Articulus 52
ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ HUJUS SEXTI CAPITULI : DE PERFICIENDORUM ORDINIBUS, AC PRIMUM DE ORDINIBUS PURGANDIS.
JAM in præcedenti capitulo actum est de tribus ordinibus perficientium, jam agitur de totidem perficiendorum ordinibus. Quum autem dicuntur tres ordines perficientium, nomen ordinis aliquam denotat dignitatem; non sic, quum dicuntur tres ordines perficiendorum.
Hi quidem sacerdotales ordines, utputa ordo purgantium seu diaconorum, ordo quoque illuminantium seu sacerdotum, et ordo perficientium, id est episcoporum, et partitiones, id est divisiones eorum, quia trimembris divisio est illorum, virtutesque eorum, quæ etiam tres sunt, ratione magis quam realiter differentes, sicut et actus earum, ut saltem in pluribus:1 ut sunt vis purgativa, vis illuminativa, visque consummativa, ut in præcedenti capitulo est expressum. Sub ipsis autem trinitas consummandorum ordinum deinde narranda, id est, nunc deinceps notificandi sunt tres ordines inferiorum constitutorum sub illis, quorum est purgari, illuminari, et perfici.
Dicamus ergo, quia purgandi quidem sunt ordines sacrificantibus et ministrantibus distinctæ multitudines:2 id est, « ordines purgandi » seu purgandorum, ut sit constructio intransitiva, « sunt multitudines » hominum « distinctæ » a « sacrificantibus » et episcopis, quorum est alios efficere sacros instrumentaliter et dispositive, « et » a « ministrantibus », id est diaconis, qui in divinis ministeriis sacerdotibus atque episcopis connumerantur; quorum jam memoriam fecimus, id est, de quibus determinavimus.3 De quorum diversitatibus subditur :
Ejus quidem, tanquam adhuc ante ministrantium obstetricibus eloquiis ad vitalem approbationem et formandæ et figurandæ:4 id est, fecimus mentionem
« ejus », id est multitudinis cujusdam, « tanquam formandæ et figurandæ ad approbationem vitalem », id est ad salubrem et evidentem detestationem culpæ prioris (hinc aliæ duæ translationes habent, Ad vitalem abrenuntiationem) : formandæ, inquam, « eloquiis obstetricibus », id est verbis Scripturæ spiritualiter obstetricantibus catechumenum baptizandum, quem oportet per documenta Scripturæ formare, consolidare et circumligare, ne a convenienti figura ac forma resolvatur ac defluat instar neglecti infantuli, prout de isto paulo ante jam dictum est, ubi et verba ista exposita sunt. Sic quippe dixit Apostolus : Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis, non solidum cibum. Juxta hanc similitudinem locutus est Dominus ad Job : Quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens, quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?5
Ejusque quasi ad divinam (quia ex ea apostatavit) vitam revocandæ : id est, fecimus memoriam et « ejus », id est cujusdam multitudinis recidivantis, « quasi revocandæ », id est per pœnitentiam reducendæ, ad conversationem divinam et virtuosam, in qua fuit ad tempus, « quia apostatavit » ab « ea », juxta illud ad Galatas : O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati ? bonorum eloquiorum conversoria doctrina, id est informationibus Scripturarum salubrium, quæ magis aptæ sunt ad conversionem, pœnitentiam et emendationem inducendam : ut quod ait Salvator, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis;6 et quod iterum dixit, Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis; et quod in secunda sua Canonica princeps ait Apostolorum, Melius erat illis non cognoscere viam justiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.7
Ejusque tanquam adhuc a contrariis tumultibus infirmiter timidæ : id est, ejus quoque multitudinis memini, quæ adhuc valde est prona ad mala, ideo infirmiter timet tumultus contrarios tentationum et hostium, non habens spem fortem in Deo; et a facientibus virtutem eloquiis corroborandæ, id est confortandæ et animandæ in Domino « a » colloquiis « facientibus virtutem », id est per verba Scripturæ quæ ad opera virtutum accendunt : ut illud Apostoli, Non coronabitur nisi qui legitime certaverit ;8 et, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, etc.
Ejusque velut adhuc ad sacras actiones ex pessimis traducendæ, id est, illius etiam multitudinis meminimus quæ adhuc transferenda est ab actibus et consuetudinibus vitiosis ad actus virtutum : de qualibus scriptum est, Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.
Ejusque tanquam traductæ quidem, id est, meminimus item ejus multitudinis, id est cujusdam turbæ, translatæ de vitiis ad virtutes, nondum vero castissime conversationem in divinioribus habitudinibus et immutabilibus habentis : id est, necdum « habentis conversationem castissime », id est purissime, « in habitudinibus », id est habitibus et exercitationibus, « divinioribus », ut sunt virtutes theologicæ et intellectuales, « et immutabilibus, » id est confirmatis et omnino stabilitis in bono.
Isti enim sunt purgandi ordines, id est, quinque multitudines istæ, videlicet catechumeni, energumeni, apostatæ, vitiosi, pusillanimiter infirmi et timidi, sunt ordines quinque purgandi, a ministrativa obstetricatione et purgativa virtute, id est a persona diaconi, qui quasi obstetrix spiritualis, habet istos tenere in virtutibus, et doctrinis restringere et nutrire. Diaconus namque habet purgativam virtutem, et separat istos a perfectioribus, ejiciens eos de ecclesia ante consecrationem. Denique isti magis proprie appellantur turbæ et multitudines, quam ordo seu ordines aut collectiones, quum non sint adhuc debite coordinati, et per caritatem unum
II Tim. n. 5. Rom. viii, 18.
Ps. n. 2. habitibus administrativa effecti, sicut perfecti.91011 Turba etenim est quasi multitudo turbata. Mali etiam magis abundant. Hos ministri, id est diaconi, sacris suis virtutibus perficiunt, id est, perficere incipiunt, elongando eos ab extremitate vitiosa. Propria autem perficere competit episcopis, quemadmodum illuminare sacerdotibus. Ad consummate purgatos eos in illuminatricem manifestissimam sacrificationum contemplationem et communicationem transordinando : hoc est, diaconi perficiunt istos « transordinando » id est de imperfectissimo ad meliora eos ordinando ac deducendo, scilicet « ad purgatos consummate », id est perfecte, « in illuminatricem manifestissimam », ut scilicet pertingant ad illam (puta ad viam) illuminativam, et « contemplationem et communicationem » : quoniam perducti ad viam illuminativam et ad proficientium statum, permittuntur sacrificationem, id est oblationem et elevationem, inspicere, et item communicare.12
Footnotes
Chapter 60 of 98