Skip to the text

Articulus 42

DE TRIBUS IN QUIBUS ORDINATUR UNAQUÆQUE TRIUM NOSTRÆ HIERARCHIÆ DIVISIONUM.

UNAQUÆQUE vero trium nostræ hierarchiæ divisionum, consequenter et legali et diviniori eorum quæ secundum nos hierarchiæ, prima et media et ultima ordinatur virtute : id est, quælibet partium harum requisitarum ad complementum hierarchiæ ecclesiasticæ, aut etiam olim ad complementum hierarchiæ legalis, vel divinioris, puta angelicæ, ultra dividitur ac subdividitur in virtutem primam, et mediam, ac ultimam, hoc est in virtutem purgativam, et illuminativam, ac perfectam. Et divina analogia prævisa, hoc est præsupposita et præmissa moderatione Dei omnipotentis, qui has virtutes et actiones hierarchicas invicem comproportionatas facit et contemperatas, ut sit in omnibus connexio ordinata et colligatio pulchra. Ideo subditur : et omni bono ornatu, id est, decore omni hierarchico ad unumquodque horum spectante præmisso.1 Non enim quod decet et ornat unum, ornat et aliud : quia non omnibus omnia conveniunt. In aliquo tamen communi conveniunt omnes et singulæ hierarchiæ. Unde subjungitur : et secundum ordinem compacta et conjunctiva societate, id est, conservata etiam in omnibus istis « societate », id est quadam consodalitate communicationis alicujus, in qua fundatur societas, « compacta », id est convenienti et solida, « et conjunctiva », id est unitiva diversorum in ordine uno, prout ad eumdem aliquem finem ordinantur, et simul conferunt ad decorem ac ordinem universi.

Sanctissima ergo teletarum sacrificatio, id est actio hierarchica quæ appellatur « sacrificatio », quia sacrificat hominem Deo, id est, sacrum facit formaliter, primam quidem habet deiformem virtutem sanctam, videlicet imperfectorum purgationem, hoc est vim et actum purgandi inferiores adhuc imperfectos; mediam autem, purgatorum illuminatricem doctrinam, id est, virtutem mediam et secundam scientiam habet illuminativam : quæ vocatur illuminatrix doctrina, quia per eam persona hierarchica fit apta et potens alios illustrare; novissimam vero et priorum consummativam, id est, tertiam et supremam actionem et vim habet, eruditorum in scientia pulchrarum doctrinarum consummationem, id est activam perfectionem eorum qui jam purgati sunt et eruditi seu illuminati.

Ipsa autem sacrificantium dispositio, id est potestas et gratia hierarcharum, quorum est alios sacros efficere, in potenti virtute prima, id est per primam suam virtutem, quæ est vis purgativa, per teletas, id est eloquia Scripturarum, purgat imperfectos, ut dictum est; in media autem, luce, id est per illuminationem, ducit purgatos, id est, dirigit eos ad salutem; in ultima vero et sublimissima sacrificantium virtutum, id est virtute perfectiva, perficit divino lumini communicantes, id est, ad illuminationem pertingentes, in contemplabilium illuminationum scibilibus contemplationibus, id est scientificis rationibus et doctrinis informationum quæ a superioribus descendunt et fluunt in mentes inferiorum.

Perficientium autem virtus prima quidem est purgans a culpa aut ignorantia, aut a dissimilitudine quadam et minoratione puritatis et nescientiæ; media vero post purgationem illuminans, id est, secunda virtus illorum est illuminativa, et quorumdam sacrorum contemplativa, id est, tribuens illuminatis lucem sapientiæ ad contemplandum aliqua sacra; ultima autem et divinior aliarum, ipsa sanctorum photismatum quorum efficitur contemplatrix, declarans consummativam scientiam: id est, tertia et suprema virtus istorum, est vis perfectiva, et est contemplativa « sanctorum photismatum », id est sanctarum illuminationum: sic enim alia habet translatio. Efficitur ergo mens contemplatrix sanctorum photismatum, « declarans consummativam scientiam », id est, ostendens in se esse scientiam perfectivam, non informem, sed unitivam et reductivam ad ultimum finem.

