gabrielem Archangelum. Gabriel interpretatur fortitudo Dei, et ipse missus est ad inveniendUm fortem mulierem. Absque dubio Salomon in ea voluit requiescere tanquam in loco securo; sed lioc non potuit esse, nisi esset fortis, quia dicitur in Cantico, quod ante lectum Salomonis ambiunt sexaginla fortes. Salomon interpretatur rex desiderabilis; lectum eius ambiunt
sexaginUi fortes. — Sexjigenarius numerus est perfectus et resurgit ex duplicatione numeri senarii in denarium, et sic per ipsum significatur universitas operum; vel resurgit ex duplicatione numeri denarii in senarium numerum, et significatur per ipsum universitas decem praeceptorum decalogi. Quantum aliquis est fortis et expeditus secundum dictamen legum et praeceptorum decalogi; tunc est fortis, ita quod ab exteriori laedi non potest. Unde in Proverbiis: Fo)-- titiulo et decor indumenlum eius. Sicut corpus ornatur ex habitu, ita ornatur anima ex fortitudine; ideo dicitur indumenlum animae; nec solum fortitudo est indumentum animae, vel Virginis gloriosae, immo matris Ecclesiae. Unde Isaias: Comurge, consurge, filia Sion; induere veslimentis gloriae tuae.
De habitu fortitudinis, qualiter possimus indui, esl sermo. Si recte volumus describere fortitudinem; attendendum, quod de caelo est. Unde in libro Machabaeorum: Non in multitudine exercitus victoria helli, sed de caelo fortitudo est. Psalmus: Mirabilis Deus in Sanctis suis; Deus Israel ipsedabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Ergo fortitudo est donum Dei. Et ut melius cognoscamus donum fortitudinis, tria volumus cUcere de isto dono. Primo volo ipsum describere ex parte dantis; secundo, ex.parte suscipientis; et tertio, ex parte operis consequentis.
Primo, dico, volo ipsum describere ex parte dantis; et dico, quod datur a Deo protegente, a ex Deo redimente et a Deo inhahilante. — Primo, dico, datur donum fortitudinis a Deo protegcnte. Protegit enim nos Deus secundum ordinationera hierarchicam, muniens nos intus et extra. Scribitur in Proverbiis: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit iuslus et exaltctbitur; et in eodem: Substantia divitis urhs fortitudinis et quasi murus validus circumdans eum. Fortitudo est, sicut a principio solido, sublimi et forti, a Deo; et Deus aeternus est origo fortitudinis in omnibus rebus; quia nihil est potens neque forte nisi per fortitudinem primi principii. Igitur ista fortitudo descendit a Deo nos protegente tanquam a primo principio secundum hierarchicas dispositiones; quae fortitudo reddit omnem hominem divitem et securum et potentem et confidentem.
(). Secundo est ista fortitudo a Deo redimcnle -v per Verbi divini incarnationem. Unde Isaias: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus esl milii in salutem; haurietis aquas in gaudio de fmtihu-f Salvatoris. Istae sunt aquae, in quibus anima fortilicatur, purificatur, redimitur,.sanctiflcatur et eripitur de potestate daemonum. Per quid redimitur aninia? Dicitur in habacuc: Splendor eius ut Iu.k erit; cornua in manibus eius; ibi abscondita cst forlitudo eius. Item scribitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt eu quae possidet; si autem fortior eo superveniens viccrit cum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Iste fortior est Deus, qui:i quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Filius Dei ftictus est infirmus propter nos.
Tertia ratio influentiae fortitudinis est a Deo a inhabitante. Unde in Michaea: Repletus sum fortitudine Domini, iudicio et virtute. Corpus humanum, quando non habet spiritum, noii habet virtutem, eliam si esset corpus giganteuui; ita si Deus non est in anima, tunc ipsa non habet virtutem. Dtv fortissimo nostro, scilicel de Christo, dicitur: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et- intellectus, spiritus consilii et fortiludinis, spiritus scientiae et pielatis etc.; et ponit in medio fortitudinem, quia non habitat Christus in nobis, nisi habeamus ista duo, scihcet Spiritum Domini et fortitudinem; et ideo in medio posuit fortitudinem. Petrus ad vocem anciUae negavit, et stetit contra caesarem; quia sine Spiritu Domini anima est debilis, et cum Spiritu Domini cst fortis. Contra caesarem stetit, quia cuni Spiritu Domini tunc fortis fuit.
