Articulus 54
DE SUPREMO ORDINE PERFICIENDORUM, SEU DE ORDINE MONACHORUM.
S EQUITUR de tertio et supremo perficiendorum catalogo.
Perficiendorum autem omnium altior ordo, monachorum est sacra dispositio: hoc est, « dispositio sacra », id est populus sanctus, rite dispositus, « monachorum, est ordo altior omnium perficiendorum », quorum est a sacris ordinibus hierarcharum ac præsidentium purgari, illuminari, ac perfici. Omni quidem mundata purgatione, id est plene purgata, universali virtute, id est exercitio omnis virtutis pertinentis ad eos, vel omni justitia: justitia enim generalis est virtus, quæ exigit culpam emendari per pœnam, et satisfacere pro peccatis, debita solvere, restituere quoque ablata; et perfectissima propriarum actionum castitate, id est munditia ac spirituali intentione, refrenatione etiam corporis omniumque membrorum ab omni inquinatione, ut totum corpus spiritualiter circumcidatur, et ab omni abusu custodiatur, sicque impleamus illud Apostoli ad Romanos: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.1 Omnique quantacumque, ut decet eam, contemplando sanctificatione*, id est purgata etiam « omni* sanctificatione » statum illum decente : quia ad vacandum Deo in omni puritate et sanctis meditationibus ordinatur; in intellectuali theoria, id est sapientia spirituali et contemplativa. Status etenim monachorum, est status perfectionis: ideo religiosi tenentur valde spirituali studere profectui, ad contemplationem se dare, puritati, paci, quieti vacare. Et communicatione facta, id est, communionem sortita.
Et pontificum consummativis virtutibus mancipata, id est tradita perfectivis virtutum actionibus, quibus ab episcopis instituendi sunt monachi, et divinis eorum illuminationibus, id est spiritualioribus ac secretioribus informationibus, et hierarchicis traditionibus, id est præceptivis ordinationibus, edocta ad debite ac regulariter conversandum; considerans per se sacrarum hostiarum sacrificationes, id est, jam sine diaconi informatione contemplans ac intuens sacra mysteria celebrari, et a sacra eorum scientia, id est a cognitione illa symbolica sacramentalium specierum, proportionaliter in consummatissimam ascendens consummationem, id est in perfectissimam contemplationem et ardentissimam unionem, cum ingenti admiratione et affectuosissima intuitione pensando arcanum et supersapientiale consilium supersublimis Trinitatis circa humani generis salvationem.
Inde divini duces nostri, id est hac de causa beatissimi Apostoli, nominationibus eos sacris dignati sunt, id est, monachos judicaverunt dignos appellationibus specialibus, illorum spiritualitati congruentibus; alii quidem therapeutas, id est Dei cultores seu placatores, alii autem monachos, ipsos nominantes, ex Dei puro ministerio et famulatu, id est, aliqui vocaverunt eos cultores et famulos Dei, eo quod cum præcipua puritate atque assidua deservitione colant Deum, ejus venerationi, laudi, speculationi, quantum possibile est, totis præcordiis sunt indesinenter intenti, jugiter custoditi, ac summa sollicitudine præcaventes ne majestatem et sanctitatem ejus in aliquo inhonorent. Unde et in vita beatissimi patris nostri Antonii recitatur, quod plurimi quasi speciali nomine vocabant eum Deicolam.
Et non partita et singulari vita. Hic tangitur ratio cur nuncupati sint monachi, utputa ex « vita singulari » et impertita, id est, quoniam singulari devotione et cordis integritate, recollectione et simplificata unione, suo obsequuntur Creatori, non distracti hinc inde, nec circa plura solliciti et turbati, sed in Deum reducti, stabiliti, ac sincerissima adhæsione sancti amoris unum cum illo effecti, nihil creatum curantes, appretiantes, adspicientes, nisi in Deo, secundum Deum, et propter Deum, videlicet in quantum utile aut necessarium eis est ad Dei obsequium, amorem et unionem. Tanquam unificante eos inseparabilium sacris complicationibus: id est, tanquam singulari conversatione monachorum uniente et unificante mentes eorum « complicationibus sacris », id est sanctis conjunctionibus seu adunationibus, quibus diversa quasi plicantur et includuntur in unum (hinc alia littera habet, Convolutionibus), « inseparabilium », id est spiritualium ac perpetuorum bonorum, quæ veræ et inamissibiles divitiæ sunt rationalium creaturarum, nec separantur nec auferuntur ab eis, ipsis invitis, hoc est, nisi consentiant; in deiformem unitatem, id est in præcipuam unionem cum Deo et inter se, ita quod quasi unum sunt cum et in illo, et unum ad invicem, juxta illud: Qui adhæret Deo, unus spiritus est; et amicam Deo consummationem, id est perfectionem Deo dilectam. Ideo ad perfectionem nos jugiter exhortatur. in separabilium
1 Cor. vi, 17.
Propter quod et consummativam eis donavit gratiam sacra legislatio, id est, doctrina evangelicæ legis adscribit monachis gratiam perfectivam et ipsam perfectionem, secundum statum eorum completum. Ideo juveni qui se dixit præcepta servare, Christus respondit: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, etc. Et quadam eos dignata est consecrativa invocatione, id est, censuit eos consecrari seu dignos benedici, cum imploratione gratiæ benedicen-
Matth. xix, 21. tis, præsertim in eorum professione. Non hierarchica, id est non pontificali; illa enim in solis fit sanctificis ordinibus, id est tantum in collationibus ordinum quorum est aliis sacra dare seu consecrare, purgare, illuminare, perficere; sed sanctificativa, id est consecratione sanctificationis impetrativa, a sanctis sacerdotibus, quorum est benedicere religiosis et monachis. Sanctimoniales tamen velantur a præsule. Monachi enim non constituntur in officio dignitatis aut prælatura. Hierarchica perfectione secundo sanctificata: id est, benedicuntur perfectione sacerdotali, quæ primo collata est benedictione episcopali. Episcopus namque benedicit et consecrat sacerdotem, qui sic consecratus, consecrat monachum.
Footnotes
-
Rom.vi,19. ↩
Chapter 62 of 98