Collatio III
Exerce temetipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet, promissionon habens vitae, quae nunc est et futurae. Verba ista sunt in prinia Epistola ad Timotheum, in quibus Apostolus ostendit, Corporalis enim exercitatic modicam habet utilitatem; unde dicit: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est; spirituaUs vero exercitatio maximam habet utilitatem. Unde spiritualis exercitatio praeferenda est corporaU: quantum spiritualia praeferenda sunt corporalibus, aeterna temporaUbus, et invisibilia visibilibus; tantum illa exercitalio spiritualis praeferenda est corporaU. Ideo, si quis sapiens est, magis debet quaerere exercitationem spiritualem quam corporalem, quia corporalis exercitatio ad modicum utilis est, quia utiUs est ad commoditatem corporis; sed quandoque est causa et occasio contrarii. Credit aliquis ire ad iocuin, et vadit ad beUum; quaerit iucunditatem, et invenit tristitiam. Unde dicit Seneca: « Multos inveni exercitantes corpus, paucos vero ingenia ». Fatuus esset qui posset fodere aurum et vellet fodere iulum. Plus excedit exercitatio spirituaUs corporalem, quam aurum transcendat lutum. De ista exercitationc spirituali, in quantum ordinata est ad pietatem, loqui debemus; post timorem enim loqui debemus de pietate. — Sed istam sacratissimam exercitationem non possumus expUcare sermone nec in opus ponere nisi per adiutorium Spiritus sancti. Ideo in principio invocabimus gratiam Spiritus sancti et rogabimus Dominum, quod det inihi aUquid dicere, quod sit ad eius honorem et ad utilitatem animarum nostrarum. ad bona consequenda, 19.
Exerce temetipsum ad pietatem etc. Aposto- Jus Paulus tanquam bonus magister excitat solUcitudinem ingeniorum et mentium nostrarum ad bonum emolumentum. Si accepisti donum Dei, exerce te ad pietatem, ne cadas a dono; si non habes donum Dei, exerce te ad pietatem obtinendam. Rationem huius assignat, cum subdit: Pietas ad omnia valet etc. Ideo ostendit, quod circa istud donum pietatis tria sunt nobis consideranda, scilicet pietatis exercitium, pietatis emolumentum et pietatis originale principium. Si est donum, tunc oportet scire, qualiter donatur; si est nobile donum, oportet scire, qualiter in ipso proficiamus et nos exerceamus; si est donum utile, videamus, quem fructum tia venerationis divinae, in custodia sanctificationis intrinsecae et in superaffluentia miserationis internae. Primi duo modi pietatis sunt magis radicales quam terlius. stico dicitur de losia, quod abstulit ahominationes impietatis et gubernavit ad Dominum cor illius et in diebus peccatorum corrohoravit pietatem. Certum est, quod ante adventum Cliristi cultus Dei non vigebat nisi in populo Israelitico et non viguit in toto populo, quia decem tribus tempore leroboam adorabant idola, scilicet vitulum aureum; nec etiam secundum totum teinpus viguit cultus Dei in duabus tribubus; quia David optimus cultor Dei fuit postea
venit Manasses pessimus, qui populum lecit idolola- Irarc; post ipsum vero venit losias, qui octavo anno suo coepit regnare et abstulit totam idololatriam et in diebus peccatorum corrohora-il pielalem, id est cultum divinum.
