Skip to the text

Capitulum 2

DE PERFICIENDIS IN PHOTISMATE.

DICTUM est igitur a nobis sacre, quomodo ipsa est secundum nos hierarchiæ interpretatio, ad Deum nostra, quantum licet, et similitudo et unitas. Hujus autem, ut divina docent Eloquia, piissimorum mandatorum dilectionibus et sacris actionibus jucunde perficimur. Servabit enim, inquit, diligens me verbum meum; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quoddam igitur est principium sanctissimorum mandatorum sacræ actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus, ad supercœlestis quietis anagogen nostrum iter faciens, sacræ et divinissimæ nostræ regenerationis traditio. Ut enim communis noster ait magister, secundum intellectum quidem in divina primordialis motus, est Deo divinaque dilectione, ad sacram operationem divinorum mandatorum, principalissima processio essendi divinitus nos, ineffabilissima creatio. Si enim esse divinitus est divina generatio, nequaquam aliquando quid noverit Deo traditorum, neque quidem operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit. Aut numquid et nos (humanum dicimus) subsistere oportet primum, deinde operari secundum nos? quomodo non exsistentis neque motum, sed neque subsistentiam habentis, exsistens illud solummodo operantis aut patientis, in quibus esse natum est. Sed hoc quidem (ut æstimo) apertum. Deinde autem divina divinæ generationis inspiciemus symbola. — Et mihi nullus imperfectus in contemplationem veniat. Etenim non solares fulgores infirmis pupillis intueri, non periculosum; nec his quæ supra nos sunt audere, innocuum: siquidem vera est juxta legem hierarchia, Oziam quidem, quia sacra tractavit, subvertens; Core vero, quia supra se sacris; Nadab autem et Abiu, quia propriis profane abusi sunt.

Joann. xiv, 23.

II Par. xxvi, 19, 20. Num. xvi, 1-33. Lev. x, 1, 2.

MYSTERIUM PHOTISMATIS.

Summus quidem sacerdos assidue ad Dei similitudinem omnes homines volens salvos esse, et in agnitionem veritatis venire, prædicat omnibus ea quæ vere sunt

1 Tim. II, 4.

Evangelia: Deum manifestatum fuisse his qui in terra sunt, ex propria exsistentem, et naturali bonitate firmiter advenisse, ad unitatem suam per humanitatis dignitatem digna æstimantem, et ad se unitati instar ignis assimilando sibi unita secundum ipsum propositum coaptantem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:1 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. — Qui autem horum diligit vere supermundialium divinam participationem, veniens ad quemdam eruditorum, suadet se duci ab eo ad summum sacerdotem via . Ipse autem universaliter subsecuturum esse promittit tradituros, et digne accessionis ejus et simul omnis in id quod deinceps est vitæ, cognitionem recipere.2 Eum quidem illius salutem sacre amantem, at vero rei altitudinem contramensurantem humanum, horror quidem subito et impossibilitas circumstant. Obedientibus tamen eis, perficit quod petitum est et deiformiter confessus est; et qui accipit eum, ducit ad hierarcham cognominatum. — Ipse vero cum lætitia tanquam in humeris ovem recipiens ambobus viris, ut diximus, primum quidem laudat per intellectuales eucharistias et corporalem adorationem, unum benignum principium, ex quo vocata vocantur, et salvata salvantur. Deinde omnem sacram dispositionem, in cooperatione quidem et confestivitate salutis viri, in eucharistia quoque divinæ bonitatis, in sacrum chorum congregans, in principio quidem quemdam Eloquiis incumbentem cum omnibus ecclesiæ plenitudinibus hymnum psallit. Et post hæc divinam salutans mensam, ad virum advenientem accedit, et interrogat eum, quid volens venit. Eo vero religiose accusante, juxta anadochi traditionem, incredulitatem, ignorantiam veri boni, a divina vita desidiam, dignanteque per sacram suam medietatem Deum et divina consequi, testatur quidem ipsi profuturam universalem fore propitiationem, tanquam perfectissimo et immaculato Deo. Et divinam ei conversationem introducens, et interrogans si sic conversaturus est, post confessionem imponit ejus capiti manum; et signans, describi imperat sacerdotibus virum et anadochum.

