Skip to the text

Collatio II

  1. Venite, filii, audile me; timorem Domini docebo vos. — Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Verbum ultinium scribitur in Ecclesiastico, in quo hortiitur Sapiens bonum auditorem, quod tacite et cum reverentia audiat verbum Dei; quia non est ei inutilis taciturnitas et reverentia, quia per haec accedet ei bona gratia. Quae est bona gratia? Nunquid sunt malae gratiae? Bona est gratia, quae hominem facit bonuni; sed fallax gratia et vana est pulcritudo, ut dicitur in Proverbiis-. Gratia gratis dala stat cum mortali peccato. Istam gratiam parum reputat Ecclesiasticus, sed gratiam gratum facientem multum appretiatur. — Istam gratiam descripsi vobis triphciter, scihcet quantum ad gratiae ortum, quantum ad gratiae usum et quantum ad graliae fructwm. Quantum ad gratiae ortum dixi, quod gratia nihil aliud est quam dalum optimum et dmum perfectum, descendens a Patre luminum per Verbum incarnatum, per Verbum crucifixum et per Verbum inspiratum. Et dixi, quod Verbum illud reducit nos in summum principium; et hoc notat Dionysius tractans hoc verbum: Omne datum optimum etc, et addit etdicit: « Sed et omnis, Patre molo, manifestationum processus in nos large ac bene proveniens ut unifica virtus nos replet et convertit nos in Patrem luminum ». — Quantum ad usum gratiae dixi, quod usus gratiae debet esse fidelis, virilis et liberalis; ergo gratia gratum faciens est donum perfectum, per quod bene utimur ipso et aliis. Et debet usus gratiae esse, ut bene fideliter utatur homo gratia quantum ad Deum, viriliter quantum ad se ipsum et liberaliter quantum ad proximum. — Tertio, quantum ad fructum gratiae dixi, quod gratia cui-at a culpa, cordatum optimum et donuni perfectum, descendens a Patre luminum, curans a malo, corroborans in bono et consummans in gloria. — Gratia curaus datur in septem Sacramentis, custoditur in septem exercitiis iustitiae et perflcitur in septem operibus misericordiae. Gralia corroborans consisxit in septem habitibus virtutum et in septem donis Spiritus sancti. Gratia vero consummans consistit in septenj beatitudinibus et in septem dotibus. — Isti sunt septem septenarii, qui numerantur in anno iubilaeo. De ista multitudine diximus, quod non possumus dicere nisi de uno septenario, scilicet septem donorum Spiritus sancti. Rogabimus Dominum etc.

  2. Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. De istis spiritibus volo quod intelligatis quod loannes in Apocalypsi vidit in medio throni et quatuor animalium Agnum habentem cornua septeni el oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Ponit loannes visionem phantasticam et exprimit veritatem.

'ocal dona Spirilus sancti cornua et oculos. Et (juare? Debetis intelligere, quod donorum Spiritus sancli est quaedam efTicacia, pcr quam impugnantur omnia mala; est alia eflicacia donorum, per quam liomo expeditur cul omnia bona. Et quia in corni- Ijus est fortitudo, ideo dona, per quae impugnantur mala, vocat cornua. Et quia virtus expeditiva est in oculis, ideo dona, per quae homo expeditur ad omnia Iwna, vocat oculos. — Septem sunt peccala, quae impugnantur per septem dona Spiritus sancli. Primum est peccatum superbiae, secundum peccatum est invidia, terlium ira, quartum accidia, quintum avaritia, sextura est gula et seplimum est luxuria.

  1. Ista vitia expelluntur per septem dona Spiritus sancti, et seplem virtutes introducuntur, quas Christus docuit, quando fundamenta salutis proposuit in monte. Prima virtus est paupertas volantaria, de qua in Evangelio: Beuti pauperes spirilu. Secunda est mansuetudo sive mititas, de qua in Evangelio: Beati mites etc. Tertia est luctus, de qua in Evangelio: Beati, qui lugent. Quarta est esuries iutitiae, de qua in Evangelio: Beati, qui esuriunt et siliunt iutiliam. Quinta est misericordia, de qua in Evangelio: Beati misericordes. Sexta virtus est munditia cordis, de qua in Evangelio: Beati mundo corde. Et septima est pax, de qua in Evangelio: Beati pacifici. — Per ista septem dona Spiritus sancti, designata per septem cornua, destruuntur septem peccata mortalia, et introducuntur septem virtutes. Donum timoris destruit superbiam et inducit bonum paupertatis; donum joieto/i? destruit invidiam et introducit mansuetudinem sive mititatem animi; donum scientiae destruit iracundiam et introducit donum luctus — nihil ita contrarium est iracundiae quam serenatio mentis — donum fortitudinis destruit accidiam et ihtroducit esuriem iustitiae; donum consilii deslruit avaritiam et introducit misericordiam; donum intellectus destruit gulositatem et introducit munditiam cordis; donum sapientiae destruit luxuriam et introducit pacem. — Unde per septem dona Spiritus sancti omnia mala destruuntur, et omnia bona introducuntur.

