Articulus 64
EXPLANATIO INITII CAPITULI HUJUS QUINTI: QUÆ SIT INTENTIO PRÆSENTIS SERMONIS; ET CUJUSDAM ERRORIS EXPULSIO.
FINITO capitulo quarto, in quo prolixe tractatum est de bono, qualiter ipsum sit nomen Dei et qualiter ei conveniat, et quemadmodum malum nihil sit positive, et de ejus origine, et de malitia dæmonum, ac triplici motu angelorum; in quinto isto capitulo tractat de alio ac secundo nomine Dei, quod est Esse seu Ens.
Transeundum autem nunc processu ordinatæ considerationis, in vere exsistentem vere entis theologicam essentiæ nominationem, id est, ad « nominationem theologicam vere exsistentem », id est, realiter congruentem ac permanentem, « essentiæ vere entis », id est divinæ essentiæ, cui tam eminenter competit esse ac nomen essentiæ, quod ejus comparatione omne creatum est quasi non ens.
Tantum autem admonebimus, id est, hoc in primis commemorabimus, quia rationi intentio est, id est, quod propositum rationis meæ nunc est, non superessentialem essentiam, quæ superessentialis est, manifestare, id est, non ostensive docere, definire aut declarare quid sit divina et increata essentia, « quæ » vere « superessentialis est », id est, supra omne genus et speciem, supra omnem ordinem et continentiam rerum, infinite et incomprehensibiliter est cuncta transcendens, neque cum aliquo ente secundo quidquam univoce habens. Ideo subditur: Ineffabile enim hoc et incognoscibile est quid sit divina essentia in se ipsa, et sicuti est in propria puritate ac luce: quod in vita hac comprehendere non valemus; et uni- versaliter inexplanabile. Et ipsam superexaltatam unitatem, id est, indeclarabilis quoque et incomprehensibilis est unitas ac simplicitas divinæ essentiæ. Quamvis enim ex naturali lumine et Scripturis ac fide noscamus quod Deus sit summe et incomparabiliter simplex et unus, quantum ad quia est, et a posteriori seu ex ejus effectibus; attamen entitatem et modum ac excellentiam unitatis ac simplicitatis illius nec capere nec aliis sicuti est explanare valemus, neque edicere quomodo realiter idem sit cum supergloriosissima Trinitate. Sed substantificam in exsistentia omnia divinæ essentiæ principalis processionem laudare, id est emanationem summi entis ad extra laudando describere: quæ emanatio substantifica dicitur, id est causa substantiæ ac subsistentiæ creaturarum, et procedit in entia universa distincte ac ordinate, causando diversos gradus et species ac ordines rerum. Hanc processionem intendit describere, prout ex ea et ex effectibus ejus, puta naturis productis per eam, Deus altissimus, omnipotens et æternus, cognoscibilis laudabilisque ostenditur.
Etenim optimi divina nominatio totas omnium causalis processiones manifestans, id est, « nominatio optimi » Dei « divina » et sancta, « manifestans processiones », id est influxiones et communicationes, « totas causalis omnium », id est Dei qui est omnium causa et causativus, qui ex suis processionibus et effectibus cognoscitur ac nominatur, et in exsistentia et in non exsistentia extenditur, id est, pertingit usque ad ea quæ jam producta sunt (illis providendo, et accidentales perfectiones adjiciendo: quia a Deo habent esse et bene esse, ac sibi necessaria sortiuntur), « et » usque « in non exsistentia », illa producendo immediate per se, vel mediate per causas secundas universales aut particulares; et super exsistentia et super non exsistentia est per providentiam excellentiamque immensam.
Hæc vero entis, in omnia exsistentia extenditur, et super omnia est. Ast ipsa vitæ, in omnia viventia extenditur, et super omnia viventia est, id est, processio, derivatio et influentia primæ, incausatæ atque fontalis vitæ, descendit in universa quæ vivunt, cunctisque viventibus eminet infinite, non loco, sed dignitate.
Ipsa dein sapientiæ, in omnia intellectualia et rationalia et sensualia extenditur, et super hæc omnia est: id est, illuminatio sapientiæ æternalis expansa est super omnes mentes angelicas et humanas, quæ ab illa participant cognitionem intellectivam aut discursivam; super vires quoque sensitivam cognitionem habentes: quæ cognitio est umbra et casus atque obscura participatio intellectivæ notitiæ; « et super hæc omnia est ».
Nec ista ab invicem sunt diversa, sed primum ens, supremum vivens, fontale intelligens, sunt unum et idem universorum entium et viventium ac intelligentium causale et supersapientiale principium, quod unum ac simplex ac incommutabile in se permanens, diversos producit effectus et processiones: qui secundum quod active in ipso accipiuntur et sunt, idem realiter sunt; sed prout passive ab ipso oriri, causari ac descendere perhibentur, diversificantur. Intellectualia demum et rationalia, a primo ente immediate creantur.