Quod pietas sit cultus Dei, dicit lob: Ecce, jnquit, pietos ipsa est sapientia. Alia translalio habet: Ecce timor, ipse cst sapientia; sed in Iranslatione Septuaginta habetur: Ecce, pietas ipsa est sapienlia. Et Augustinus dicit, quod pietas in Graeco idem est quod theosebia, quod est idem quod cultus Dei. Consistit autem cultus Dei maxime in reverentia Dei, quae non habetur sine timore. Oportet enim, cultorem Dei altissime, piis.Hme, cum reverentia et timore sentire de Deo. — Si sentis diminute de polenlia Dei, scilicet quod non possit omnia de nihilo creare; non sentis altissime. Similiter, si diminute sentis de sapientia Dei, scilicet quod per sapientiam suam non possit intima penetrare; non sentis altissime. Sicut habemus testimonium lucis, quod non solum in se lucet, sed multa alia corpora possit illuminare; ita Deus omnia videt et illustrat, quia ipse est lux. Si sentis de Dei potentia et de Dei sapientia, quod non possit corpora reparare male, vel bene; tunc male sentis de Deo nec senlis altissime. Item, si non credis comlesceimones el miserationes divinas, per quas Deus creaturam sibi servientem gratia, indulgeutia et beatitudine replet; non es culpie- lor Dei. — Dico igilur, quod pietas nihil ahud est quam piae, primae et summae originis pius sensus, pius affectus et pius famulatus. Summum bonum non potest haberi nec coU sine pietate. Naturaliter quaelibet res tendit ad suam originem: lapis deorsum, et ignis sursum, et flumina currunt ad mare, arbor conlinuatur cum radice, et ceterae res continualionem habent cum radice. Deiformis est creatura rationalis, quae potest redire super originem suam per memoriam, intelligenliam et voluntatem; et non est pia, nisi refundat se super originem suam. Ideo dixi, quod pietas nihil aliud est quam piae, primae et summae originis pius sensus, pius aflectus et pius famulatus. — Prima igitur exercitatio doni pietatis consistit in reverentia veneralionis divinae.
Secunda exercitatio doni pielatis consistit in custodia sanctificationis intrinsecae; de qua dicit Apostolus: Obsecro primum omnium, fieri postulationes, obsecrationes, orationes et gratiarum actiones pro omnibus clc.; sequitur: ut quietam vilam agamus in omni pietate et castitate. Intelligere debetis, quod summa christianae religionis consistit in pietate et puritate. Nunquam enim potest homo pie ad se ipsum attici, nisi habeat pacem. Haec est rehgio christiana, quae consistit in his duobus. Tranquillitas pacis non est nisi in tranquiUitate conscientiae. Et non est conscientia sancta, nisi sit bona et pia, scilicet quod praeferat vilam virtutis et gratiae vitae naturae. — Videatis bene, si homo plus afficeretur ad calceamentum quam ad pedem, non multum diligeret pedem. Qui pedem exponeret fractioni propter calceamentum, nunquid multum diligeret pedem et multum afliceretur ad pedem? Certe non. Qui propter modicam rem exponeret se suspendio non multum diligeret vitam suam. Nunquid oportet, quod homo custodiat animam suam in sanctitate? Certe sic. Sed animam suam exponit confusioni, qui non cavet sibi de peccato.
0, quam pauci sunt, qui pietatem religionis custodiunt! Sed Dominus interrogat impivni. Dicitur in Ecclesiastico: Miserere animae tuae, placens Deo; et congrega et conline cor tuum in sanctitate. — Miserere animae tuae, id est, habeas pietatem ad animam.na,m; placens Deo, scilicet, ut studeas placere Deo. Et quomodo? Congrega et contine cor tuum in sanctitate. — AUqui contenti sunt, quod sanctitatem exteriorem habeant,- scilicet in verbo et gestu et exteriori conversatione; sed hoc est ornare sanctitatem exterius, sicut homo, qui se dealbat exterius et facit sepulcrum mortuorum, quod exterius est dealbatum. Sed sicut « simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas »; ita simulata sanctitas non est sanctitas, sed potius iniquitas. Contra tales dicit Apostolus: Jn novissimis temporibu erunt homines voluptatum amatores, habentes speciem pielatis, virtutem autem eius abnegantes. — Habentes speciem pietatis, « id est religionis », dicit Glossa. Speciem pietatis habentes sunt hypocritae.
Talis enim fdi-as est perditionis. De tali dicitur: Spiritu labiorum suorum percutiet impium, scilicet illum qui habebit maximam speciem pietatis. — Igitur secunda exercitatio doni pietatis est per custodiam sanctitatis intrinsecae. — Sed quidam de anima sua non habent misericordiam, immo faciunt animae suae peius, quod possunt. Summe odiunt animam suam, non possent ei peius facere, quam faciunt, quia faciunt omnia, quae diabolus suggerit eis. Miserere animae luae! Et quidam sub specie pietatis assumunt quae sunt contra animam suam. Dicunt: ibo ad turpitudinem sub specie pietatis. Quae pietas est ista? Certe nulla.
