Skip to the text

Articulus 69

A DEO ESSE UNIVERSOS GRADUS ENTIUM, ET IN IPSO OMNIA PRÆEXSISTERE SECUNDUM VIRTUTEM SUPERSUBSTANTIALITER UNAM.

ET ex ipsa omnium causa, invisibiles et intellectuales deiformium angelorum essentiæ, et animarum et totius mundi natura, et quæ utcumque, id est quovis modo, aut in aliis subsistere, aut secundum excogitationem, id est secundum intelligentiam et cognitionem, esse dicuntur, id est, etiam illa quæ per abstractionem vere considerantur, ut sunt universalia seu naturæ communes, secundum id quod sunt in re: quia teste Philosopho, Abstrahentium non est mendacium. Atque ut ait Boetius: Scientia est eorum quæ immutabilem sui sortiuntur substantiam. Et rursus secundum Philosophum, Rerum aliæ sunt universales, aliæ particulares. Scientiæ quoque reales de realibus sunt objectis, quamvis objecta non subsistant realiter, nec actu exsistant nisi in particularibus. Potest namque natura secundum se ipsam pure et nude considerari, et quantum ad ea quæ sunt de ratione ipsius: quod negare, vel magnæ obtusitatis, vel contentiosæ perversitatis esse censetur; et ut sanctus fatetur Anselmus in epistola de Verbi incarnatione ad Papam Urbanum, dialecticæ hæresis id esse videtur.

Et quidem ergo sanctissimæ et præstantissimæ virtutes vere exsistentes, id est mentes illæ supernæ, confirmatæ et immobilitatæ in Creatore, et velut in vestibulis superessentialis Trinitatis stabilitæ, id est Omnipotenti proximiores, tanquam in valvis ac atriis ejus locatæ, ut super Angelicam hierarchiam est explanatum, ab ipsa et in ipsa Trinitate et esse naturæ et deiformiter esse, id est esse gratiæ ac gloriæ, habent;12 et post illas subditæ, subjectum; et novissimæ, extremum quantum ad angelos, quantum vero ad nos, supermundanum: id est, « post » mentes « illas » supernas sublimiores supremæ hierarchiæ, sunt mentes illæ « subditæ », scilicet angeli secundæ ac mediæ hierarchiæ, « subjectum » et inferiorem locum tenentes; « et novissimæ », id est angeli infimæ hierarchiæ, habentes locum « extremum quantum ad angelos » superiores, « quantum vero ad nos », id est per respectum ad ecclesiasticam hierarchiam, habentes locum et ordinem « supermundanum » in cœlesti ac triumphanti Ecclesia, quæ est in cœlo empyreo.

Et animæ et alia omnia exsistentia, per eamdem rationem et esse et bene esse habent; et sunt et bene sunt, ex ante ente, id est ex ente æterno, esse et bene esse habentia, et in ipso ente et exsistentia et bene exsistentia exemplariter atque causaliter sunt; et ex ipso inchoata: ab eo namque est omnis boni inceptio; et in ipso custodita, et in ipsum consummata. Ex ipso namque tanquam ex causa efficiente, incipiuntur; in ipso sicut causa formali formante et exemplante, custodiuntur; in ipsum sicut in causam finalem, perficiuntur, ordinantur, complentur. Propter quod secundum Apostolum, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.3

Et quidem honorabilissima ipsius, esse tribuunt melioribus essentiis, id est præcipua illa Deo attributa, quæ sunt, potentia, sapientia, bonitas, conferunt esse sublimioribus essentiis, quas et æternas vocant Eloquia, id est, quas Scripturæ dicunt esse perpetuas. Frequenter enim in Scripturis æternum sumitur pro perpetuo, et econtra, ut in Psalmo:4 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; in Ecclesiaste quoque:5 Terra in æternum stat. Porro alius habet textus: Quasdam quidem dignitates essendi tribuit Deus melioribus substantiis; alius vero: At munera quidem essentiæ melioribus substantiis dividit, quas et perpetuas vocat Scriptura. Esse autem ipsum exsistentibus omnibus nunquam deseritur, id est, nunquam in toto illis aufertur.