Ipsis autem describentibus virum, orationem sacram facit; et hanc omni sic ecclesia faciente, subintroducit quidem eum, et exuit per ministros. Deinde statuens in occiduis intentum, et manus erigentem ad ipsam conversas regionem, exsufflare quidem ipsi ter jubetur Satanam, et adhuc quæ sunt abrenuntiationis confiteri. Et ter ei abrenuntiationem contestans, confitentem ter hoc transducit ad se; et ad cœlum respicientem, et manus extendentem, jubet coordinari Christo et omnibus a Deo traditis sacris Eloquiis. Eo vero et hoc faciente, testatur iterum ei ter confessionem. Et iterum ipso ter confitente, orans benedicit, et manum imponit. — Et ad summum exuentibus eum ministris, afferunt quidem sacerdotes unctionis sacrum oleum. Ipse autem unctionem per signationem ter incipiens, ceterum sacerdotibus virum ungere omni corpore tradens, ipse ad matrem filiolitatis venit. Et tunc aquam sacris invocationibus sanctificans, et tribus sanctissimi chrismatis cruciformibus effusionibus perficiens illam, et chrismatis sanctissimis immissionibus æquali numero, sacrum Deo acceptabilium Prophetarum inspirationis melodema consonans, jubet virum afferri. Et quodam sacerdote ex descriptione ipsum et anadochum prædicante, ipse quidem a sacerdotibus ad aquam ducitur, ad summi sacerdotis manum, et ad eum manuductus. Ipse summus sacerdos desuper stans, reclamantibus iterum ad summum sacerdotem juxta aquam nomen perficiendi sacerdotibus, ter quidem ipsum summus sacerdos baptizat tribus perficiendi demersionibus et emersionibus, trinam divinæ beatitudinis invocans substantiam. Accipientes autem eum sacerdotes, porrigunt accessionis et anadocho et duci; et cum ipso accipientes vestimenta perficiendorum, adunatum ad summum sacerdotem iterum reducunt. Ipse vero deificantissimo unguento virum signans, participem manifestat de cetero sacræ perfectissimæ Eucharistiæ. — Hæc autem perficiens, ab ipsa in sequentia processione, iterum ad primorum extenditur contemplationem, quasi per nullum tempus aut modum, in alieno quodam præter propria conversaturus, sed a divinis in divina attendens, et semper divino Spiritu transordinandus.

THEORIA.

Hæc quidem est, quantum in symbolis, sacræ hostiæ divina generatio, nil indecorum aut immundum ex sensibilibus habens characteribus, sed Deo dignæ contemplationis ænigmata, naturalibus et humanissimis speculis imaginata. Cur enim apparuerit refellens et diviniorem rationem perficiendorum silentem, persuaserit contemplativa advenientis fiduciam comparans sacre, et omnis simul malitiæ per eximiam et divinam vitam purgatione per aquam naturali corporaliter ipsi denuntians? Hæc ergo etsi nihil quidem divinius haberet perficiendorum symbolica traditio, non immunda esset, ut æstimo, doctrinam quidem rectæ vitæ introducens, perfectamque in malitia conversationis purgationem, universaliter corpore naturaliter purgato per aquam, insinuans. Sed sit quidem hic imperfectis introductivus animarum modus, et hierarchica et uniformia, quantum fas, a multitudine distinguens, et commoderans immundis ordinibus compactam conversationem. Nos autem ascensionibus sacris in perfectorum principia respicientes, et ea divinitus eruditi, cognoscemus quorum sunt characterum effigies, et quorum invisibilium sunt imagines. Sunt enim, ut in ea quæ est de invisibilibus et sensibilibus actione aperte disputatum est, quædam quidem sensibiliter sacræ invisibilium imaginationes, et in ea manuductio et via; invisibilia vero, eorum quæ secundum sensum hierarchicorum, et principium et scientia.

