Capitulum 6
DE PERFICIENDORUM ORDINIBUS.
HI quidem sacerdotales ordines et partitiones, virtutesque eorum et operationes et consummationes. Sub ipsis autem trinitas consummandorum ordinum deinde narranda. Dicamus igitur, quia purgandi quidem sunt ordines sacrificantibus et ministrantibus distinctæ multitudines quarum jam memoriam fecimus: ejus quidem, tanquam adhuc ante ministrantium obstetricibus eloquiis ad vitalem approbationem et reformandæ et figurandæ; ejusque quasi ad divinam (quia ex ea apostatavit) vitam revocandæ bonorum eloquiorum conversoria doctrina; ejusque tanquam adhuc a contrariis tumultibus infirmiter timidæ, et a facientibus virtutem eloquiis corroborandæ; ejusque velut adhuc ad sacras actiones ex pessimis traducendæ; ejusque tanquam traductæ quidem, nondum vero castissime conversationem in divinioribus habitibus et immutabilibus habentis. Isti enim sunt purgandi ordines administrativa obstetricatione et purgativa virtute. Hos ministri sacris suis virtutibus perficiunt, ad consummate purgatos eos in illuminatricem manifestissimarum sacrificationum contemplationem et communicationem transordinandos.
Medius autem ordo est contemplativus, et quibusdam sacrificiis proportionaliter in puritate omni communicans sacerdotibus, in illuminandum se distributus. Et enim est (ut æstimo) clarum, quomodo ipse purgatus omni immunda macula, et castissimum habens proprii animi immutabile fundamentum, in contemplativum habitum et virtutem sacrifice transit, et communicat per se divinissimis symbolis, in contemplatione eorum et in communicatione simul omnis sacræ lætitiæ repletus, ac per hoc ad divinum scientiæ eorum amorem sanctissimis ascensionibus suis virtutibusque proportionaliter revolans. Hunc ego dico sancti populi ordinem, tanquam per omnem venientem purgationem, et sacra manifestissimarum hostiarum inspectione et communicatione (quantum justum est) dignum.
Perficiendorum autem omnium altior ordo, monachorum est sacra dispositio: omni quidem mundata purgatione universali virtute et perfectissima propriarum actionum castitate; omnique quantacumque, ut decet eam, contemplando sanctificatione, in intellectuali theoria et communicatione facta; et pontificum consummativis virtutibus mancipata, et divinis eorum illuminationibus et hierarchicis traditionibus edocta, considerans per se sacrarum hostiarum sacrificationes, et a sacra eorum scientia proportionaliter in consummatissimam ascendens consummationem. Inde divini duces nostri nominationibus eos sacris dignati sunt, alii quidem therapeutas, alii autem monachos, ipsos nominantes, ex Dei puro ministerio et famulatu, et non partita et singulari vita, tanquam unificante eos in separabilium sacris complicationibus, in deiformem unitatem et amicam Deo consummationem. Propter quod et consummativam eis donavit gratiam sacra legislatio, et quadam eos dignata est consecrativa invocatione: non hierarchica, illa enim in solis fit sanctificis ordinibus; sed sanctificativa, a sanctis sacerdotibus hierarchica perfectione secundo sanctificata.
MYSTERIUM MONACHICÆ CONSUMMATIONIS.
Sacerdos quidem stat in conspectu divini altaris, monachicam invocationem psallens. Consummandus autem retro sacerdotem stat, non utrumque pedem inclinans, non unum de pedibus, non super caput habens Deo tradita Eloquia, tantum vero sacerdoti adstans psallenti super ipso mysticam invocationem. Perficiens autem eam sacerdos, ad perficiendum veniens, interrogat primum hoc, si primum abrenuntiat divisis non solum conversationibus, sed et phantasiis. Deinde perfectissimam ei vitam narrat, testimonium ei perhibens quia oportet media eum superadstare. Hæc autem omnia perficiente intentiusque confitente, cruciformi similitudine signans eum sacerdos tondet, trinam divinæ beatitudinis invocans substantiam; et vestem omnem exuens, alteram induit; et cum aliis sacerdotibus viris quicumque adsunt salutans eum, socium perficit divinorum mysteriorum.
THEORIA.
