Skip to the text

Articulus 65

EA QUÆ DEUM MAGIS PARTICIPANT, EI SUNT PROPINQUIORA.

Et quidem dixerit quis contra hoc, id est, aliquis his posset objicere: eodem exsistente excedente vitam, id est, ipso ente seu « exsistente, excedente vitam » seu vivum, quia in plus est seu generalius ens quam vivens, et vita sapientiam superextenta, id est, vivente communiori exsistente quam est sapientia: exsistentia quidem, viventia transcendunt quantum ad communitatem; ea autem quæcumque vivunt, sensualia, id est, viva sunt communiora quam sensitiva, quum et vegetativa ac angeli vivant; et eadem, rationalia excedunt in communitate, quemadmodum animal hominem; et rationalia intellectus supereminent, id est, in plus sunt quam intellectuales substantiæ, secundum quod separatæ substantiæ etiam rationales vocantur. Vel sensus est, quod viventia excedunt eos qui solum exsistunt, et sensitiva transcendunt illa quæ solum vivunt vegetative, et rationalia præeminent sensitivis dumtaxat, intellectualia quoque rationalibus.

Et circa Deum sunt, et magis ei appropinquant, id est, angelicæ mentes Deo similiores ac propinquiores consistunt, juxta illud Augustini: Deus fecit angelum prope se, materiam prope nihil. Et quidem oportebat maximarum ex Deo donationum participantia, id est eos qui a Deo participant dona sublimiora, et meliora esse, et cetera supereminere, id est aliis in dignitate præferri.

Deinde respondet ad istud: Sed si quidem inessentialia et animalia quis substituat intellectualia, id est, si aliquis statuat intellectuales creaturas sub eis quæ non exsistunt nec sentiunt, bene haberet ratio, id est, recte concluderet. Si autem et sunt divini animi super reliqua exsistentia, id est, quia angelici spiritus excedunt reliqua creata, et vivunt super alia viventia, id est nobilius quam reliqua viva, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, id est eminentius quam bruta et homines, et ultra omnia exsistentia bonum et optimum appetunt et participant, id est, præ cunctis aliis optant et sortiuntur dona primi ac summi boni et pulchri; ipsi magis sunt circa optimum, id est, Deo propinquiores sunt, abundantius ipsius participantes, id est, copiosius participationes divinæ perfectionis sumentes, et plures et majores ex eo donationes accipientes: sicut et cetera sensualium superant ex superabundantia rationis, id est quemadmodum per eminentiam rationis alia sensitivæ naturæ; et hæc sensu, et alia vita, id est, aliqua eminent sensu et sensitiva cognitione, ac appetitiva potentia, ut animalia vegetativis, vegetativa quoque elementis.

Et est (ut arbitror) hoc verum, quia quæ magis unius et ejus qui infiniti est doni, Dei participant, id est, hoc judico simpliciter verum, quod substantiæ participantes abundantius munera Dei, qui unus est in essentia, et infinitæ communicabilitatis, et indeficientissimæ communicationis, magis sunt ipsi proximiora, non loco, sed assimilatione, et diviniora reliquis.

Chapter 71 of 143