Dicamus ergo quomodo divinæ beatitudinis bonitas semper juxta eadem et sit sic habens, proprii luminis beneficos radios in omnes copiose expandit intellectuales vultus. Si quis ergo discesserit ab invisibili lumine aut invisibilibus, superbus, per se potens, malitiæ amore intimans naturaliter inspersas ei ad illuminandum virtutes, protendit, præsentis sibi luminis non recedentis, sed superlucentis, ipsa tristis et convertens a currente deiformiter. Siquidem moderate ipsa dati visibilis visiones supersiliet, et ad ipsas semper suum vultum claritates obtueri fiducialiter audebit: lux quidem operabitur præter lumen nihil; ipsa vero perfecta imperfecte concupiscens, eo quidem quo inobediens est, non etiam intelliget, humile vero inornate despiciens, per se ipsam restaurat. Verumtamen, quod quidem dixeram, benefice semper intellectualibus vultibus divinum expansum est lumen, inestque eis recipere præsente eo, et semper ad divinam propriorum traditionem exsistente paratissimo. Ad hanc divinus summus sacerdos formatur imitationem, luciformes suæ divinæ doctrinæ claritates copiose in omnes expandens, et advenientem illuminare Dei imitator paratissimus est, non invidiose neque immunde priori apostasia immoderata quidquam semper usurus, sed divinitus semper provenientibus suis in lucem ductionibus, hierarchice relucens in bono ornatu, et ordine, et analogia uniuscujusque ad sacra commensurationis.

Sed si quid sanctæ ordinationis est principium divinum, secundum quod se ipsos cognoscunt sacri intellectus, ad consequens naturæ visibile recurrens. In principio quidem quis, quando est ipse, videbit; et hoc accipiet primum, ex respectu ad lumen sacrum donum. Qui autem propria lumini impassibilibus oculis inspicit, ex non lucentibus quidem revertetur ignorantiæ obscuris, Dei autem perfectissimam unitatem et participationem, qui imperfectus est, ipse non inde concupiscet; in brevi vero per ipsa sua prima, deinde adhuc priora, et per illa præstantia et perfecta, in sublimissimam divinam in ordine et sacre ascendet communionem. Hujus est ornatus et sacri ordinis imago, advenientis confusio, et eorum quæ secundum se ipsum sunt cognitio, ad summum sacerdotem viæ anadochum habens ducem. Eum vero sic ascendentem divina beatitudo in suam participationem recipit, et proprio lumine tanquam quodam ipsi signo tradit divinum perficiens, et communicantem divinorum partis et sacræ ordinationis. Quorum est symbolum, sacrum a summo sacerdote advenienti donatum signaculum, et sacerdotum salutaris descriptio; in salvatis eum connumerans, et memoriis sacris ponens apud eum anadochum, tanquam vivificæ ad veritatem viæ amatorem quidem et consequentem ducis divini; non errantemque Deo traditis ductionibus sequentis manuductorem.

Sed non inest summe contraria simul participare, neque communionem quamdam ad unum habentem, partitas habere vitas, si unius recipit firmam participationem, sed immensurabilem esse et inordinabilem in omnibus uniformitate divisionibus. Quod quidem symbolorum traditio sacre expandens, advenientem velut priorem vitam exuens, et usque juxta illam ultimos habitus solvens, nudum et discalceatum sistit ad occidua adspicientem, et manuum abrenuntiatione obscuræ malitiæ renuentem communiones, et ingenitum sibi dissimilitudinis habitum tanquam exspirantem, et universales confitentem ad deiformis contrarium abrenuntiationes. Sic omnino non detentum ipsum, et absolutum factum, in conspectu traducit in divino lumine statutum et respectum, futurum fore munde in perfectissimo ex malitia reditu promittens, et sacras ejus ad unum rationabili intuitu confessiones uniformi facto per veritatis amorem recipiens.