Tertia exercitatio doni pietalis est in afjluentia miserationis inlernae. De ista dicitur in Ecclesiastico: Hi sunt viri misericordiae, quorum pietates non defuerunl; cum seinine eorum permanent bona. — Carissimi! debetis percurrere vitas sanctorum Patrum, et videbitis, quod lii sunt viri misericordiae, scilicet Noe, Abraham, Moyses, loseph et Samuel. Quae fuit pietas Noe! Per centum annos non fecit nisi aedificare arcam, ut salvaret genus humanum. Quanta pietas fuit in sacratissimo.braham! Deus descendit, ut percuteret civitales, in quibus erant abominationes peccati; et intercessit Abraham ad Dominum pro illis et extorsit a Domino, quod si inveniret decem iustos in civitatibus, parceret eis Dominus. Quanta pietas fuit loseph! Qui venditus a fratribus suis — inimo volebant ipsum interficere fratres sui — et fratres suos cuslodivit, gubernavit et ditavit et filios eorum; et pietatem habuit ad conservandum universum orbem coUigendo et conservando bladum. Quanta pietas fuit Moysi! Qui populum Dominum irritantem dilexit et pro eo oravit ad Dominum dicens: Audi me, Doniine, peccavit populus iste; aiit dimitte populo huic lianc noxam, aut si non facis, dek me de libro tuo, quem scrip.nsti. Ponit Bernardus exemplum de muliere, quae habet infantulum suum et est extra domum. Si dicatur ei: dimitte infantulum tuum extra domum, et tu intra domum; non vellet domum intrare, ita quod puer remaneret extra. Ita Moyses voluit, quod Dominus populo dimitteret peccatum suum, aut quod deleret ipsum de libro vitae. Sic fuit de Samuele, quando opulus petiit regem; postea cognovit populus, quod Samuel bene rexerat populum, et cum populus peccasset, timebat, ne Samuel pro ipso vellet ad Dominum orare. Et rogavit eum populus, ut pro ipso oraret, et dixit Samuel: Absit a me, ut cessem orare pro vobis. Quantae pietatis fuit David rex Israel! Saul quaerebat eum ad interficiendum, et David habebat Saulem in manu sua; potuit ipsum interficere, nec prohibente Deo, quia Deus dixit ei: Tradam eum in manus tuas. Potuit ipsum interficere, nec prohibente homine, nec prohibente lege; et lamen pepercit ei et domui suae. Hi sunt igitur viri misericordiae, quorum pielates non defuerunt.
Ad istam pietatem invitat nos beatus Petrus, qui fuit alter Apostolus, in secunda Canonica sua dicens: Ministrare in fide virtutem, in virlute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis et in amore fraternitatis carilatem. Quid vult dicere? Pietatem ponit in medio duorum, scilicet inter patientiam et caritatem. Pietatem dicit esse vestem purpuream, et patientiam et caritatem dicit esse vestem regiam. Qui vult esse pius ad proximum, oportet, quod supportet ipsum patienter et caritative diligat. David patienter et caritative se habuit ad hostem; ila oportet, quod hoino se habeat ad proximum. — Ubi est pietas hodie? Non cst medium, quia Deus abstulit extrema; tanta est hodie crudelitas, quod liomo non potest satiari de vindicta; regnat hodie impalientia et iracundia; male iudicat liomo; etiam si non offendit me homo, male tamen iudicabo de ipso. Unde est lioc? Certe, quia non haljco caritatem. Beatus Petrus bene scit dicere, quomodo potero lialjere caritatem, quia, si Habeo patientiam ex una parte et caritatem ex altera; ecce, exercitium pietatis.
