Skip to the text

Articulus 66

QUOD ESSE DIVINUM SIT UNIVERSALIS CAUSA CUJUSLIBET ENTIS.

QUONIAM quidem, id est certe quia, de his diximus, age, adverbialiter, estque vox exhortationis, optimum ut vere est, ut exsistentium omnium substantificum, laudemus, id est, Deum incomparabiliter bonum laudemus tanquam vere, perfecte, non dependenter aut participative exsistentem, sed « substantificum », id est causam et datorem totius subsistentis esse in aliis.1 Unde subjungitur :

Qui totius esse, secundum virtutem superessentialem, est substituens causa, id est, juxta omnipotentiam suam, quæ omnem creatam potestatem essentiamque transcendit, est causa constituens omne esse quod citra ipsum est, et creator exsistentis subsistentiæ; substantiæ, essentiæ, naturæ principium, id est fons et prima causa totius « substantiæ » compositæ, atque « essentiæ » simplicis, ac « naturæ », quæ est principium motus et quietis, et a qua operatio nascitur.

Mensura sæculorum, id est, cunctis ætatibus, generationibus, durationibus, exordium ac terminum tribuens, et temporum essentialitas, id est, temporibus sicut et ceteris successivis, hoc ipsum esse diminutum ac fluidum quod habent, donans : qui quatuor coæquæva, quorum unum est tempus, simul produxit in mundi initio, juxta illud :2 Qui tempus ab ævo ire jubes. Et æternitas exsistentium, id est causa perpetuitatis perpetuorum, et æternitas ea præcedens, includens, conservans; tempus factorum esse, id est causa temporis præteriti rerum gestarum, utcumque factorum ex ente, id est, quæ qualitercumque processerunt ex causa aliqua exsistente.

Æternum, et essentia, et ens : ipse enim est ens prorsus et absolute « æternum, et essentia » quæ est suum esse, « et ens » quod est entitas sua; et tempus, et generatio, id est causa et institutor ac moderator ipsorum, et factum, id est causa facti; in exsistenti exsistentia : quoniam sine virtute ipsius nihil fit positivum in quocumque effectu; et utcumque subsistentia et substantia. Ista per causam et supereminentiam enuntiantur de Deo.

Etenim Deus nondum est ens, id est, non est profecturus ad esse perfectius, sed simpliciter et incircumfinite, id est incircumscripte, totum in se ipso esse coambiens, id est, in se comprehendens eminenter omnem perfectionem et differentiam essendi. Proinde et Rex dicitur sæculorum, juxta illud Apostoli :3 Regi sæculorum immortali, invisibili; tanquam in semetipso et circa se ipsum totius esse et entis substitutor, id est institutor per idealium intuitum rationum in propria mente, et consequenter in opere.

Et neque erat in tempore, ita quod desiit esse, neque erit, id est tanquam modo non ens; neque factus est, quum sit æternus, nec priorem se habens, neque fit, neque fiet, quum invariabilis sit. Magis autem neque est eo modo quo nos concipere possumus ipsum esse, sed ipse est esse exsistentibus, id est causa essendi; et non exsistentia solum, id est, non tantum est ea quæ sunt, non realiter sed causaliter, sed ipsum esse exsistentium, non formaliter et intrinsece, ex ante æternaliter ente, id est, quæ exsistentia sunt effective et exemplariter ex ipso Deo exsistente « æternaliter ante » universa creata. Ipse enim est sæculum sæculorum, id est causa omnium sæculorum, subsistens ante sæcula. Porro diversas acceptiones hujus nominis, sæculum, ponit Damascenus in principio libri secundi.

Reincipientes ergo dicamus, quia omnibus exsistentibus et sæculis esse ex providente, id est, communicatum est esse ex Deo omnia providentialiter gubernante, et omne quidem sæculum et tempus ex ipso; totius autem et sæculi et temporis, et omnis utcumque, id est quomodocumque, entis, quod est ante ens, id est ipsum esse æternum, est principium et causa.

Et omnia ipsum participant, et a nullo exsistentium recedit per motum; et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant, seu consistunt virtualiter seu idealiter. Et simpliciter, si quis utcumque est, id est, si quis sit qualitercumque, in ante ente et est et intelligitur et salvatur, id est, præexsistit in illo « ente » æterno idealiter, « et intelligitur » ab eodem infallibiliter, « et salvatur », id est, conservatur et manet in ipso invariabiliter.

Footnotes

  1. * et de ↩

  2. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  3. 1 Tim. 1, 17. ↩

Chapter 72 of 143