  2. Ista septem dona Spiritus sancti tanguntur in oratione dominica. Ista dona non habentur nisi a Patre luminum; ideo Christus volens nos docere, quomodo possumus ea obtinere, docet nos ista petere in oratione dominica In prima parte petitur donum timoris, cum dicit: Pater nosler, qui es incaelis; fanctificetur nomen tuum. Secundo petitur pietas. cum dicit: Advenial regnum tuum. Tertio petitur donum scientiae, cum dicit: Fiat voluntas tua.sicut in caelo et in terra. Quarlo petitur donum fortitudinis, cum dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis cor hominis confirmat. Quinto petitur donum consilii, ciim dicit: Et dimitte nobis debita nostra, sicut el nos dimittimus debiloribus noslris. Sexto petitur donum intelkctus, cum dicit: Et ne nos inducas in tentationem. Septimo petitur donum sapientiae, cum dicit: Sed libera nos a malo. Amen. in caelis; sanctificetur nomen tuum. Isaias: Dominum exercituum sanctificate, et ipse est pavor et timor vester. In secunda petitur consummatio humanae salulis, quae non habetur nisi per donum pietatis; imlicium sine misericordia fiat ei qui non fecerit misericordiam. Istud donum tangitur, cum dicit: Adveniat regnum tuum. In tertia parte petitur adimpletio divinae legis per donum scientiae, quod docet bene agere et mala vitare. Hoc donum tangitur, cum dicit: Fiat voluntas tua etc. In quarta parte petitur refocillatio aeternae virtutis, et per hoc donum virtutis se fortitudmis, cumdicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis cor hominis confirmat. In quinta petitur remissio peccati per donum consilii, cuin dicit: El dimitte nobis debita nostra, sicul etc. In sexta petitione petitur propulsatio fraudis hostilis per donum intelkctus, cum dicit: Et ne nos inducas in tentationem. In septima petitione petitur subiugatio concupiscentiae carnaUs per donum sapientiae, cura dicit: Sed libera nos a malo. Amen. Impossibile est, quod aniraa domet carnera suara, nisi repleatur dono sapientiae. De istis loqui esset longura.

  3. Venite, filii etc. Verba ista sunt Prophetae solura invitat parvulos, sed etiam provectos et senes et decrepitos. Haec est una lectio, quae doceri debet in iuventute et nunquain deseri. Unde in Ecclesiastico: Serva timorem Domini et in illo inveterasce. Et in Tobia dicilur, quod Tobias genuit filium, quem ab infantia.sua docuit timere Deum. Omniura est igitur ista lectio. Verura est quod sacra Scriptura loquitur de tiraore Doraini; et traditur timor Doraini in sacra Scriptura. Praedicator facit sicut homo, qui est in prato et colligit flores; non potest omnes colligere, sed coUigit aliquos et facit

inde sertum. Dicitur in Ecclesiastico: Corona sapientiae timere Dominum. Volo vobis facere sertum de floribus, quos collegi, quod ad praesens volo vobis ministrare. Videtur milii, quod limor Domini sit arbor pulcherrima in corde viri sancti plantata, quam Deus rigat continue; et cum consummata est arbor, tunc dignus est homo gloria aeterna. Volo vobis describere radicem istius arboris et ramificamere Deum. Volo vobis describere, quae sit divini timoris origo, quae utililas, et quae perfectio.