Sed est ibi clarum, ut æstimo, hierarchicorum eruditis, quia devictis in fortitudine ad unum resistentibus, et contrariorum universalibus interemptionibus et abolitionibus immutabile valet ad intellectualia deiformis habitudinis. Non enim redire tantum oportet ab omni malitia, sed et viriliter durum esse, et intrepidum contra perniciosam semper in eam subjectionem; neque templi veritatis amoris in quiete unquam fieri, attente vero et æternaliter in eam, ut virtus, extendi ad perfectissimam Divinitatis ascensionem sacre semper augentem. Vides autem horum diligentes imagines in hierarchice perficiendis. Deiformis quidem summus sacerdos inchoat sacram unctionem;3 sacerdotes vero sub ipso perficiunt unctionis sacrificium, ad sacra, in similitudine, perficiendos certamina evocantes. Secundum quæ sub militante Christo factus est: quoniam ut Deus, est militiæ creator; ut sapiens vero, leges ejus posuit; operatus est, ut bonus, decoris victoribus bravia; et adhuc divinius, quoniam quidem, ut optimus, in militibus effectus est, cum ipsis sacre pro eorum libertate et victoria ad mortis et corruptionis concertans potestatem. Certantibus quidem, tanquam Deus perfectus, ascendit gaudens. Manet autem in Sapientis legislationibus, et secundum eas sine transgressione contendit ad bonorum præmiorum spem, firmiter se habens, sub optimo militiæ Domino et duce ordinatus.

Superans vero divinis vestigiis militum primi per bonitatem, Deum imitantibus militiis, ad deificationem contrarias ei et reluctantes operationes et subsistentias, commoritur Christo, mystice dicendum, peccato, per Baptismum. Et sapienter intelligit sacra cum quanta pulchritudine habet symbola. Etenim, quoniam quidem mors est in nobis non essentiæ vel subsistentiæ, juxta quod visum est aliis, unitorum vero separatio, in nobis invisibile ducens animam quidem, ut in privatione corporis semper futuram, corpus vero, ut in terra occultum, aut juxta alteram quamdam corporalium mutationum, ex ea quæ est secundum hominem specie demolitum; pulchre per aquam universalis occultatio, in mortis et sepulturæ informitatis imaginem accipitur. Sacre igitur baptizandorum symbolica doctrina mystice docet tribus in aqua demersionibus et elevationibus, divinam triduo totidemque noctibus in sepultura Jesu vitæ datoris imitari mortem, quantum possibile viris divina imitatio: in quo, juxta Eloquii mysterialem et occultam traditionem, nihil invenit princeps mundi.4 — Deinde vero luciformia vestimenta induunt consummatum. Virili enim et deiformi contrariorum impassibilitate et ad unum firmo contuitu, inornatum ornatur, et informe formificatur, luciformi universaliter vita splendens. — Unguenti autem perfectiva unctio, odoriferum facit perfectum: sacra enim divinæ generationis consummatio coadunat consummata divino Spiritui. Invisibiliter autem odorificum et perfectivum adventum ineffabiliter exsistentem, cognoscere intellectualiter concedo dignis secundum intellectum divini Spiritus sacra et deifica communicatione. — In fine autem omnium, summus sacerdos ad sacratissimam Eucharistiam vocat perfectum, et perfectivorum mysteriorum ipsi tradit communionem.

Footnotes

  1. Joann. 1, 12, 13. ↩

  2. *ab eo, ea quæ est ad summum sacerdotem via ↩

  3. *agentem* ↩

  4. Joann. xiv, 30. ↩

Chapter 10 of 98