Ipsum vero esse, ex ante ente, id est, « esse » rebus communicatum, est « ex ente » æterno omnia præcedente. Et ab ipso est esse, id est, « ab ipso » derivatur « esse » secundorum, et non ipse esse, id est, « ipse non » est ex « esse » secundorum; et in ipso est esse, id est, omne « esse » ab « ipso est », et non ipse est in esse, id est, Deus « non est » ipsius « esse », quasi ipse sit ab esse; et ipsum habet esse, id est, principium primum, videlicet Deus, « habet esse », quoniam esse significatur quasi actus essentiæ seu personæ sive suppositi, et non ipse habet esse, id est, nihil habet seu recipit ab esse. Alia littera melius ac clarius habet: In ipso essentia, non ipse in essentia; et ipse essentiam habet, non ipsum essentia.

Et ipse est exsistendi ævum, id est causa ævi perpetuorum, et principium et mensura, ante essentias ens et entis et sæculi et omnium substantificum principium, id est origo faciens ea substare, et medietas, id est causa connectens prima et ultima, quemadmodum medium nectit extrema, et consummatio.

Et propter hoc ab Eloquiis ipse vere ante ens, id est, veraciter perhibetur ante omne ens esse, et juxta omnem exsistentium intelligentiam multiplicatur, id est, diversimode et per diversa multipliciter designatur secundum omnem differentiam rerum per quas ipse notificatur, et de quibus ipse prædicatur, vel econverso illa de se ipso, per causam, seu metaphorice, aut alio modo; et quod erat, in ipso, et quod est, et quod erit, et quod factum est, et fit, et fiet, proprie laudatur, id est, in Deo et de Deo « proprie laudatur » et dicitur, « quod erat, et est », aut « erit, et » item « quod factum est » in præterito, « et » præsentialiter « fit, et » etiam quod « fiet » in futuro.6

Verum istud mirabiliter sonat, ut alibi sæpius dictum est. Et super primum Sententiarum scribunt doctores: De Deo invariabili et æterno, improprie dicitur, fuisse et futurum esse; proprie autem, esse. Nequaquam autem convenit superperfectissimo Deo, qui est actus purus, factum esse, nec fieri, nec esse fiendum. Quod etiam Plato in primo Timæi deprompsit: Dicimus (inquiens) de Deo: fuit et erit; ast illi esse solum competit juxta veram sinceramque rationem. Fuisse vero et fore deinceps, illi non competit: hæc quippe genituræ temporis propria. Sed ad hæc poterit aliqualiter trahi solutio ex eo quod subditur.

Hæc enim omnia, divina intelligentibus, secundum omnem excogitationem ipsum superessentialiter esse significant: id est, ista et consimilia insinuant sapientibus in Scripturis rite imbutis aut desuper illustratis, quod Deus prorsus incomprehensibilis, est incomprehensibiliter nobis super omnem essentiam, ita quod nil convenit ei, quantumcumque perfectionale ac nobile, secundum modum quo hoc concipere possumus, sed infinite sublimius: in tantum quod etiam [minus] digna et vilia aptius de eo interdum dicuntur secundum varios tropos, quam perfecta et eminentia, ne putemus perfectiora ei proprie convenire secundum quod nos ea capere possumus, cui constat imperfecta illa ac viliora nequaquam posse proprie competere: ut super Angelicam hierarchiam expressum est de angelis sanctis, quod aliquando aptius designantur per figuras et formas bestiarum, quam hominum, ne figuræ et formæ, natura et species hominum, ipsis angelis proprie convenire putentur, quibus certum est naturas et species, figuras formasque bestiarum, non convenire vere ac proprie. Hinc subditur: et ubique exsistentium causalem, id est, prætacta jam denotant quod Deus causativus est et causa omnium, in quocumque sint loco.

Etenim neque quidem est hoc, hoc autem non est, id est, non potius est hoc quam illud; neque ibi quidem est, ibi autem non est, id est, non est in hoc loco, et non in illo; sed omnia est per causam et supereminentiam: ideo subditur, ut omnium causalis. Et in ipso omnia principia, omnes confines, omnes conclusiones. Omnia quippe in Deo sunt exemplariter, causaliter, perfectionaliter, sicut mox additur; omnia exsistentia coambiens et præhabens, id est, Deus est cuncta in se concludens, et perfectiones eorum idealesque rationes præcontinens.