  1. Et quae est radix timoris Domini? Oportet potentiae. Unde in leremia: Non est similis tui, Domine, magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine; quis non timebit te, o rex gentium? Tuum enim esl decus; inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum quis similis tui? VraemMl primo magnitudinem divinae potentiae, cum dicit: Non est similis tui, Domine etc.; unde in libro Sapientiae: Sicut gutta roris antelucani, sic ante te omnis orbis terrarum. Igitur quis non timebit te, nisi impius et stultus? Quare et dicitur in Malachia: Filius honorat patrem et servus dominum suum; si ego sum pater, ubi est h&nor meus? Et si sum dominus, ubi est timor meus? Si homo est impius, indiget poena; si est stultus, indiget sensu. Quod summa stultitia sit non timere, dicit Dominus in leremia: Audi, inquit, popule stulte, qui non habetis cor; qui habentes oculos, non videtis, aures, et non auditis. Me ergo non timebitis et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Me non timetis? — Dico igitur, quod oritur primo in nobis timor ex consideratione divinae potentiae.

  2. Secundo vero oritur in nobis timor Domini ex consideratione perspicacitutis divinae.sapientiae. Unde lob: Ipse enim solus est; et nemo potest avertere cogitationes eius. Et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum, limore sollicitor. — Ipse solus est, id est, a se solo habet esse, et omnia alia ab ipso. Et sicut a primo ente manant omnia, ita Deus omnium est causa. Igitur si Deus omnium est causa, nulla creatura est, quae non sit nada in oculis eius, quia ipse videt et intuetur cogitationes hominum. Ideo lob in persona hominis considerantis divinam sapientiam cuncta librantem dicit: Considerans eum, timore sollicitor. Unde super illud Psalmi: Qui respicit terram et facit eam tremere etc.; dicit Glossa: « Tunc Deus terram respicit et tremere facit, quando terrenum hominem illustrat respectu gratiae suae et convertit ad originale principium suum, per quod cuncta principiantur et gubernantur. Et tunc homo contremiscit ». — Ideo multum debet homo considerare, quid cogitet, quid loquatur et quid agat; quia Deus omnia videt. Unde Boethius in libro de Consolatione dicit: « Magna vobis, si dissimulare non vultis, indicta est necessitas probitatis, cum cuncta agalis in conspectu iudicis cuncta cernentis ». Et in Esther dicitur: Vidite, Domine, quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; valde enim mirabilis es, Domine, et facies tua plena g?-aliarum.. — Vidi te, Domine, quasi Angelum Dei. Angelus omnia videt et circumspicit, bona approbat et mala reprobat; item, Angelus bonum dihgit et malum odit.

  3. Tertia originatio timoris Domini est ex consideratione severitatis divinae vindictae. Unde in Habacuc: Domine, audivi auditionem tuam et timui. Audivi et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Jngrediatur putredo in o.ssibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis. Dicit: Audivi auditimem tuam et timui, scilicet, illam auditionem, quando (in Liunc locum) ex'ensiore modo exliibetur, quam apud Stradicetur: Ile, maledicti, in iynem aeternum. Dicit: Ingredialur pulredo in ossibus meis, et subter me scateat; ut requiescam in die tribulationis. Non solum in die tribulationis sive severitatis ultimi iudicii, sed cuiuslibet alterius iudicii, quia plura sunt iudicia Dei. Unde Psalmus: Confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui.

  4. Septem enim sunt iudicia Dei; sex sunt in praesenti, et septimum est in morte, et illud duplicabitur. — Primuni iudicium Dei est alligationis; secundum iudiriiun est excaecationis; tertium iudicium Dei est obstinationis; quartum iudicium Dei est derelictionis; (.m est dissipationis;?i&im est desperationis, et septinnmi est condemnationis. — Priuium, dico, iudicium Dei est alligaiionis, quia peccator, quando peccat, spoliatur gratuitis et vulneratur in naturalibus -. Et sic duabus catenis ligatur peccator, scilicet pronitate ad malum et difficultate ad bonum. Istis duabus catenis ligatur peccator in manus diaboli, sicut Petrus ligatus fuit in manus Herodis. — Post istud iudicium sequitur aliud iudicium, scilicet iudicium excaecationis, quod figuratur in libro ludicum, ubi dicitur, quod Philisthaei, cum cepissent Samsonem, eruerunt ei oculos et ad molam fecerunt eum molere. Ex peccato enim habet homo caliginem in mente, ita quod nihil reputet peccatum; putat, lumen esse tenebras et tenebras esse lucem, quia oculos spirituales habet excaecatos.

