Capitulum 5
DE ENTE : IN QUO ET DE PARADIGMATIBUS.
TRANSEUNDUM autem nunc in vere exsistentem vere entis theologicam essentiæ nominationem. Tantum autem admonebimus quia rationi intentio est, non superessentialem essentiam, quæ superessentialis est, manifestare (ineffabile enim hoc et incognoscibile est, et universaliter inexplanabile), et ipsam superexaltatam unitatem; sed substantificam in exsistentia omnia divinæ essentiæ principalis processionem laudare. Etenim optimi divina nominatio totas omnium causalis processiones manifestans, et in exsistentia et in non exsistentia extenditur, et super exsistentia et super non exsistentia est. Hæc vero entis, in omnia exsistentia extenditur, et super omnia est. Ast ipsa vitæ, in omnia viventia extenditur, et super viventia est. Ipsa dein sapientiæ, in omnia intellectualia et rationalia et sensualia extenditur, et super hæc omnia est. Has ergo ratio laudare desiderat providentiæ manifestativas divinas nominationes. Non enim exponere ejus superessentialem bonitatem, et essentiam et vitam et sapientiam per se superessentialis Deitatis, promittit, quæ est super omnem bonitatem et deitatem et essentiam et sapientiam et vitam, in occultis (ut Eloquia dicunt) supercollocata;1 sed exprimentem beneficam providentiam, supereminentem bonitatem, et omnium optimorum causam laudat, et ὄν, et vitam, et sapientiam substantificam et vivificam, et sapientiæ datricem, causam essentiæ et vitæ et intellectus et rationis et sensus percipientium. Non aliud autem esse optimum dicit, et aliud ὄν, et aliud vitam aut sapientiam; neque multa causalia, et aliorum alias creatrices deitates supereminentes et subditas: sed unius Dei totas optimas processiones, et a nobis laudatas divinas nominationes; et esse quidem universalis unius Dei providentiæ manifestativam, quasdam autem universaliorum ejusdem, et particulariorum.
Et quidem dixerit quis contra hoc: eodem exsistente excedente vitam, et vita sapientiam superextenta: exsistentia quidem, viventia; ea autem quæcumque vivunt, sensualia; et eadem, rationalia; et rationalia intellectus supereminent, et circa Deum sunt, et magis ei appropinquant. Et quidem oportebat maximarum ex Deo donationum participantia, et meliora esse, et cetera supereminere. Sed si quidem inessentialia et animalia quis substituat intellectualia, bene haberet ratio. Si autem et sunt divini animi super reliqua exsistentia, et vivunt super alia viventia, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, et ultra omnia exsistentia bonum et optimum appetunt et participant; ipsi magis sunt circa optimum, abundantius ipsius participantes, et plures et majores ex eo donationes accipientes: sicut et cetera sensualium superant, ditia ex superabundantia rationis; et hæc sensu, et alia vita. Et est (ut arbitror) hoc verum, quia quæ magis unius et ejus qui infiniti est doni, Dei participant, magis sunt ipsi proximiora et diviniora reliquis.
Quoniam quidem et de his diximus, age, optimum ut vere est, ut exsistentium omnium substantificum, laudemus: qui totius esse, secundum virtutem superessentialem, est substituens causa, et creator exsistentis subsistentiæ; substantiæ, essentiæ, naturæ principium; mensura sæculorum, et temporum essentialitas, et æternitas exsistentium, tempus factorum esse, utcumque factorum ex ente; æternum, et essentia, et ens, et tempus, et generatio, et factum, in exsistenti exsistentia, et utcumque subsistentia et substantia. Etenim Deus nondum est ens, sed simpliciter et incircumfinite totum in se ipso esse coambiens. Proinde et Rex dicitur sæculorum, tanquam in semetipso et circa se ipsum totius esse et entis substitutor. Et neque erat, neque erit; neque factus est, neque fit, neque fiet. Magis autem neque est, sed ipse est esse exsistentibus; et non exsistentia solum, sed ipsum esse exsistentium ex ante æternaliter ente. Ipse enim est sæculum sæculorum, subsistens ante sæcula. Reincipientes igitur dicamus, quia omnibus exsistentibus et sæculis esse ex providente, et omne quidem sæculum et tempus ex ipso; totius autem et sæculi et temporis, et omnis utcumque entis, quod est ante ens, principium et causa. Et omnia ipsum participant, et a nullo exsistentium recedit; et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et simpliciter, si quid utcumque est, in ante ente et est et intelligitur et salvatur.