Istæ sunt tres potestates seu vires hierarchicæ: quæ ut communiter, non sunt realiter ab invicem distinctæ, sed potius ratione, per relationem ad actus distinctos. Imo et actus isti, purgatio, illuminatio, perfectio, non distinguuntur realiter, saltem in omnibus, præsertim in Sanctis, in quibus non est purgatio a pecato aut errore, ut patuit supra, etiam ex verbis auctoris. Eadem ergo actio, in quantum expulsiva dicitur ignorantiæ aut erroris, vocatur purgatio; et ut declarativa seu ostensiva veritatis, dicitur illuminatio; atque ut directiva seu reductiva in finem, nuncupatur perfectio et consummatio.

Sanctæ ergo teletarum actionis trina virtus laudatur: hoc est, « virtus », id est vis operativa, « actionis sanctæ », id est hierarchicæ effectionis seu efficientiæ, « teletarum », id est sacramentalium consecrationum, « laudatur », id est, cum laude asseritur esse, « trina », id est triplex, vel potius terna in operatione. Sacræ quidem theogenesiæ ex Eloquiis comprobatæ, purgatione: id est, actio illa ostenditur esse purgativa « purgatione theogenesiæ sacræ », id est sacri Baptismatis, in quo regenerando eum qui baptizatur, habet actum purgativum, ab originali, ac aliis culpis si insunt, illum mundando: estque theogenesia, id est divina regeneratio illa, comprobata, id est roborata et approbata, « ex Eloquiis », id est Scripturis. Unde apud Matthæum dicitur:2 Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.; et in Marco, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.34 De hoc etiam habetur apud Joannem.5 In Actibus quoque Petrus: Baptizetur, ait, unusquisque vestrum, etc. Et purgativa illuminatione: id est, actio hierarchica non solum ostenditur esse purgativa in Baptismo, imo etiam in Baptismo est illuminativa, in quantum per Baptismum infunditur gratia gratum faciens, et charismata ei annexa; character quoque imprimitur, ut supra in expositione patuit secundi capituli, ubi Baptismus nominatus est generatio et sigillum, illuminatio atque custodia.

Synaxeos autem et myri teletæ consummativæ divinorum actuum, cognitione et scientia: id est, operatio præfata hierarchica, symbolica ac sacramentalis, probatur etiam esse illuminativa et perfectiva in sacra communione, quæ illustrat, perficit et conjungit communicantem fonti gratiarum, et in sacramento myri, id est Confirmationis, consummat, quum Sacramentum illud sit aliorum consummativum, id est perfectivum, sicut expositum est in isto capitulo. Itaque actio hierarchialis « cognitione et scientia », quas largitur instrumentaliter ac dispositive, est illuminativa ac perfectiva « teletæ », id est per teletam seu consecrationem (Græci quippe utuntur genitivo pro ablativo): per teletam, inquam, « synaxeos », id est sanctæ communionis, « et myri », id est Confirmationis: quæ teleta seu consecratio est consummativa, id est perfectiva, divinorum actuum, sicut ostensum est. A Per quam, videlicet cognitionem et scientiam, seu per quam teletam et consecrationem in sacramentis prædictis, sacerdotium ad Divinitatem tanquam unifica anagoge et beatissima communicatio perficitur : hoc est, « sacerdotium », id est sacerdotalis potestas ad sacramentum Ordinis pertinens ; vel, « sacerdotium », id est virtus qua quisque se ipsum immolat Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem ; « perficitur ad Divinitatem » in donis gratiæ participandam, colendam, seu venerandam, « tanquam anagoge », id est sursumductione et elevativa devotione, « unifica », id est, unum faciente cum Deo per reductionem et recollectionem stabilem et internam, « et beatissima communicatio », id est, communio saluberrima, seu aliorum divinorum charismatum participatio seu receptio, perficitur et completur.

Consequenter in fine hujus capituli, auctor applicat atque continuat se ad dicenda in sequenti capitulo et deinde. Nunc autem, id est protinus in sequenti capitulo, sacerdotalis dispositio, id est hierarchialis seu ecclesiastica ordinatio, ac ordinata processio et exsecutio in actibus ad se pertinentibus, est consequenter narranda, id est describenda, in purgativam et illuminativam et consummativam ordinationem divisa, id est, quæ sacerdotalis dispositio « divisa » est « in ordinationem », id est ordinatam actionem, « purgativam, et illuminativam, et consummativam », id est perfectivam.