Dices forte, frater: non habeo istud donum. Oporlet igitur, ut explicem tibi originale principium pietatis. Et dices: tu debuisti incipere a principio; et incepisti ab exercitio. Non, frater, non possem te ducere ad originale principium pietatis nisi per actum et exercitium pietatis. Originatur autem donum pietatis primo a Trinitate increata, secundo a Sapientia incarnata, et tertio a sancta matre Ecclesia per Spiritum sanctificata. Quamquam Deus- habeat omnes proprietates nobilisest nobis, nunquid faciet? Nonne magis eliget ieiunare, quani
simas, excellentissiinus tamen est in ista proprielale, scilicet pietatis; unde dicitur in oratione-: « Deus, cui proprium est misereri semper et parcere » etc. Ml in Ecclesiastico: Pius el misericors Deas,et in lempore tribulalionis peccata (limiltil et protector cst omnibus exquirenlibus se in veritate. — Pius est et misericors, quia parcit el protegit. Dicil Dominus: Quomodo miseretur pater filiorum, sic miserdi- tus sum lui. — Quaere omnia opera Dei a principio usque in finem, semper invenies operationes miserationis magnas, maiores et maximas. Magnae operationes miserationis divinae sunt operationes na<M?"ae; maiores operationes miserationis divinae sunt operationes graliae, sed maximae operationes sunt operationes gloriae. Audi! es imago Dei; et imago dicitur quasi imitago: igitur si vere es imago Dei, debes te configurare Deo in pietate. Unde in Ecclesiastico: In iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum; et cris velut fdius Altissimi obediens, et miserebitur tui. — In iudicando, id est in fovendo ius, esto pupillis misericors, scilicet ut sis vere fdius Altissimi. Quando Deus gloriosus compatitur in miseros; quare tu non imitaris ipsum? Si esset aliquis fons, qui faceret virescere plantas.desiccatas, multum appretiaretur. Aninia sine pietate habet plantas desiccatas. Fluvius miscrationis divinae copiosissime se infundit et facit virescere plantas mortuas. Nonne oportet, quod tu introducas in animam luam illum fluvium? Sed non potes eum introducere nisi per pietatem. Prima igitur originalis influentia pietatis esl a Trinitate increata.
- Secunda influentia originalis ipsius pietatis mentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum in spiritu, apparuit Angelis, praedicatuni est gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gloria. Mysterium redemptionis humanae factum per Verbum incarnatum et crucifixum est magnum pietatis sacramentum. — Dicit, quod manifestalum est in carne, per incarnationem; iustificatum esl in spiritu, in crucis patibulo; apparuit A ngelis, in glorificatione; praedicatum est gentibus, in Spiritus sancti missione; creditum esl in mundo, per dilatationem fidei; assumtuni est in gloria, per examen finalis iudicii Dico, quod Filius Dei incarnatus assumsit inopiam nostrauL Quid fecit hoc? Certe pietas. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. Per pietatem carnem assmnsit, crucem ascendit, resuscitatus est a mortuis, Spiritum sanctum in terram misit, Ecclesiam ad se vocavit et omnes idoneos a miseria per pietatem liberavit. Apostolus ad Romanos dicit: An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis? An ignoras, quod benignitas Dei ad poenitenliam te adducit? Tu vero secundum duriliam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae el revelationis iusti iudicii Dei. Filius Dei obtulit holocaustum, scilicet se ipsum pro nobis; hoc dedit nobis Sacramentum altaris, ut, memores sacramenti pietatis, induamur viscera pietatis. Crudele est cor, quod ad ista non emollilur. ctificata, quae habet pignus Spiritus sancti. Sancta mater Ecclesia omnibus pietatem indixerat. Qui nati sunt ab uno patre et una matre plus se dihgunt invicem, quam qui nati sunt ab uno patre, vel ab una matre tantum. Spiritus sanctus facit nos filios unius patris et unius matris et membra unius corporis. Apostolus: Apparuit gratia Domini nostri Iesu Christi, Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ul, abnegantes impielatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus, in hoc saeculo. — Carissimi! videte, si pietas vestra est fratris ad fratrem, et fratris uterini ad fratrem uterinum! Quis est pater noster? Certe Deus. Quae mater nostra? Est Ecclesia, quae de utero suo genuit nos per Spiritum sanctum et pariet nos, quando praesentati erimus in luce aeterna. Nonne videtis, quod sicut unum membrum compatitur alteri membro, sic et nos debemus nobis invicem compati? Omnes sumus membra unius corporis, uno cibo cibamur, ab eodem utero producimur, ad eandem hereditatem tendimus; et magnificabitur hereditas nostra, quanto plures erimus, non angustiabitur. Sumus unum corpus, pie debemus affici ad invicem. Veni ad patrem, pater
recipit te, vel mater; si assistat sancta mater Ecclesia, etiam flagitiosi peccatores compellentur redire. Debemus igitur nobis invicem compati.