Et super omnia est, et ante omnia superessentialiter super ens. Proinde et omnia de eo et simul prædicantur. Ex quo posset quis inferre: Ergo Deus est lapis et brutum. Quem falsum intellectum excludit, subdendo: et nihil est exsisten- tium. Ergo non prædicantur de Deo absolute, seu quidditative aut proprie, sed causaliter. Formosissimum et speciosissimum, sine forma et sine specie, id est, Deus est ens pulcherrimum sine pulchritudine adventitia et distincta a sua essentia; principia et media et fines exsistentium immensurate et remote in semetipso præambiens, id est, omnium rerum exordia, « media », terminos, proprietates, vires, et quidquid in illis est, in se æternaliter, sine temporali mensura, « et remote », id est longe eminentius quam sint in rebus, includens. Hinc aliæ translationes habent: Præcipue et excellenter. Et omnibus esse juxta primam et superunitam causam incontaminate declarans, id est, in fulgendo communicans esse entibus universis secundum quod decet ipsum, qui est prima et summe una ac simplicissima entium causa, videlicet « incontaminate », id est pure, sapienter et irreprehensibiliter. Quod consequenter probatur per simile, et quasi per locum a majori.

Si enim juxta nos sol sensibilium essentias et qualitates, et quidem multas et discretas exsistentes, tamen ipse unus ens et uniformis illuminans lux, id est, quum « sol » iste sensibilis nobis conspicuus, quamvis sit « unus » in se uniformiterque dispositus, nec alteratus in se, « et lux », id est substantia lucida, « illuminans » undique, renovat, et nutrit, et custodit, et perficit, et discernit, et unit, et refovet « essentias et qualitates sensibilium », id est naturas ac species, qualitates et vires corruptibilium rerum mixtarum, « et qui-dem », id est certe, « multas » valde « et discretas », id est ab invicem differentes; et fecunda esse facit, et auget, et mutat, et collocat, et plantat, et removet (nam suo recessu in zodiaco, est causa corruptionis et arefactionis, juxta sensum inductum), et vivificat omnia sibi subjecta in activorum passivorumque sphæra; et omnium unumquodque proprie sibi eumdem et unum solem participat, id est, universa et singula illa participant atque suscipiunt influentiam, illuminationem, ac varias efficientias, vires et operationes unius et ejusdem solis; et multorum participantium unus sol causas in se ipso uniformiter præambit, id est, unicus sol in se con-tinet vires et efficacias atque causalitates multarum particularium causarum « participantium » influxum et virtuositatem ipsius.

Multo magis super terræ et ipsius solis et omnium causalis, prætexuisse omnium exsistentium paradigmata secundum unam superessentialem unitatem concedendum: id est, « multo » plus debemus concedere quod ipse Deus « super », id est in summo exsistens, « causalis », id est causativus, « omnium », scilicet « terræ et ipsius solis », ab æterno in se ipso præ-texuit, præconcepit ac habuit « paradigmata », id est exemplares rationes, « secundum unam unitatem superessentialem », id est simplicissime sine omni pluralitate reali ac diversitate, secundum quod ipse suam simplicissimam essentiam intelligit variis modis imitabilem a creaturis.

Deinde et essentias adducit, id est, naturas rerum producit, a non esse ad esse transferens eas, juxta ab essentia egressionem, id est secundum simplicem emanationem rerum a sua natura, et juxta quod congruit ei, qui est agens per essentiam, non per potentiam aut actionem ab essentia sua distinctam. Verumtamen sapientialiter ac libere omnia facit ad extra, et ut ait Apostolus, secundum propositum suæ voluntatis. Alia littera continet, Secundum excessum a substantia, id est juxta omnipotentiam et excellentiam suam im-mensam, qua omnem transcendit substantiam.7

Footnotes

  1. emp. vs. ↩

  2. * 1q1t ↩

  3. Rom. xI, 26. ↩

  4. Ps. lXXV, 5. ↩

  5. Eccle. I, 4. ↩

  6. Apoc. 1, 8. ↩

  7. Rom. viii, 28. ↩

Chapter 75 of 143