Postremo, pro introductorum intelligentia clariori, congruit scire quod ad Confirmationem quinque necessario exiguntur ac pertinent. Duo ex parte sacramenti : quæ sunt materia, utputa chrisma, et forma verborum, quæ est, Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis. Hæc duo sunt de sacramenti hujus essentia. Duo quoque exiguntur ex parte ministri, puta intentio, et dignitas pontificalis, saltem de lege communi : siquidem aliqui opinantur quod dominus Papa possit inferiori committere, qui tamen sit ad minus sacerdos. Quintum quod exigitur, est ex parte suscipientis, determinata videlicet pars corporis, puta frons. Addi potest et sextum, quod sit ex parte suscipientis, secundum quod scilicet qui confirmandus est, sit baptizatus. Materia sacramenti istius est chrisma, in quo balsamum oleumque commixta sunt. Oleo namque, gratia Spiritus Sancti signatur et affluentia ejus. Balsamum vero elegantis est odoris, et a corruptione conservat. Quumque in Confirmatione Spiritus Sanctus ad robur ac copiam detur, ut de cetero sit idoneus miles Christi, et omnibus exemplaris, integerque virtutibus, recte chrisma censetur Confirmationis materia. Et quia in Confirmatione character imprimitur, non iteratur : quemadmodum nec Ordo, neque Baptismus. Contrahitur item per Confirmationem spiritualis cognatio matrimonii impeditiva : idcirco proximiori cognatione conjuncti, non tenent se in Confirmatione. De his alibi undique copiose habetur.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

SACRAMENTUM chrismatis coordinatur sacramento Eucharistiæ; et in consecratione chrismatis eodem modo excluduntur imperfecti, sicut in consecratione Eucharistiæ, præmissis thurificatione episcopi, et psalmorum decantatione, et Scripturarum lectione. Deinde episcopus superponit unguentum altari consecrandum, circumvelatum duodecim alis, concinentibus fidelibus : Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. ; alleluia. Et post orationis completionem confecto chrismate, episcopus utitur eo pene ad omnem hierarchicam operationem.

CONTEMPLATIO.

Circumvelatio chrismatis signat quod viri sancti spirituales suas operationes et gratias opportune celant propter fugam vanæ gloriæ: quod est Deo beneplacitum, juxta quod occulti et super mentem beneolentes decores divini, solis sanctis manifestantur, qui se eisdem secundum suam possibilitatem conformare desiderant. Qui enim bene imitatur incircumscriptum et beneolens insigne virtutis Deo conformantis vel conformis, adspiciens ad illam intelligibilem pulchritudinem, per hoc sibi illam, vel potius illi se conformat, juxta illud: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.6 Sicut enim in sensibilibus, si quis ad aliquod exemplar rescribendum, solum illud exemplar inspiciat indeclinabiliter, ad nihil aliud tractus, secundum nihil aliud divisus, ipsum exemplar secundum artificis possibilitatem quasi duplicabit, et utrumque in altero monstrabit, excepta substantiæ differentia; ita intenta et indeclinabiliter attenta contemplatio amantium divinam pulchritudinem, et eam mentibus imprimentium, ingignet eis similitudinem deiformissimam, et non erroneam vitam. Unde viri spirituales sensum suum intellectualem, quasi quadam firma scriptura conformantes divino decori supersubstantialiter beneolenti, nullum opus virtutis faciunt ad hoc ut videantur ab hominibus;7 sed attendunt exemplum circumvelationis sancti chrismatis, et ipsi juxta hoc exemplum virtutes interiores quibus Deo conformantur, a Deo sibi impressas, celantes, ad solum boni fontem respiciunt, a quo hæc percipiunt: quia non tantum a carnalibus celantur, sed neque ad eos in his attendunt. Unde non ea quæ vane apparent pulchra et justa, sed quæ vere sunt talia, amant. Neque respiciunt ad opinionem a multitudine irrationabiliter beatificatam; sed bonum aut malum ad Dei imitationem in se ipsis judicantes, per hoc sunt insignes imagines divini boni odoris, qui in se habens veram suavitatem, non attendit ad opinionem multitudinis, informans unitatem non fictam sua vera imitatione, quæ bonum quod foris exhibet, intus per virtutem habet.