Et ante alia sui participantia esse præmittitur; et est ipsum per se esse maximum, per se vitam essendo, per se sapientiam essendo, et per se similitudinem divinam essendo, et alia quæcumque participantia, ante omnia esse participando. Magis autem et hoc per se ipsum omnia exsistentia participando, id ipsum per se esse participant. Et nihil est essentia cujus non sit essentia et sæculum, id ipsum per se esse omnium. Merito igitur aliis principalius, ut ὤν, Deus ex præstantia aliorum sui donorum laudatur.2 Etenim præesse et superesse festinans, et superans esse omne (hoc dico per se esse, quod ante substitit, et ex ipso esse omnis) : quo modo ergo ens substitit? Et quidem principia exsistentium omnia, ipsius esse participantia et sunt et principia sunt; et primo sunt, deinde principia sunt. Et si velis viventium, ut viventium, principium dicere per se ipsam vitam; et similium, ut similium, per se ipsam similitudinem; et unitorum, ut unitorum, per se ipsam unitatem; et ordinatorum, ut ordinatorum, per se ipsam ordinationem; et aliorum quæcumque hujus sive hujus, sive amborum, aut multorum participantia hoc aut hoc, aut ambo, aut multa, sunt per se ipsa participia: invenies ipsius esse primum ea participantia, et eo esse primum quidem exsistentia; deinde hujus aut hujus principia exsistentia, et participando eo, esse et exsistentia et participata. Si autem hæc participatione esse sunt, multo magis eorum participantia. Prima igitur ipsius per se ipsum esse donationum per se ipsam summa bonitate præmissa; et maxima prima participantium laudant.
Et sunt ex ipsa et in ipsa, et ipsum esse, et exsistentium principia, et exsistentia omnia, et quæ utcumque ab esse continentur: et hoc immensurate, et convolute, et unite. Etenim in monade omnis numerus uniformiter ante subsistit, et habet omnem numerum monas in semetipsa singulariter: et omnis numerus unitur quidem in monade; quantum autem a monade provenit, tantum discernitur et multiplicatur. Et in centro omnes circuli lineæ secundum primam unitatem consubstitutæ sunt, et omnes habet signum in semetipso simplas uniformiter unitas ad se invicem, et ad unum principium ex quo procedebant: et in ipso quidem centro universaliter adunantur; breviter autem eo distantes, breviter et discernuntur; magis autem recedentes, magis. Et simpliciter, quanto centro proximiores sunt, tantum et ipsi et sibi invicem adunantur; et quantum eo, tantum et a se invicem distant. Sed et in tota omnium natura, omnes secundum singula naturæ rationes convolutæ sunt per unam inconfusam unitatem; et in anima uniformiter secundum partes omnium providæ totius corporis virtutes. Nihil ergo inconsequens, ex obscuris imaginibus in omnium causale ascendentes, supermundanis oculis contemplari omnia in omnium causali, et sibi invicem opposita, uniformiter et unite. Principium enim est exsistentium, ex quo et ipsum esse, et omnia utcumque exsistentia: omne principium, omnis finis; omnis vita, omnis immortalitas; omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia; omnis virtus, omnis custodia, omnis collocatio, omnis distributio; omnis intellectus, omnis ratio, omnis sensus, omnis habitus; omnis status, omnis motus; omnis unitas, omne judicium, omnis amicitia, omnis compactio; omnis discretio, omnis terminus: et alia quæcumque ab esse exsistentia, exsistentia omnia characterizant.