1 1. Tertium iudicium Dei cst iudicium obstinationis, scilicet quando cor hominis nec promissis nec minis nec flagellis nec tormentis emojliri potest. De tali dicitur: Cor eius indurabitur quasi lapis. Uxor Lot in lapidem est conversa. Magis vellem, quod cor meum convertei'elur in lapidem, quam sic obduraretur. — Quartuni iudicium Dei est iudicium derelictionis, scihcet quando Deus derelinquit hominem et exponit eum cuihbet tentationi et peccato. Psalmus: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, Domine. iVe discesseris a me. Magnum periculum est, quando pater exponit filium in medio luporum. — Quintum iudicium Dei est iudicium dissipationis, quando omnia, quae facit homo, dissipata sunt. Nihil recte loquitur, nihil prosperum, niliil ordinatum facit; immo totum est iniquum, quod facit.

  1. Sextum iudicium Dei est iudicium desperationis, scilicet quando Dominus aufert homini spem, et credit homo, se esse privalum gloria aeterna. De talibus dicitur: Desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiac, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Istud est horribilissimum iudicium. In istud iudicium cecidit ludas; et est istud iudicium maximum, ita quod in vila praesenti non potest dari maius. — Septimum iudicium est in morte, scilicet iudicium condemnationu. Quando raoritur homo in peccato mortah, separatur perpetuo a gloria aetema, et aeterno igni condemnatur anima usque in finem mundi, et tunc punietur etiam in corpore. Unde dicit Apostolus: Terribilis e.st ex.spectatio iudicii. Istud iudicium timebat Habacuc, sed omnia iudicia Dei timebat David; unde dixit: A iudiciis enim tuis timui.

  2. Collige igitur tres istas considerationes, scilicet considerationem sublimitatis divinae potentiae, considerationem perspicacitatis divinae sapientiae et considerationem severitatis divinae vindictae. Et quis erit, qui non timebit? Unde dicit lob: Sewipe?- quasi lumentes.mpcr me flucttis timui Deum, et pondus eius ferre non potui. Si esses in navi parva, quando fluctus transcenderent navem ex omni parte; non posses fugere, quia fluctus essent undique; non posses latere, quia non posses te abscondere, sicut homo abscondit se contra fulguia; non posses etiam rcnsterc, quia nihil haberes, quod contra uMam ponere posses. Collige ista tria; si sic esset tibi, tum timeres. Et lob dicit: Semper quasi super me fluclus Deum timui. Et quare? Non possum fugere propter subhmitatem divinae potentiae; quia, si aseendero in caelum, tu illic es; si descendero in inferaum, ades; si sumsero pennas meas diluculo et habitavero in extrcmis maris; etenim illuc manus tua deducet me, et lenebit me dextera tua ">. Item, non possum latere propter perspicacitatem divinae sapientiae, quia Deus omnia videt. Item, non possum resistere propter severitatem divinae vindictae, quia aeterno iudicio punitur qui peccat. Unde in Evangelio: Nolile timere eos qui occidunt corpus ct post haec non habent amplius, quid faciant; ostendam autem vobis, quem timeatis; timere eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Necesse est igitur, quod tiraeamus Deum. Mallem per septem millia annorum esse in maxima poena de mundo, quani sustinere minimam poenam aeternam; Apostolus: Horrendum 26; Rcspicicnsque uxor eius [Lot] post se, versa est in staest incklere in manus Dei vivenlis, quia Deus in aeternum afiligit. — Ecce, origo timoris Dei. Consideretis sublimitatem divinae potentiae, perspicacitatem divinae sapientiae et severitatem divinae vindictae, ut timeatis Deum.

  3. Sed quae utililas est in timendo Deum? Dicit Tobias: Noli timere, filimi; pauperem qui- dem vitam gerimus, secl multa bona habebimus, timuerimus Deum. Ad tria valet timor Dei, scilicet ad impetrandam divinae gratiae influentiam, ad introducendam divinae iustitiae rectitiulinem et ad obtinendam divinae sapientiae illustraMonem. In islis tribus omnia bona comprehenduntur.