In huius mysterii designationem dicitur, Samson secundum doctrinam.Vngeli non permisit, novaculam ascendere super caput suum; sed creverunt crines, et, factus est fortissimus hominum. Mirabile fuit, quod cum crinibus fortis fuit et sine capillis factus est infirmus. Dalila meretrix decepit eum; petiit ab eo, ubi esset fortitudo eius. Quatuor vicibus petiit ab eo, et quarta vice dixit ei veritatem, tribus vero primis vicibus celavit ei veritatem. Prima vice dixit: Si septem funihus nerviceis fuero ligatus, ero similis ceteris hominibus; et cum esset
ligatus, et venirenl Philisthaei ad enm, nt caperent eum, statim rupit funes. Item petiit ai) eo, ubi esset fortitudo sua; et dixit: Si ligatus fuero seplem funibus novis, qui mndum fuerunt in opere; ero sicut ceteri homines. Tertio dixit ei: Si seplem capillos meos infixeris in terra cum clavo, ero sicut ceteri homines. Quarto revelavit ei veritatem et dixit: Si septem capillos meos, qui sunt in capite meo, abraseris, ero similis ceteris liominibus; et tunc ceperunt eum Philisthaei. Quid est hoc? — Dico, quoil abrasio capillorum significat subtractionem septiformis gratiae Spiritus sancti. De omnibus Sanctis planum est, quod, quamdiu remansit cum eis gratia Spiritus sancti, fortes fuerunt. — Quare non dixit ei, ubi esset fortitudo sua? Videte, in amissione Spiritus sancti est iste processu:; per istam curvatio ajfectionmn interiorum et impugnalio divinarum legum. In ultimo amittitur Spiritus sanctus, in aliis vero disponitur liomo ad hoc. Primo diabolus oflert deleclabilia sensus; ct hoc est septem funibus nerviceis hgari. Postea, cum homo immoratur cogitationibus in delectabili oblato, tunc ligatur septem funibus novis, qui nondum fuerunt in opere. Post sequitur incurvalio ajfcctiommi: sicut ex multitudine radiorum generatur calor; sic, quando est multiplex cogitatio in anima, tunc incurvatur anima ad illud; et hoc significat ligatio crinium cum clavo in terra..Vdliuc non perdit homo Spiritum sanctum. Sed quarto sequitur impugnatio divinarum legum, cum crines capitis abraduntur, id est, cum gratia Spiritus sancti subtrahitur. — Habemus modo, a quo procedit donum Spiritus sancti, quia a Deo protegenle, a Deo redimente et a Deo inhabitante. Per gratiam Spiritus sancti natura custodit originem vitae, et nos debemus custodire spirilum vitae. Quid valeret homo, nisi haberet Spiritum sanctum?
- Dicas modo: per quid disponitur anima ad inlluxus istius doni? Dico, quod forum Esdra: Fortis res est vinum, fortior est rex, fortiorcs sunl mulieres, dixit terlius; et quartus dixit: Forhominem ad concupiscentiam carnis, ad concupiscentiam oculorum et ad superbiam vitae. Concupiscentia carnis reddit homines fortissimos; multa patiuntur homines, ut possint explere libidinera carnis. Similiter, ambitio reddit homines forles; propter ambitionem honorum multi multa patiuntur. Ilem, concupiscentia oculorum, quae est fomentum concupiscentiae et superbiae, reddit homines fortes, quia multa patiuntur homines, ut temporalia acquirant. In rege significatur superbia; in vino, quod facil hominem ebriosum et reddit hominem audacem, significatur concupiscentia ocubrum. Scribitur: Ne intuearis vinum, cum flave.scit in scypho. Per mulieres significatur concupiscentia carnis. Quae est materia resistendi istis? Quomodo potest vinci vinum et alia duo? Dico: per veritatem. Psalums: Scuto circumdabit te veritas eius, scilicet per fidem inhabitantem, non timebis a timore nocturno etc. Et beatus Petrus dixit: Adversarius vester tanquam leo rugiens circuit, quaerens, quem devoret; cui resUtite fortes in fide. Si amaremus veritatem, non timeremus diabolum, quia scriptum est: Oculi Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum.
1 1. Secunda dispositio influxus doni fortitudinis est per imperturbahile spei solatium. Unde Apostolus ad Hebraeos: Fortissimum habemus solatium, qui confugimus ad tenemlam propositam nobis spem. Et in Isaia: Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem suam; assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt; amhulahunt et non deficient. Homo libenter portaret magnum onus pro marca auri. Si tantum rehcit musca; igitur multum deberes te movere ad sustinendum pro spe futuri praemii et aeterni. In Deo debemus confidere, quia dat lasso fortitudinem. Philosophus vult, quod una de virtutibus cardinalibus sit inagnanimitas; sed non oportet, quod sit in te, sed in Deo ista magnanimitas, quae est virtus.