Et ex ipsa omnium causa, invisibiles et intellectuales deiformium angelorum essentiæ, et animarum et totius mundi natura, et quæ utcumque aut in aliis subsistere aut secundum excogitationem esse dicuntur. Et quidem igitur sanctissimæ et præstantissimæ virtutes vere exsistentes, et velut in vestibulis superessentialis Trinitatis stabilitæ, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent; et post illas subditæ, subjectum; et novissimæ, extremum quantum ad angelos, quantum vero ad nos, supermundanum. Et animæ et alia omnia exsistentia, per eamdem rationem et esse et bene esse habent; et sunt et bene sunt, ex ante ente esse et bene esse habentia, et in ipso ente et exsistentia et bene exsistentia; et ex ipso inchoata, et in ipso custodita, et in ipsum consummata. Et quidem honorabilissima ipsius, P. 118v. 1. esse tribuunt melioribus essentiis, quas et æternas vocant Eloquia;3 esse autem ipsum exsistentibus omnibus nunquam deseritur. Ipsum vero esse, ex ante ente: et ab ipso est esse, et non ipse esse; et in ipso est esse, et non ipse est in esse; et ipsum habet esse, et non ipse habet esse. Et ipse est exsistendi ævum et principium et mensura, ante essentias ens et entis et sæculi et omnium substantificum principium et medietas et consummatio. Et propter hoc ab Eloquiis ipse vere ante ens, Apoc. 1. 8. et juxta omnem exsistentium intelligentiam multiplicatur;4 et quod erat, in ipso, et quod est, et quod erit, et quod factum est, et fit, et fiet, proprie laudatur. Hæc enim omnia, divina intelligentibus, secundum omnem excogitationem ipsum superessentialiter esse significant, et ubique exsistentium causalem. Etenim neque quidem est hoc, hoc autem non est; neque ibi quidem est, ibi autem non est: sed omnia est, ut omnium causalis, et in ipso omnia principia, omnes confines, omnes conclusiones, omnia exsistentia coambiens et præhabens. Et super omnia est, ut ante omnia superessentialiter superens. Proinde et omnia de eo et simul prædicitur, et nihil est exsistentium: formosissimum et speciosissimum, sine forma et sine specie; principia et media et fines exsistentium immensurate et remote in semetipso præambiens, et omnibus esse juxta primam et superunitam causam incontaminate declarans. Si enim juxta nos sol sensibilium essentias et qualitates, et quidem multas et discretas exsistentes, tamen ipse unus ens et uniformis illuminans lux, renovat, et nutrit, et custodit, et perficit, et discernit, et unit, et refovet; et fecunda esse facit, et auget, et mutat, et collocat, et plantat, et removet, et vivificat omnia; et omnium unumquodque proprie sibi eumdem et unum solem participat, et multorum participantium unus sol causas in se ipso uniformiter præambit: multo magis super terræ et ipsius solis et omnium causalis, prætexuisse omnium exsistentium paradigmata secundum unam superessentialem unitatem concedendum. Deinde et essentias adducit, juxta ab essentia egressionem.
Paradigmata autem dicimus esse ipsas in Deo exsistentium substantificas et Röm.5 1. 4. uniformiter prætextas rationes: quas Theologia prædestinationes vocat, et divinas P. 4. 2. et optimas voluntates exsistentium discretivas et factivas, secundum quas ipse superessentialis exsistentia omnia prædestinavit et adduxit.6 Si autem philosophus dignum ducit Clemens et ad aliquid paradigmata dici in exsistentibus antiquiora, provenit quidem non per propria et perfecta et simpla nomina ratio ipsi. Concedentes autem et hoc recte dici, Theologiæ memorandum, dicentis, Quia non ostendi tibi hæc exire post ea, sed ut per hoc proportionali scientia, in omnium causam, quantum potentes sumus, ascendamus.
Omnia ergo huic exsistentia secundum unam omnium excelsam scientiam refe-
P. 118v. 1.
Apoc. 1. 8.
Röm. 1. 4.
P. 4. 2.
Drut. 15-20. renda: quoniam quidem ex esse substantifica processione et bonitate inchoans, et per omnia veniens, et omnia ex se ipsa ut sint implens, et in omnibus exsistentibus exsultans; omnia quidem in se ipsa superat secundum primam simplicitatis excellentiam omnem duplicitatem respuentem; omnia autem simpliciter continet secundum suam supersimplificatam multitudinem, et ab omnibus singulariter participatur, sicut et vox una exsistens et eadem, a multis audientibus velut una percipitur. Omnium ergo principium et finis exsistentium ante ens: principium quidem, ut causalis; finis vero, ut propter quem, et extremum omnium, et multitudo totius multitudinis et extremitatis supereminenter, ut oppositorum. In uno enim, ut sæpe dictum est, exsistentia omnia et superat et substituit, præsens omnibus et ubique et secundum unum et id ipsum et secundum id ipsum omne; et in omnia proveniens, et manens in se ipso; et stans et motus, et neque stans neque motus; neque principium habens, aut medium, aut finem; neque in quodam exsistentium, neque quid exsistentium ens. Et neque omnino ipsi appropinquat quid æternaliter exsistentium, aut temporaliter substitutorum; sed et tempore et æterno, et quæ in æterno et quæ in tempore sunt, omnibus removetur. Proinde et ipsum æternum et exsistentia, et mensuræ exsistentium et mensurata, per ipsum et ab ipso.
Footnotes
Chapter 69 of 143