  4. Prima, dico, utilitas timoris Dei est, quia timor Dei valet ad impetrandam divinae gratiae influentiam. j<Xv Isaias: Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos? Quantumcumque sit homo potens, dives, sciens et fortis.nisi timeat Deum,nihil valet ei. Unde Psalmus: Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibus viri benqplacitum erit ei; beneplacitum est Domino super timenles eum, et in eis qui sperant super misericordia eius; et Apostolus ad Philippenses: Cum nietu et limore vestram salutem operamini. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntale. Non possumus habere gratiam Dei nisi per Dei timorem, quia misericordia Domini ab aeterno et usque in aelernum super timentes eum ». Nullus recipit gratiam Dei, nisi qui timet Deum. Bernardus: « In veritate didici, nihil aeque efficax esse ad gratiam Dei promerendam, conservandam et multiplicandam, quam si omni tempore coram Dco inveniaris non altum sapere, sed timere. Time ergo, cum arriserit gratia; time, cum abierit; time, cum denuo revertetur». Qui non habet gratiam multum debet sibi timere; siiniliter, si Dominus reddit homini gratiam perditam, debet multum sibi timere, ne ipsam perdat et ingratus fiat, et fiant nolfsima hominis peiora prioribus. — Valet igitur timor Dei ad impetrandam divinae gratiae influentiam.

  5. Secundo valet timor Dei ad introducendam divinae iuslitiae 7'ectitudinem. Unde Ecclesiasticus: Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est non poterit iustificari. Iniustitia non intrat in animam nisi per peccatum; prima autem > Cap. 4, 23. iustificatio animae est, quod subiaceat divinae sublimitati. Isto timore destructo, necesse est, quod posteriora destruantur. Propter hoc dicitur in Ecclesiastico: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et limore et praepara animam tuam ad tentationem; et Ecclesiasticus dicit: Si non in timore Domini tenueris te instantcr, cito subvertetur domus tua. Considera David, qui dicit: Servire Domino in limore et exsultate ci cum tremore.

  6. Tertio valet timor Dei ad obtinendam divinae sapientiae illustrationem, quia principium sapientiae timor Domini. Est enini tiraor Domini sapientine principium extrinsecum et principium intrinsecum et sapientiae complementum; quia est timor servilis, et iste est initiativus sapientiae, quia, sicut seta introducit filum et non remanet cum filo, ita timor servilis introducit sapientiam et non remanet cum sapientia. Alius est timor vindictae et offensae Dei; et iste est initium sapientiae intrinsecum. et radix sapientiae. Tertius est timor filialis reverentiae; et iste est sapientiae complementum, quia I plenitudo sapientiae est timere Deum. I 18. Ista tria facit timor in nobis, quia principium sapientiae timor Domini; ei rcuiix sapientiae timere Deum, et plenitudo sapientiae timere Deum; Iob: Eoce, limor Domini ipsa es( sapientia. Qui non timet Deum, nihil scit. Et quia timor Domini valet ad ista tria, scilicet ad impetrandam divinae sapientiae influentiam, ad introducendam divinae iustitiae rectitudinem et ad obtinendam divinae sapientiae illustrationem; ideo dicit Ecclesiasticus: Timor Domini sicut paradisus benedictionis. Et Salomon in Proverbiis: Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis; leremias: Scito et vide, quia malum et amarum est, te dcreliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te. Si non times Deum, perdidisti gratiam, perdidisti iustitiam et perdidisti veram sapientiam. Vide ergo, quam malum et amarwm est, te dereliquisse Dominum Deum tuum. Ubi non cst timor, ibi non est sapientia nec iustitia nec gratia. Psalmus: Sepulcrum patens esl guttur eorum, venenum aspidum suh labiis eorum, linguis suis dolose agebant, vebccs pedes eorum ad elfundtmdum sanguinem; quorum os malcdictione et amaritudine plenum est, contritio et infelicitas in viis corum otc; non est, Pro. 9, 10. Cfr. ibid. 1, 10; Ps. 110, 10. et Ecdi. 1,