Quod neque pedibus inclinare, neque super caput habere Deo tradita Eloquia, adstare autem sacerdoti invocationem psallenti, declarat monachicum ordinem non esse prælatum aliis, sed in se ipso stantem, in singulari et sacra statione sacerdotales sequentem ordines, et cum ipsis tanquam consequentem in divinam per se sacrorum scientiam bene credens ascendentem. Partitis autem non solum conversationibus sed etiam phantasiis abrenuntiatio, consummatissimam significat monachorum philosophiam, in scientia vivificantium mandatorum operantem. Est enim, ut diximus, non mediæ perficiendorum ordinum, sed omnium altioris. Propter quod et multa a media ordinatione indiscrete energumenum, interdicuntur modo quodam singularibus monachis, tanquam ad unum sic debentibus unificari et ad divinam unitatem congregari, et ad sanctificam (ut justum est) reformari vitam, veluti cognationem ejus habentem in multis, et magis ei ultra reliquas consummandorum ordinationes proximantem.12
Cruciformis autem similitudinis signaculum, sicut jam a nobis dictum est, declarat ab omnibus simul carnalibus desideriis otium. Capillorum vero tonsura significat mundam, non figuratam vitam, non in fictis figuris animi libertatem superposite formantem, sed ipsam in se ipsa, non humanis pulchritudinibus, sed coadunatis et monachicis in deiformissimum reductam. Prioris autem vestimenti expulsio et alterius assumptio, a media sacra vita in perfectiorem, transordinationem significat, sicut in sacra theogenesia vestimenti mutatio declarabat purgatam vitam in contemplativum et illuminativum habitum ascendentem. Si autem et nunc sacerdos et omnes quicumque adsunt sancti, consummatum salutant, sanctam deiformium intellige societatem, caritative in lætitia divina condelectatam sibi invicem.
In fine autem omnium, sacerdos in divinam communionem vocat consummatum: significans sacre quomodo perfectus, si vere in monachicam pervenit et in coadunatam anagogen, non contemplator solummodo erit secundum se sacrorum, neque juxta medium ordinem in communionem veniet sacratissimorum symbolorum, sed cum divina a se participatorum sacrorum scientia, altero modo super sacram plebem in assumptionem veniet divinæ communionis. Propter quod et sacerdotalibus ordinibus, in sacre communicativis suis sanctificationibus, in fine sanctissimarum suarum oblationum, sanctissimæ Eucharistiæ communio traditur a consummante eos summo sacerdote:3 non solum quia divinorum mysteriorum assumptio uniuscujusque hierarchicæ participationis est consummatio; sed quia et ipsam communionem et divinissimam donationem, proportionaliter eis secundum singulas, sacræ omnes ordinationes participant ad propriam earum positionis anagogen et consummationem.
Comprehensum est igitur a nobis, quomodo sanctæ quidem teletæ purgatio sunt, et illuminatio, et consummatio. Ministri autem, purgativus ordo; sacerdotes vero, illuminativus; consummativus autem, deiformes summi sacerdotes. Purgatus vero ordo, sacræ inspectionis et communionis non particeps, quantum adhuc purgatus; contemplativus ordo, sacer populus; consummatus autem ordo, est adunatorum monachorum. Sic enim secundum nos hierarchia Deo traditis ordinibus sacre disposita, cœlestibus hierarchiis conformis est, divinæ imitationis suæ, quantum in viris, salvans deiformes characteres. Sed dicis quia cœlestibus hierarchiis desunt omnino purgati ordines: non enim justum neque verum dicere, tanquam jam quædam cœlestis dispositio sit polluta. Ego autem, quia quidem immaculati perfectissime sunt, et castissimum supermundane habent, confiteor omnino, si non omnino recido sacratissimo intellectu. Si enim aliquis eorum a malitia receptus, cœlesti quidem et inconfusa cecidit divinorum animorum harmonia, in obscurum apostaticarum multitudinum evectus est casum. Sed est dicendum mirabiliter, in cœlesti hierarchia quia purgatio est in subjectis essentiis, a Deo tanquam ignotorum illuminatio, in perfectiorem eas scientiam ducens divinarum cognitionum, et ignorantiam eorum quorum nondum scientiam habebant, utpote purgans per primas et diviniores essentias, reductas in superiores divinarum contemplationum et manifestiores claritates. Sic et illuminati ordines sunt et consummati, et purgativi et illuminativi et consummativi, secundum cœlestem hierarchiam, tanquam excellentissimis et divinissimis essentiis, inferiores sacras et cœlestes dispositiones cum omni castitate purgantibus in ordinibus et proportionibus cœlestium hierarchiarum, implentibusque eas divinissimarum illuminatione, et consummantibus in sacratissima hierarchicarum intelligentiarum scientia. Etenim jam a nobis dictum est, et Eloquiis divinitus comparatur, non eas esse omnes cœlestes dispositiones in omnibus sacris deividum illuminationum scientiis, sed ex Deo quidem immediate primas, per illas autem similiter iterum ex Deo subjectas, proportionaliter eis illuminari manifestissimis Divinitatis radiis claris.4
Footnotes
Chapter 59 of 98