Articulus 53
DÉ ORDINIBUS ILLUMINANDIS.
MEDIUS autem ordo est contemplativus, id est, medius ordo perficiendorum est jam aliqualiter « contemplativus », non perfecte. Tres quippe sunt ordines perficiendorum : infimus, purgatorum; medius, fidelis populi, qui ad divinorum seu sacramentorum inspectionem et communicationem admittitur, idcirco vocatur contemplativus; tertius, monachorum. Et quibusdam sacrificiis proportionaliter in puritate omni communicans sacerdotibus, id est, medius iste ordo convenientiam specialem habet cum « sacerdotibus » ipsis « proportionaliter », prout sibi possibile est, in « quibusdam sacrificiis » spiritualibus. Nam et celebrantibus adstat, et simul cum illis orat, Deum collaudat, dominicæ passionis recordatur, spiritualiterque communicat : imo cum offerentibus sacerdotibus offert, repræsentando Deo Patri Unigenitum suum et ejus passionem, alia quoque mysteria pro nostra reconciliatione, gratia et salute. In illuminandum se distributus, id est deputatus ut suæ, non aliorum (publice docendo), vacet illuminationi.
Etenim est (ut æstimo) clarum, quomodo ipse purgatus omni, id est ab omni, immunda macula, id est mortali peccato, quod nitori gratiæ omnino contrariatur, et castissimum habens proprii animi immutabile fundamentum, id est firmissimam fidem, seu Christum in se habitantem per gratiam, seu mentis stabilitatem, secundum quod alia translatio continet; in contemplativum habitum, id est ad sapientiam salutarem mediocriter claram et eminentem, cujus actus est contemplatio competens, et virtutem sacrifice transit, id est ad sanctificantem virtutem, qua et se ipsum sacrificat Deo :1 Voluntarie, inquiens, sacrificabo tibi. Et communicat per se divinissimis symbolis, id est sacramentalibus signis ac formis, sub quibus et suscepit Sacramentum, in contemplationibus eorum, quia et oculis corporalibus inspicit hostiam sacram, oculisque mentalibus contenta sub visibilibus formis, et in communicatione simul omnis sacræ lætitiæ repletus, id est in ipsa Sacramenti susceptione refertus spirituali jucunditate magna et multa, delectatus sapore mirabili, gustu interno, supernaturali dulcedine panis supersubstantialis, supercœlestis edu- lii, angelici panis. Hoc multi electi et sancti sacerdotes copiose et ineffabiliter sunt experti: quod et quamplures laicales personæ, puellæ ac feminæ miro modo devotæ, ubertim experiuntur, quanquam et circa sensibilem illam suavitatem discretione opus sit et cautela. Ac per hoc ad divinum scientiæ eorum amorem sanctissimis ascensionibus suis virtutibusque proportionaliter revolans, id est, per hujusmodi internam lætitiam, degustationem et consolationem, celeriter rediens ad Divinitatis contemplationem, et ad fontalem scientiam increatamque sapientiam, « ascensionibus » contemplativis ex Christi sacramentis atque mysteriis, intuendo quantum dilexerit nos Pater æternus, qui Unigenitum suum sic misit et dedit nobis, tradiditque pro nobis, et incessanter ipsum nobis tam mirabiliter incomprehensibiliterque largitur. Istud « virtutibus », id est fide et caritate, gratitudine, latria, sapientiæ ac scientiæ donis, inspici debet ac fieri.
Hunc ergo dico sancti populi ordinem, id est, medium ordinem istum perficiendorum, voco « ordinem » fidelis « populi », tanquam per omnem venientem purgationem, id est, ad illuminativam viam procedentem ac provenientem « per omnem purgationem », id est cuncta exercitia viæ purgativæ, et sacra manifestissimarum hostiarum inspectione et communicatione (quantum justum est) dignum:2 hoc est, « dignum » præsentia personali in elevatione summi et famosissimi Sacramenti, et « communicatione » ejusdem: dignum, inquam, non simpliciter, quum nec Joannes sanctissimus dignus fuerit corrigiam solvere calceamenti illius;3 sed « quantum justum est », id est debitum et necessarium ad salutem, exsistendo ad minus sine mortali peccato.
Footnotes
Chapter 61 of 98