- In huius designationera scribitur in Psalmo: 'cce, quam bonum ct quam iucundum habitare fralres in unum. Sicut unguentum in capite, quod descendit in harham, barbam Aaron. Unum Patrem habemus, unum sacrificium, unum Sacramentum et unum praemium. Dicit: Sicut unguentum in capite etc. Primo est unguentum pietatis in capite; postea descendit in omnes alios, qui appropinquant dit in oram vestimenti eius. De isto oleo pietatis dicitur in quarto Regum, quod mulier quaedam venit ad Eliseum et dixit, quod creditores sui volebant pueros suos accipere; et dixit: Vir meus fuit vir timens Deum. Et dixit Eliseus, quod afierret oninia vasa vicinorum suorum et imponeret in quolibet aliquid de illo oleo, donec omnia impleta essent. Ad quid praecepit ei aflerre vasa vicinorum? Nunquid multiplicare non potuit oleum et implere dolium, et non laborasset tantum mulier? Dico, quod mulier tenet typum Ecclesiae, Eiiseus tenet typuin Christi. Quando Ecclesia paupercula est in meritis, et oportet, quod fenus reddat; per quid reddet? Oportet, quod impleat vasa vicinorum. Vis, quod pietas matris Ecclesiae ad te descendat? Impleas vasa vicinorum. Istud oleum pietatis apud omnes debet haberi. Unde in Cantico: Oleum effusum nomen tuum.
lo. Specialiter debet esse in cordibus pontificum. Uudc pontificcs ungunlur in capite, et ipsi inuncti postea omnes de plebe debont purificare. Dicituc iu libro Machabaeorum: Cum sancta civitas in pace habitarelur, et leges optime custodirentur propler Oniae pietatem et animos odio habentes malum; fiebat, ut locum reges et pontifices in reverentia ducerent et mullis muneribus illtistrarent. Postea Mcnelaus et sui intraverunt teraplum, et Antioclius contaminavit templum. Credo, quod impedimentum fuit, quod Spiritus sanctus non fuit in plelje, quia impedimentum fuit in pastore. — Beatus Gregorius fuit nobilis et dives; septein monasteria fundavit et ditavit et in septinio in urbe Romana factus est monachus, postea cardinalis et Papa tandera. Consuevit beatus Gregorius, cum fuit Papa, habere pauperes duodecim, qui comedebant ante ipsum. Quadam die fuit cum ilhs duodecim unus, qui aliquando apparuit iuvenis, aliquando venerandae canitiei. Post prandium surrexit beatus Gregorius et duxit illura in cameram suara et quaesivit, quis esset. Qui respondit: ego naufragus ille sura, cui tu fecisti misericordiam circa portum maris. Dixi, quod navis mea erat periclitata, et petii a te eleemosynam, unde possem sustentari. Fecisti raihi dari quinquaginta aureos, postea oranes scutellas argenteas, quae fuerunt in domo tua; et tunc scivi, quod Deus aeternus disposuit te ad istura honorera, et dispensative ad istam dignitatem devenisti, ut posses multum dare pro Deo. Et dixit beatus Gregorius: quis es tu? Respondit ille: ego sum Angelus eius. Et territus est beatus Gregorius, quia vidit Angelura; et sic consolatus est, quia opera pietatis tantum placent Deo. Martinus et Nicolaus quia viri misericordes fuerunt, ideoex ipsorum turabaraanatoleura. — Patet modo de exercitio pietatis et de eius originali influentia.
Sed quae est utilitas doni pietatis? Dicit: Pietas ad omnia valet, promissionem habens vilae, quae nunc est, et fulurae. Non scio plus addere. Habes bona temporalia? Ad illa valet pietas; et similiter ad bona spiritualia. Qui lubricura carnis passi sunt, liberati sunt quandoque per donura pietatis, et postea misericordiam consecuti sunt. Pietas enira valet ad oninia: valet ad vera cognoscenda, ad orania niala declinanda et ad orania bona consequenda.
Primo, dico, valet pietas ad vera cognoscenda, scilicet salutaria, unde in Ecclesiastico: Omnia fecit Dominus et pie agentibus dedit sapienliam.. Dat Deus dona sua super quaralibet creaturara; sed notitiam veritatis non dat nisi pie agentibus. Quomodo posset attingere originata qui non attingit originem veritatis? Quomodo originera sciret veritatis qui adversatur origini veritatis? Dicit Apostolus ad Tiraotheum: Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est et nihil sciens et languens circa quaesliones et pugnas verborum. Oportet, quod homo 1! qmnqtic obolos aiireos.
Chapter 3 of 9