- Tertio disponitur homo ad influxum doni fortitudinis per inexstinguihile caritatis incendium. Unde in Cantico: Pone me ut sigmculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum; quia fortis esl ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis alque flammarum; aquae multae non potuerunt exstin- Cap. 6, 18. — Seq. locus est Isai. 40, 31.
guere caritalem. Credis exstinguere fornacem ardentem cum gutta aquae? Omnis virtus est sicut gutta aquae respectu animae amantis. Fortis est ut mors dilectio; mors omnes vincit, similiter dilectio totum vincit. Dura sicul infernus aemulatio; infernus quod tenet non dimittit, ita caritas omnia vincit et fortiter tenet. Paule, quid dicis de caritate? Quis, inquitS separabit me a carilate Dei? Respondet: Tribulatio? an angustia? an fames? dn nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Et dicit: Certus sum, quia neque mors neque vita neque instantia neque futura poterunt me separare a caritate, quae est in Chrislo /e«a. Chrysostomus.dicit, quod Paulus enumerat omnes creaturas et dicit: Neque creatura alia poterit me separare a caritate, quae est in Christo Iesu; id est, si de novo posset fieri creatura, non posset separare me. — Ista caritas est traliens nos ad naluram caelestem, non permittit peregrinam impressionem in nobis; quantum est de se, perpetua est; nisi dem libellum repudii, non auferet Deus caritatem saam a nobis. In Psalmo: Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus 'firmamentum meum et refugium meum ct liberator meus. Protector vitae meae, a quo trepidabo? Cathariria et Lucia fortes fuerunt per amorem Dei. Si non sumus ligati cum Domino per caritv tem, facile amittimus fortitudinem nostram. — Patet modo, a quo est origo doni fortitudinis, el per quae disponimur ad islum influxum doni fortitudinis.
Sed scitis, quod habitus sine actu nihil est; cundo, ad proslernemium aereas potestates; et tertio, ad perfcrendam mundiales tribulaliones. — Primo, dico, datur donum fortiludinis ad perficiendum operationes viriles;unde in Proverbiis: Eyestalem operala est manus remissa; manus auleni fortium putat divitias. El de forti muliere dicitur: Manum suam miiit ad forlia, et digili eius apprehenderunt fisum. Loquitur de Ecclesia et de membris eius. Priijs oportet ponere manum ad fortia, quam digiti ap[irciK'ndaiit fusum, id est, oportel prius fortiter agere, antequam homo possit perspicaciter docere. In fuso, quo extrahitur filum de stupa, significatur industria, per quam homines accipiunt doctrinam et explicant eam. Qui vult bene docere, oportet, quod manum mittat ad fortia. In libro Regum dicitur: Ingredere, quia vir fortis es et bona annuntians; et in Isaia: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Si brachium est debile, etiam si gladius fuerit fortis et bonus; non erit bonus ictus. Aliqui pleni sunt sermonibus et parum habent de operationibus.
Secundo datur donum Spiritus sancti ad prosterncndas aereas potestates. Unde in loanne: Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Ista fortitudo debet esse in omni Christiano et specialiter in duce exercitus populi christiani. Scribitur in libro Machabaeorum, quod ludas fortis viribus a iuvenlute sua, ipse sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi. Omnis, qui accipit curam aniniarum, eflicitur princeps militiae; et quando princeps non est bonus, tunc exercitus est in magno periculo. Unde conqueritur leremias: Recessit, inquit, omnis de.cor a filia Sion; facti sunt principes eius sicut arietes non invenientes pascua, et abierunt ah.sqnc fortitudine ante faciem subsequentis. Duo fuerunt, quibus Dominus dedit fortitudinem, scilicet Caleb et losue. De Caleb dicitur: Dedit Dominus fortitudinem ipsi Caleb, et usque in senectutem permansit illi virlus, ut ascenderet in excelsum terrae locum. Et similiter dicitur de losue, quod fortis in bello factus est. Caleb interpretatur tolum cor, et losue interpretatur salvatio. Isti pro salute aliorum circumierunt explorare terram promissionis.
1"). Tertio datur donum fortitudinis ad per/erendas mundiales tribulationes. Unde dicitur in libro Machabaeorum, quod Eleazarus, quando a vit;i decessit, exemplum fortitudinis iuvenibus et senibus derelinqiiens dixit: Libenter pro amore tuo haec patior. Potuit liberari, si simulasset, se carnes porcinas comedisse; sed noluit, immo potius voluit mori tenere in sinislra; in colo enim lana involuta est, quae filo du-
Chapter 5 of 9