Skip to the text

Articulus 70

DE PARADIGMATIBUS SEU EXEMPLARIBUS.

PARADIGMATA autem dicimus esse ipsas in Deo exsistentium substantificas et uniformiter prætextas rationes, quas Theologia prædestinationes vocat : id est, nos « dicimus » quod « paradigmata » seu ideæ mentis divinæ, sunt « rationes » exemplares seu intellectuales et intelligibiles similitudines ac species rerum, æternaliter consistentes « in Deo », dantes creaturis esse substantiale, imo et omne esse quod habent, quæ in Scripturis vocantur « prædestinationes », id est præmissiones seu præconceptiones ac præordinationes fiendorum a Deo. Hinc aliæ translationes habent, Prædefinitiones. De quibus ideis tractat Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : Ideas (inquiens) Plato primus dicitur posuisse. Est autem idea factivum principium; non factum, sed æternum, non oriens neque occidens. Unde in Timæo loquitur Plato : Certe dubium non est ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenda constituens Deus, utrum ad immutabile, an ad factum et elaboratum; estque perspicuum quod juxta sinceræ atque immutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. Itaque prædestinatio sumitur hic extensius quam in communi modo loquendi, quo solos electos vocamus prædestinatos. Ipsaque prædestinatio describitur, quod sit propositum miserendi, et item quod sit præparatio gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro.

Insuper paradigmata vocat Theologia et divinas et optimas voluntates, id est practicas divinæ mentis volitiones, aut jussiones quantum ad præordinatorum exsecutiones imperiales, quum tamen ratio et præcognitio ac similitudo, seu exemplar et ars, magis proprie spectent ad intellectum. Voluntates dico, exsistentium discretivas, id est distinctivas et determinativas, et factivas, secundum quas ipse superessentialis, utpote Deus, exsistentia omnia prædestinavit, id est præordinavit, et adduxit, juxta illud Boetii :1

O qui perpetua mundum ratione gubernas.

Et Isaias : Cum quo, ait, iniit consilium, et instruxit eum ?2

Si autem philosophus dignum ducit Clemens et ad aliquid paradigmata dici in exsistentibus antiquiora. Hic tangit modum loquendi cujusdam magni : quem modum non approbat, sed cum grandi reverentia atque modestia innuit non omnifarie convenire. « Si » (pro quia) « Clemens philosophus », id est S. Clemens, beatissimi Petri discipulus et in Papatu successor (de quo Clemente Vercellensis istud exponit), « dignum ducit », id est, conveniens arbitratur, « paradigmata dici in exsistentibus ad aliquid antiquiora », id est, quod paradigmata non solum dicantur rationes mentis divinæ, sed etiam naturæ creatæ antiquiores, id est superiores per respectum ad inferiora quæ in illorum umbra producta sunt. Provenit quidem non per propria et perfecta et simpla nomina ratio ipsi : id est, vera « ratio non provenit », id est, non convenit nec consonat, illi B. Clementi « per nomina propria et perfecta et simpla », id est per nomina quibus utitur ista dicendo, quorum significationem acutius potuit attendisse : quia exemplar est ad cujus similitudinem et imitationem fit aliud, et sic exemplar habet rationem causæ atque principii, nec convenit formæ aut naturæ creatæ, quum ipsa sit quid exemplatum ad imitationem exemplaris mentis divinæ, et non causa naturæ creatæ inferioris.

Concedentes autem et hoc recte dici, id est, si quis velit concedere hoc recte dictum esse quod dixit Clemens in quantum philosophus, Theologiæ memorandum, dicentis, id est, recolat quod ait Scriptura, Quia non ostendi tibi hæc exire post ea, id est, non te docui ista creata ut illis intendas principaliter, aut immoreris finaliter. Hoc sumptum videtur ex verbo Salomonis, qui loquitur in Proverbiis : Non transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui.3 Sed ut per hoc proportionali scientia, in omnium causam, quantum potentes sumus, ascendamus, id est, per agnitionem creaturarum proficiamus in notitia et contemplatione Creatoris pro viribus, et a posteriori, ac imperfecta notitia nostræ capacitati nunc proportionata, secundum quod ex effectibus cognoscitur causa, et ex creaturis Creator, quæ a plena repræsentatione et notificatione Creatoris deficiunt infinite.4 Hinc in Isaia scriptum est : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.5 Nempe, ut Salomon fassus est : Cuncta creavit Deus ut timeatur. Qui per Jeremiam disseruit : Audi, popule stulte, qui non habes cor : Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari ?6 Etenim ab excellentia operis, præeminentia et majestas causæ pensantur. Propter quod dicitur in libro Sapientiæ : magnitudine speciei et creaturæ poterit creator horum cognoscibiliter videri.78 Ideo ad Romanos affirmat Apostolus inexcusabiles esse illos qui ex consideratione creaturarum inducti non sunt ad Creatoris debitam venerationem.

Footnotes

  1. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  2. Is. xI, 14. ↩

  3. Prov. xxi, 26. ↩

  4. Eccle. vi, 14. ↩

  5. Is. xl, 26. ↩

  6. Jer. v, 21, 22. ↩

  7. Sap. xiii, 5. ↩

  8. Rom. i, 20, 21. ↩

Chapter 76 of 143