Articulus 68
IN DEO, TANQUAM CAUSA OMNIUM, OMNIA ETIAM CONTRARIA ESSE UNITA.
Et sunt ex ipsa et in ipsa, et ipsum esse, id est, ex summa bonitate procedunt per esse causatum, quod primum est secundum rationem inter causata, et exsistentium principia, et exsistentia omnia, et quæ utcumque ab esse continentur, id est, tam omnia quæ sunt, quam eorum causæ itemque principia, et cuncta quæ qualitercumque « continentur ab esse », id est, manutenentur in esse a primo ente; et hoc immensurate, id est indesinenter, et convolute, id est per replicationem et reductionem illorum in ipsum tanquam in causam incessabiliter conservativam, et unite, id est omnia illa uniendo et recolligendo in se, tanquam in primo principio et ultimo fine, et ordinatore omnia connectente, quemadmodum numeri colliguntur in unitate, et lineæ in puncto, ac radii in axe seu luce, rivulique in fonte. Unde subjungitur :
Etenim in monade omnis numerus uniformiter ante subsistit radicaliter, originaliter, virtualiter, sicut tota arboris moles in parvissimo semine; et habet omnem numerum monas inchoative, ut dictum est, quemadmodum in materia ponuntur rationes seminales, quæ dicuntur formarum inchoationes, in semetipsa singulariter, id est sine multiplicatione ac diversitate. Et omnis numerus unitur quidem, id est, simplificatur ac unum fit, in monade; quantum autem a monade provenit, id est, quantum recedit ab unitate, tantum discernitur, id est distinguitur, et multiplicatur.
Et in centro omnes circuli lineæ secundum primam unitatem consubstitutæ sunt, id est, simul originaliter præexistunt quantum ad suam originalem identitatem; et omnes habet signum in semetipso simplas uniformiter unitas, id est, punctum habet universas lineas ex se protractas, in se simplificatas, indistinctas, collectas, ad se invicem, et ad unum principium, scilicet punctum, ex quo procedebant, id est protrahebantur. Et in ipso quidem centro, id est in puncto exsistente in medio circuli, universaliter adunantur, id est, omnes illæ lineæ generaliter uniuntur. Breviter autem eo distantes, breviter et discernuntur, id est, modice eundo et parum distando a centro, parum ac modice ab invicem secernuntur; magis autem recedentes, magis, id est, lineæ illæ ab invicem discernuntur palam et certe, dum remotius recedunt a centro. Et simpliciter, quanto centro proximiores sunt, tantum et ipsi et sibi invicem adunantur, id est, tanto plus tam centro quam mutuo identificantur; et quantum eo, id est, quanto plus distant a centro, tantum et a se invicem distant. Sed et in tota omnium natura, omnes secundum singula naturæ rationes convolutæ sunt per unam inconfusam unitatem : id est, « in tota » rerum « natura » et ordine toto universi, « rationes » specificæ et descriptiones naturalesque entium proprietates, sunt invicem connexæ et counitæ ac coordinatæ per unam generalem omnium habitudinem et relationem ad unum principium unumque finem, sicut et ipsæ rerum species instar numerorum se habent, secundum Philosophum : juxta quem etiam totum universum reducitur et ordinatur ad Deum, sicut exercitus ad principem suum. Propterea asserit Proclus : Omnis ordinis multitudo, ad unam reducitur unitatem. Unitas namque habet rationem principii, et procedit in multitudinem sibi convenientem. Propter quod et una colligatio et unus ordo totus, ab unitate habet descensum in multitudinem; multitudo vero ad unam reducitur causam communem. In unoquoque demum ordine sunt quædam communio, continentia atque identitas.
Et in anima uniformiter secundum partes omnium providæ totius corporis virtutes, id est, cunctæ vires corporis et omnium partium ejus, sunt collectæ et adunatæ in anima tanquam in radice et causa. Unde et anima dicitur totum potestativum. Hinc alia littera continet clarius : Et in anima uniformiter virtutes partium omnium corporis totius gubernatrices, conglobatæ sunt.
Nihil ergo inconsequens, ex obscuris imaginibus in omnium causale ascendentes, supermundanis oculis contemplari, id est, indecens non est ut nos « ascendentes » in considerationem Dei, qui est « omnium causale » principium, « ex imaginibus obscuris », id est ex speculatione defectuosarum similitudinum prætactarum, contemplemur « supermundanis oculis » id est mentibus desuper illuminatis. Porro universæ similitudines sumptæ ex creaturis, deficiunt infinite a perfecta et plena repræsentantia divinorum.
Propter quod ad Hebræos dicitur :1 Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Contemplamur, inquam, omnia in omnium causali, et sibi invicem opposita, uniformiter et unite, id est in Deo omnium causa « uniformiter et unite », id est idealiter et collectim : quia in ipso omnia sunt vita et lux, unum cum ipso ac invicem, quæ inter se in propriis naturis et proprietatibus et qualitatibus sunt opposita, contraria et diversa.
Principium enim est exsistentium, ex quo et ipsum esse, et omnia utcumque exsistentia, id est, Deus « est » omnium fontale et creativum « principium, ex quo » est omnium « esse », et omne qualiter-cumque exsistens. Deinde specialiter multa exprimuntur substantialia et accidentalia entia et diversarum categoriarum, quæ omnia fontaliter, causaliter, idealiter, mediate et immediate profluxerunt a Deo : quorum expositioni non est necessarium immorari. Omne principium, omnis finis; omnis vita, omnis immortalitas; omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia; omnis virtus, omnis custodia, omnis collocatio, omnis distributio; omnis intellectus, omnis ratio, omnis sensus, omnis habitus; omnis status, omnis motus; omnis unitas, omne judicium, omnis amicitia, omnis compactio; omnis discretio, omnis terminus : et alia quæcumque ab esse exsistentia, id est quævis « alia exsistentia » actualis « ab esse » divino emanans, exsistentia omnia characterizant, id est, ista et alia quæcumque figurant, ornant, ac multipliciter formant sive informant, a Deo fluxerunt.
Footnotes
-
Hebr. x, 1. ↩
Chapter 74 of 143