Skip to the text

Capitulum 23

Remedia quibus iram eradicare de cordibus nostris possimus.

HINC athletam Christi legitime præliantem, oportet radicitus exstirpare iracundiæ motus. Cujus hæc erit medicina perfecta: ut primo credamus nullo modo nobis licitum esse irasci, neque ex injustis neque ex justis causis, scientes nos protinus amissuros lumen discretionis, firmitatem recti consilii, honestatem atque justitiæ moderamen, si principalis vis nostri cordis fuerit tenebris iræ obscurata; insuper puritatem mentis nostræ mox esse turbandam, nec eam effici posse templum Spiritus Sancti, commorante in nobis iracundiæ spiritu. Postremo remedia iræ sunt: cogitare quod non liceat nobis iratis orare aut preces Deo offerre; atque præ omnibus jugiter considerare incertum statum conditionis humanæ, et credere quod simus forsan quotidie de corpore migraturi, atque perpendere nihil præmii conferendum nobis esse pro continentia castitatis, pro abrenuntiatione omnium facultatum, pro divitiarum contemptu, pro jejuniorum ac vigiliarum laboribus, si ab ira vincamur, quibus propter iracundiam solam et odium prædicuntur a Judice universorum æterna supplicia.

Chapter 198 of 279