Deinde consideremus quid signet revelatio sive discoopertio chrismatis. Signat autem divinam pulchritudinem facientem a se ipsa resplendere puram claritatem adimplentem nos puro bono odore: quia sensibilis operatio chrismatis non absconditur his qui sunt circa hierarcham, sed ab eis videtur, et tractatur, et velatur, et a multitudine separatur. Divinis enim et spiritualibus viris radius intelligibilis rerum spiritualium immediate elucens, et eorum mentes spirituali suavitate perfundens, ad alios minus vel non spirituales, non similiter procedit; sed ab ipsis spiritualibus, sicut occulti intelligibilis contemplatoribus, sub ænigmatibus cooperitur, ne ab immundis constaminetur et imperfectis: per quæ ænigmata infirmiores et inferiores sursumaguntur secundum singulorum facultatem.

Chrismatis ergo confectio, ad perfectionem pertinet hierarchici ordinis et virtutis. Unde sancti Apostoli hoc sacramentum, tanquam Eucharistiæ coordinatum et idem efficiens, eisdem imaginibus in multis, et mysticis ornatibus et decantationibus ordinaverunt. Similiter et hierarcha cum thure aromatico ad chorum procedit, et ad altare revertitur, ostendens divinam participationem omnibus sanctis ingigni secundum singulorum dignitatem, et nihilo minus divinam plenitudinem in se ipsa immobilem incommutabiliter collocari. Similiter etiam cantica et lectiones sacræ Scripturæ educunt imperfectos ad filiorum adoptionem, et conversionem faciunt immunde vexatorum; et auferunt contrarium timorem et attractionem ad peccatum a timide vexatis, monstrantes illis quid est deiformis habitus et virtus, secundum ipsorum proportionem: secundum quam virtutem et a se efficacius expellunt virtutes contrarias, et ad Dei imitationem obtinebunt magisterium medendi aliis, et immobiles erunt in bonis propriis, et non solum in se habentes, sed aliis dantes virtutem activam contra tumultus contrarios. His autem qui a peccatis ad bonam mentem conversi sunt, sacræ Scripturæ odæ et lectiones imponunt habitum sanctum, ut in bono perseverent. Omnino vero castos, perfecte mundant; sanctos autem inducunt ad inspectionem divinarum imaginum et communionem, cibantes ipsos beatis et intelligibilibus visionibus, et implentes uniformes eorum mentes unitate divina et nomine.

Chrismatis celebratio ordines non omnino mundos, de quibus supra diximus, ab ecclesia ejicit eodem modo quo celebratio Eucharstiæ, quum ista a solis sanctis in imaginibus visa sit, et a solis sanctis immediate inspecta et sanctificata sursumactionibus catholicis. Quæ ergo diximus, superflue repetere nolumus, attendentes quod hierarcha sanctum chrisma cooperit duodecim alis, et sic consecrat. Cujus hæc est theoria : Chrisma continet plures materias aromaticas, quæ se olfacientes grata odoris suavitate afficiunt, secundum quod magis aut minus eis participant. Unde sanctum chrisma Dominum Jesum signat, mentes nostras spiritualis delectationis influxionibus adimplentem. Si enim sensibilium aromatum susceptio moderata vim olfactivam nostram sanam delectabiliter refovet, pariter et intellectualem nostrum sensum spiritualis suavitatis discretivum, ab appetitu inordinato purgatum, secundum facultatem nobis divinitus indultam, susceptio divini boni odoris sancta delectatione et divinissimo alimento replebit. Chrismatis ergo aromatica compositio nobis signat Dominum Jesum, exsistentem fontanam copiam susceptionum divinarum suavitatum, refundentem de sua plenitudine divinissimas fragrantias ad deiformissimas primas intelligentias : in quibus mentes suaviter delectatæ, et sanctis susceptionibus adimpletæ, utuntur intelligibili alimento penetrante ad intimos suos intellectuales sinus, secundum divinam participationem beneolentium distributionum.