timor Dei ante oculos eorum. Quando homo non liabet timorem Dei, tunc sensus eius convertitur in malitiam et egreditur foras sicut venenum aspidum. Unde dicit: Sepulcnm patens est guttur eorum, venenum aspidum sub lingua eorum. Sequitur iniquitas in opere; unde dicil: Linguis suis dolose agebant, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Quando liomo deordinatus est in affectione quantum ad cogilationem, in sennone quantum ad locutionem et in opere quontum ad efTectuni; tunc niliil boni liabet. Unde dicit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio ct infelicitas in viis corum, et viam pacis non cognoverunt, scilicet viam gratiae Spiritus sancti. Et quare? Quia non est timor Dei ante oculos corum. — ["aciamus demonstrationem per impossibile. Si vis conari ad habendam gratiam, iustitiam et sapientiam; et ista haberi non potes sine timore: ergo timor Dei est tibi necessarius. Item, nbi non est timor, ibi est insipientia, malitia et iniquitas, contrilio et infelicilas; sed ista sunt fugienda tanquam res pessimao: ergo etc. — Considerata igitur origine et ntililatc timoris Domini, debes conari ad tiinorem Dei hnbendum. ne Tria particula timoris Domini est de perficatione et emundalione, in perfecta ohcdientiac promptitudine et in perfecta fiduciae firmitate. — Primo, in dico, consistit perfectio timoris Dei in perfecla conscien- sanctifica.tione sive enmndatione. Unde.postolus ad Corinthios: Muiulemus nos ab omni inquinamenlo carnis et spiritus, pcrficientes sanctificationem in timore Dei. Et quomodo perficiemus sanctincationem? Dicitur in Ecclesiastico: Qui timent Dominum praeparabunt corda sua et in conspectu illius sancliftcabunl animas suas; dicentes: si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini ct non in manus hominum. Apostolus ad Romanos: An ignoras, quod benignitas Dci ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae ct revelationis iusti i.udicii Dei. — Qui tinienl Dominum prat arabunt corda sua, id est abstinebunt se et cessaliuni a peccatis. Accedamus igitur ad conscientiam inundificandam. Mirum est, quomodo homo potest stare in peccato mortali. Quando homo intrat lectum suum, intrat in sepulcrum. Non credo, quod homo intret lectum suum, nisi speret, quodsi moriatur, quod Deus miserealnr animae ipsius. Vidi de spiritualibus hominibus, quod quando modicum veniale habebant, vix potuerunt dormire. Si haberem leonem mecum ligatum, quomodo possem dormire? Inimicus tenet te iigatum, si es in peccato mortali. Surge igitur el -sanctifica animam tuam. Non dimidies confessionem tuam, sed perfectissime et integerrime confitearis. Timor Domini inducat te ad hoc.

  1. Alia particula perfectionis timoris Domini consislit in perfecta obedientiae promptitudine. Unde in libro Paralipomenon: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite; quasi dicat: non sitis segnes neque negligentes, quia scribitur in Ecclesiaste: Qui timet Deum niliil negligit. Si crederem, quod latro deberet intrare cameram meam et asportare thesaurum; non dimitterem fenestram apertam. Debes semper timere Deum, quia qui totam legem scrvaverit, offend.al autem in vno, factus esl omnium reus. Et in Deuleronomio dicitur: El nunc, Israel, quid pelil Domimis Deus tuus a te, nisi ut timeas ipsum et custodias omnia mandata eius ct ambules in viis eius? Et Salomon dicit: Deum time et mandata eius observa; hoc est omnis homo, id est perfectus. Ergo si vis perfectus esse, time Deum.

  2. Tertia pars perfectionis timoris Domini consislit in perfecta fiduciae firmitate; quia timor Domini est firmitatis et Hduciae turris, quia reddit hominein securum ab omni alio timore. Psalmus: Sculo circumdabit te veritas ei.us, non timebis a timore noclurno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu ct daemonio meridiano. Et in Proverbiis: Timor Domini turris fortiludinis. Qui Deum non timet, oportet eum ubique timere; et qui Deum vere timet habet quod nullus potest ei auferre. Qui vero aliud a Deo timet habet quod ei auferri debet. Qui timet Deum non potest perdere Deum. Non sic est de pecunia. Si habet homo pecuniam, timet, ne perdat eam, et securus cst, quod perdet eain. Sed qui Deum timet securus est ubique. Quam magna multitudo dulcedinis luae, Domine, quam abscondisti timentibus tc; sequitur: Perfecisti eis qui sperant in le. Ideo debet timor Dei esse perfectus, quia limenlibus Deum bene wi, quia venient ad benedictionem gloriae, ad quam nos perducat qui cum Patre etc.

Chapter 2 of 9