Articulus 67
QUOD DEUS PRINCIPALIUS PER IPSUM ESSE NOMINETUR.
E Ante alia sui participantia esse præmittitur, id est in Deo præconcipitur ab æterno, antequam sint et in esse procedant quæ increatum esse participant. Et est ipsum per se esse maximum, id est, Deus substantialiter « est ipsum esse » non participative, et « maximum » esse, id est excellentissimum esse, per se vitam essendo, et per se sapientiam essendo, et per se similitudinem divinam essendo, id est, per hoc quod ipse est essentialiter ipsa vita, et ipsa sapientia sempiterna, et idea increata. Omnia namque hæc ipse solus est in se excellentissime simplex et unus et invariatus: nec ponendum est aliud per se ens, aliud per se vivens, aliud per se sapiens, aliud per se exemplar; sed ipse est omne istud. Et alia quæcumque esse participantia, ante omnia esse participando, id est, ipse est ante cetera cuncta quæ esse participant, « participando esse ante omnia », id est faciendo illa participare ipsum esse ante alia: quia esse est primum rerum creatarum, et non est aliud ante ipsum.
Magis autem et hoc per se ipsum omnia exsistentia participando, id ipsum per se esse participant, id est, ipse potius « per se ipsum » est « omnia exsistentia » causaliter, per « hoc » quod cuncta « participant ipsum ». Et nihil est essentia cujus non sit essentia et sæculum per se, nisi participatione illius, id ipsum per se esse omnium efficienter.
Merito ergo aliis principalius, id est cunctis recte et rationabiliter præstantius infinite, ut non Deus ex præstantia aliorum sui bonorum laudatur, id est, ita quod ipse Deus in se et per se et ex se omnino perfectus, « non laudatur ex præstantia aliorum bonorum sui », id est ex donis suis et participationibus, quasi illa sint aliquo modo præstantiora quam ipse.12
Etenim præesse et superesse festinans, id est, Deus indilate et indesinenter volens universis « præesse » ac « superesse », tanquam æternus et supereminens, et superans esse omne, id est, alia cuncta excedens; hoc dico per se esse, quod ante substitit, id est, quod æternaliter ita ante omnia fuit, et ex ipso esse omnis, id est, esse cujuslibet rei fluxit ab ipso; quomodo ergo ens substitit? id est, qualiter ante omnia fuit et æternaliter præfluit? utique incomprehensibili modo.
Et quidem principia exsistentium omnia, ipsius esse participantia, id est universa effectiva principia extrinseca et creata, principia quoque formalia et intrinseca, ut sunt forma atque materia, divinum « esse » aliquo modo « participantia », et per quamdam assimilationem imitantia, et sunt et principia sunt participatione illius; et primo sunt, deinde principia sunt.
Et si velis viventium, ut viventium, principium dicere per se ipsam vitam, id est, si quis velit illam « vitam » quæ est vita « per se » et ex se, appellare et affirmare « principium » primum causale « viventium, ut viventium », id est cunctorum vivorum qualitercumque viventium; et similium, ut similium, per se ipsam similitudinem, id est, si quis velit primam illam increatam « similitudinem », seu ideam exemplaremque rationem, esse primam causam ac fontale principium universorum « similium » secundorum, in quantum similia sunt; et unitorum, ut unitorum, per se ipsam unitatem, id est, primam simplicissimam « unitatem » divinam et æternalem, quæ ex se et « per se » unitas est, dicat causam omnium « unitorum », secundum quod unita sunt: quia ut Proclus ait, omne unitum, alterum est a per se uno, et participat monade, id est unitate; et omne creatum subsistens, aliquo modo unitum est ex quo est et quod est, ex actu et potentia, ex esse et essentia, ex supposito et natura; et ordinatorum, ut ordinatorum, per se ipsam ordinationem, id est, divinæ mentis dispositionem omnia in se præordinantem, dicat causam omnium « ordinatorum », secundum quod talia sunt.3 Etenim quæ a Deo sunt, ordinata sunt; et sapientis est ordinare ac effectus suos ordinate producere. Et aliorum quæcumque hujus sive hujus, sive amborum, aut multorum participantia hoc aut hoc, aut ambo, aut multa, sunt per se ipsa participantia, id est, quæcumque aliarum rerum inveneris, sive hujus rei sive alterius rei, sive amborum, aut plurium participantia hoc aut hoc, id est hanc perfectionem aut aliam, seu plures participationes per se ipsas.
Invenies ipsius esse primum ea participantia, id est, videbis, si rite perpendas, quod « esse » Dei æternum et increatum, sit « primum ea participantia » id est, sit causaliter et superexcedenter, non formaliter, illa quæ ipsum participant, et eo esse primum quidem exsistentia, id est, omnia quæ exsistunt, « esse » utique « primum », id est principaliter, « eo », id est efficienter exemplariterque per ipsum; deinde hujus aut hujus principia exsistentia, id est, illa quæ sunt principia extrinseca sive intrinseca rei hujus sive illius, et participando eo, esse et exsistentia et participata, id est esse id quod sunt ex participatione divini esse.
Si autem hæc participatione esse sunt, id est, si ista unita et participata « sunt participatione » divini « esse », et ex communione ac ex dono ipsius, multo magis eorum participantia, id est principia eorum intrinseca, quæ participant quod sunt, et quod toti participato influunt ac impendunt. Prima ergo ipsius per se ipsum esse donationum per se ipsam summa bonitate præmissa, id est, « prima » donatio et participatio « ipsius » divini « esse », quod vere est « per se ipsum, præmissa », id est primo effusa, « per se » immediate a « summa » increataque « bonitate »:4 quæ donatio est esse creatum, quod est prima rerum creatarum. Et maxima prima participantium laudant, id est, cetera præcipua dona inter participantia bonum summum, priora laudant primum fontem, sicut effectus suam causam.
Footnotes
Chapter 73 of 143