Manifestum est autem, quod fragratio divinæ fontalis suavitatis propinquior est primis animis cœlestibus quam nobis, et eisdem se magis manifestat et distribuit, supermanans copiose, et penetrans multipliciter in summam et intimam ipsorum virtutem talium susceptivam. Inferioribus vero angelis, tanquam minus capacibus, supremam visionem quæ ipsorum excedit capacitatem, celans, distribuit eisdem fragrantias, propriæ capacitati proportionales et commensuratas. Ordo ergo Seraphim, qui omnes alios cœlestes ordines tam sublimiter excedens, circa Deum stans et collocatus, et beatissimis visionibus ipsius intuitum infigens, et invisibili distributione in castissimis susceptionibus adimpletus, jugiter Deo acclamare dicitur, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc., signatur in duodenario alarum. Dicuntur autem supernæ mentes divinas laudes clamare jugiter, propter infatigabilem et continuam ipsarum contemplationem, et inexstinguibilem et purum amorem. Unde quod

Apoc. IV, 8. eis attribuitur non tacens clamor, signat ipsarum æternam et intransmutabilem et invincibilem gratiarum actionem, et divinorum cognitionem sive contemplationem.

Quales autem sint invisibiles proprietates Seraphim in sacris Scripturis designatæ, nos per sensibilium collationem declaravimus in libro Hierarchiæ angelicæ. Quia tamen circumstantes episcopum in chrismatis celebratione, signant ordinem Seraphim, hic aliqua de ipso ordine et de ejus deiformissima claritate commemorabimus. Quod ergo dicuntur Seraphim habere multos vultus et multos pedes, signat quod ipsi multum sunt perspicaces ad divinas principales illuminationes, et semper et multum mobiles in desiderio et amore divinorum bonorum. Quod autem Seraphim dicuntur habere senas alas, non puto vim constitui in numero, sed signari quod prima, media, et ultima intellectualium et deiformium virtutum ipsius Seraph, qui est principalis et hierarcha in summo ordine, perfecte sunt sursumactiva et absoluta et supermundana. Unde Scriptura attribuens ei alas, circumponit eas circa vultus, et media, et pedes, signans per hoc universalem et largissimam sursumactionem ad vere exsistens. Quod autem dicuntur Seraphim velare pedes et vultus, et mediis alis volare, signat quod etiam summa et prima intelligentia reverenter cavet a præsumptuoso scrutinio altiorum et profundiorum theoriarum. In illis vero quæ sibi divina gratia cognoscenda exponit, juxta concessam sibi divinitus possibilitatem sursumagitur, supponens se divinis legibus, et ab ipsis ad sui cognitionem intellectualiter disposita. Quod autem alter Seraph ad alterum clamare dicitur, signat quod alter alteri, scilicet superior inferiori, influit de perceptis divinitus theoriis.

Quod autem summæ intelligentiæ Hebraice vocantur Seraphim, signat quod ipsæ quasi igneæ sunt et superferventes per divinam et immobilem flagrantem vitam. Si ergo secundum Hebraicam interpretationem dicuntur Seraphim, incendentes et calefacientes, et hoc nomen declarat substantialem eorum habitum, et ipsi, juxta imagines mysticas eorum quæ fiunt in confectione chrismatis, habent virtutes sursummoventes ad manifestationem chrismatis, et † potius evocantes flagrativam distributionem operationum. Etenim divina substantia super mentem beneolens,8

Ezech. 1, 5-10.

Is. VI, 2.

Ibidem.910

Ibidem.