Has ergo ratio laudare desiderat providentiæ manifestativas divinas nominationes: id est, et hæc nomina Dei declarativa « providentiæ » et efficientiæ ac influentiæ ejus, intellectus meus cupit « laudare », et laudando describere: et non tantum nuda nomina nominantia, sed per respectum ad principaliter nominatum et significatum per ea, et ad ipsum finaliter laudandum, nominandum, cognoscendum et honorandum, prout in his nominibus et per ea et per designata eorum potest agnosci.
Non enim exponere ejus superessentialem bonitatem, et essentiam et vitam et sapientiam per se superessentialis Deitatis, promittit, id est, ratio mea nequaquam præsumit nec pollicetur se exposituram et declaraturam quidditative « superessentialem bonitatem, sapientiam, vitam », et consimilia attributa divinæ naturæ; quæ Deitas est super omnem bonitatem et deitatem et essentiam et sapientiam et vitam participatam, et a nobis comprehensibilem, et prout a nobis comprehendi nunc potest, in occultis (ut reliqua dicunt) supercollocata, id est, quæ Deitas in se ipsa et in propria incomprehensibilitate nobis occultissima est, in absconditis thesauris sapientiæ suæ superaltissimæ consistens, quiescens, residens ac præeminens, « ut reliqua », id est ut alia loca Scripturæ, « dicunt ».1 Hinc alia littera habet: Sicut Eloquia, etc.
Sed exprimentem beneficam providentiam, id est, ratio nostra promittit se declarare « providentiam » Dei, id est sapientiam Dei secundum quod est gubernativa et liberaliter provisiva creaturarum. Laudat quoque supereminentem bonitatem, et omnium optimorum, id est valde bonorum, præsertim bonorum gloriæ, causam laudat, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit;2 et ὄν, et vitam, et sapientiam substantificam et vivificam, quia substantiam et vitam aliis præstat, et sapientiæ datricem, causam essentiæ et vitæ et intellectus et rationis et sensus percipientium. Ipse namque est fons, causa et dator omnium horum, percipientium ista ab illo primo datore.
Consequenter excludit errorem quorumdam.
Non aliud autem esse optimum dicit, et aliud ens, et aliud vitam aut sapientiam: id est, ratio seu Scriptura non docet nec dicit quod aliud sit primum seu summum bonum, aliud primum ens, aliud primum vivens seu prima vita, aliud primum sapiens aut sapientia prima; neque multa causalia, id est plures primos auctores et causas divinas, et aliorum alias creatrices deitates supereminentes et subditas, id est invicem subordinatas: sicut
Platonicis imponitur quod posuerunt ordines plures deorum et separatas ideas, ita quod aliud esset per se bonum, aliud per se ens, aliud per se vivens, et ita deinceps. Et multa sunt theoremata in Elementatione Procli quæ hoc videntur prætendere. Quod qualiter ipsi intellexerunt, difficile apparet resolvere, quum et ex dictis eorumdem probetur ipsos non ita hoc sensisse sicut a quibusdam ipsis imponitur. Et utique vere est quod Theologus dicit hoc, et quod illorum positio stare non queat secundum sensum aut modum quo hic recitatur.
Sed unius Dei totas optimas processiones, id est, cunctas emanationes et communicationes prætactas esse ab uno vero summo et solo Deo, et a nobis laudatas divinas nominationes convenire eidem altissimo Deo secundum diversas rationes.
Et esse quidem universalis unius Dei providentiæ manifestativam, id est, processionem et communicationem ipsius entis seu esse, quæ est communissima, quia cunctis creatis impertita, « manifestativam » consistere « universalis providentiæ Dei unius », quia demonstrat quod causalitas, diffusio, providentia summi Dei, pertingit seque extendit ad universa et singula; quasdam autem universaliorum ejusdem, et particulariorum, id est, aliquas processiones profluentes a Deo, esse declarativas generaliorum providentiarum ipsius, et aliquas esse declarativas magis particularium provisionum ipsius: sicut processio vitæ est latior ac communior quam processio et communicatio sapientiæ Dei, sicque processio illa communior ostendit quod provisio Dei circa viventia est generalior et ad plures extendit se, quam provisio Dei ut primi intelligentis. Non quod in Deo sint diversæ provisiones seu providentiæ, sed quod providentia Dei sub una ratione plura concernit quam providentia ejus sub alia ratione: quemadmodum etiam providentia Dei circa electos, prædestinatio appellatur, et pauciores respicit quam quæ ceterorum.
Footnotes
Chapter 70 of 143