Ibid. 3. immobile liter flagrativam prius fragrativam diligit ab ignitis et mundissimis mentibus moveri, et procedere ad cognitionem, et donat divinissimas suas inspirationes in copiosissimis distributionibus, eis summis mentibus ipsam supermundane evocantibus.11 Divinissimus ergo ordo substantiarum cœlestium non ignoravit Jesum descendisse per incarnationem ad hoc ut sanctificaretur, et idem ordo intelligit Dominum Jesum propter divinam suam bonitatem se ipsum humiliasse ad nostræ naturæ assumptionem, et ipsum a Patre, et se ipso Deo, et Spiritu Sancto sanctificatum tanquam verum hominem; et ex ipsius miraculis divina virtute patratis, novit ipsum esse proprium suum principium, secundum incommutabilitatem suæ divinæ substantiæ, vel secundum indistantiam a nostra natura. Unde symbolice apponit Ecclesia Seraphim sanctificato chrismati, sciens et describens Christum invariabilem secundum divinitatem, factum esse nihilo minus nobis totaliter connaturalem in vera humanitate, et ante operationem omnis sanctæ perfectionis, manifeste innuens, secundum Scripturam, Christum12 sanctificantem esse sanctificatum, sicut semper eumdem sibi ipsi secundum omnem suæ divinitatis operationem.

Propter quod et donum Baptismi perfectivum et gratia perficitur in perfectionibus chrismatis. Unde episcopus in fonte Baptismi superfundens chrisma in forma crucis, commemorat spiritualibus oculis, Dominum Jesum usque ad mortem per crucem se demersisse pro nostra regeneratione, et per incomprehensibilem suam divinam humiliationem avulsisse a veteri mortis corruptione, et renovasse secundum divinam et æternam essentiam, eos qui secundum Apostolum, in mortem ipsius baptizantur.13 Sed et ipsi baptizato unctio sancti chrismatis donat superadventum Spiritus Sancti. In quo nobis insinuatur, quod ipse Jesus a thearchico Spiritu sanctificatus, virtute sua divina Spiritum Sanctum donavit Apostolis in Pentecoste. Unde ecclesiastica institutio habet quod altare consecratur chrismatis infusionibus. Altaris autem consecratio typum Christi gerit, qui est principium totius nostræ perfectionis deificæ, et substantia et virtus perfectiva. Ipse siquidem est divinissimum altare nostrum, et thearchica sanctificatio cœlestium animorum, in quo et nos sanctificati et mystice oblati, accessum habemus ad Deum. Unde in altaris nostri consecratione per sanctum chrisma, quasi contemplamur intellectualiter Dominum Jesum verum altare, in quo perficiuntur quæ perficiuntur, et sanctificantur quæcumque sanctificantur, ab ipso divinissimo unguento perfectum.14 Ipse enim Dominus Jesus sanctificat se ipsum propter nos, et omni sanctificatione nos replet, perfectionibus ab ejus plenitudine ad nos sicut a Deo genitos, divina dispensatione dante, transeuntibus.

Unde Apostoli, secundum divinam inspirationem, hoc sacramentum, ex re perfecta realiter, vocant unguenti perfectionem, tanquam hac vocatione laudantes eam Dei perfectionem alterutro intellectu, scilicet active et passive. Est enim Christi perfectio, et secundum quod homo est, sanctificari, et secundum quod Deus, sanctificare et perficere ea quæ perficiuntur. Alleluia autem, secundum Hebræos, interpretatur, Laus Dei, vel, Laudate Deum. Omnia ergo quæ scripta sunt de Christi Dei apparitione et divina operatione, in variis signis ecclesiasticis symbolice expressa, scilicet notabiliora incarnationis dominicæ sacramenta, merito commemorantur in hymno prophetico, qui intelligitur aliquis psalmorum David intitulatus per Alleluia. Docet enim ille hymnus, deifica beneficia digna esse sanctis laudibus.

Explicit capitulum IV, secundum Vercellensem. Cetera require post Commentarium capituli V.

Footnotes

  1. *omnium* ↩

  2. Matth. xxviii, 19. ↩

  3. Joann. III, 5. ↩

  4. Marc. XVI, 16. ↩

  5. Act. II, 38. ↩

  6. II Cor. III, 18. ↩

  7. Matth. VI, 1. ↩

  8. Ezech. i, 5-10. ↩

  9. Ibidem. ↩

  10. Ibidem. ↩

  11. * immobiliter flagrativam * prius * fragrativam ↩

  12. II Cor. iii, 3. ↩

  13. Rom. vi, 3. ↩

  14. * hierarchica Ephes. II, 18. ↩

Chapter 48 of 98