Articulus 56
THEORIA, ID EST SPIRITUALIS SIGNIFICATIO HORUM : AC PRIMO CUR STET RETRO SACERDOTEM MONACHUS NON GENUFLECTENS, ET ABRENUNTIATIO QUID SIGNIFICET.
QUOD neque pedibus inclinare, id est genua flectere, neque super caput habere Deo tradita Eloquia, id est librum divinæ Scripturæ, supple, convenit perficiendo in monachum, adstare autem, id est sed adstare, sacerdoti, stando juxta et retro eum, invocationem psallenti, id est, psalmos et convenientes orationes dicenti; declarat, id est significat, monachicum ordinem non esse prælatum aliis jurisdictionaliter atque prælatice, in quantum sunt monachi, quamvis unus monachorum confratribus præficiatur in abbatem aut priorem, vel ex commissione seu indulto posset animarum curam habere, sed in se ipso stantem, id est, in sua humili vocatione manentem, in singulari et sacra statione sacerdotales sequentem ordines, id est, obedientem sacerdotibus et eis inferiorem, imo et diacono, juxta præhabita, saltem quantum ad actus hierarchicos, « in » sua « statione singulari », id est in loco, statu et ordine, quo soli Deo et sibi ipsi habet intendere. Propter quod monachus dicitur quasi custos unius, a μονάς seu μόνος, quod est unum. Habet tamen orare pro aliis. Porro istis temporibus et per multa annorum centenaria, monachi in sacris sunt et fuerunt ordinibus. Idcirco pro nunc aliter de eis censendum est, quam in hujus libri capitulis scribitur, ut tangitur. Et cum ipsis tanquam consequentem in divinam per se sacrorum scientiam bene credens ascendentem : id est, monachicum ordinem cum sacerdotalibus viris « ascendentem in scientiam divinam sacrorum per se, tanquam consequentem » ordines illos e vicino in ecclesiastica hierarchia. Quo etenim illis propinquior est, eo amplius perfectioni ipsorum conformare se debet, bene credendo eisdem a quibus illuminatur.
Partitis autem non solum conversationibus sed etiam phantasiis abrenuntiatio, id est, abrenuntiatio qua iste abrenuntiavit conversationibus divisis et phantasiis, secundum expositionem nunc introductam, consummatissimam significat monachorum philosophiam, id est sapientiam eorum valde perfectam : quæ consistit in hoc quod sic despiciunt temporalia atque carnalia, quatenus perfectius consequantur divina, et puriori quietiorique mente vacant Altissimo; in scientia vivificantium mandatorum operantem, id est, in cognitione saluberrimorum Dei præceptorum efficaciter se exercentem, juxta illud : Si vis intrare ad vitam, serva mandata.1 Spiritualis namque et contemplativa sapientia non negligit operari tempore opportuno necessaria et utilia ad profectum. Denique præcepta evangelicæ legis recte dicuntur vivificantia, quia lex ista continet gratiam, secundum quod sumitur cum inclusione sacramentorum suorum, non autem lex Moysis. Propter quod per Ezechielem perhibuit Dominus : Dedi eis præcepta non bona, et legem in qua non vivent.23
Est enim, ut diximus, non media perficiendorum ordinum, id est, abrenuntiatio seu philosophia ista non est ordinum perficiendorum medio modo, sed omnium altioris, id est ordinis monastici, qui inter ordines perficiendorum supremus est : ideo maxime perfici debet inter eosdem. Propter quod et multa a media ordinatione indiscrete energumenum : id est, ob hoc « multa » quæ « a media ordinatione energumenum », id est quæ fideli sæculari conjugatoque populo intus adhuc laboranti, « indiscrete », id est communiter, sine exceptione et prohibitione, aguntur : ut sunt nuptiæ, militiæ, mercationes : interdicuntur quodammodo singularibus monachis : qui singulares vocantur, non singularitate vituperabili, sed quia sunt singularis propositi et vitæ eminentis, ut subditur : tanquam ad unum sic debentibus unificari, id est, veluti his quorum professio est præcipue esse unum cum Deo per recollectionem fervidumque amorem in eo, et ad divinam unitatem congregari, id est reduci ad illud supersimplicissimum quod summe necessarium esse constat; et ad sanctificam (ut justum est) reformari vitam, id est reparari ad conversationem internam, christiformem, et innocentem atque « sanctificam », utputa sacerdotalem, cujus est aliorum vitam facere sanctam: hinc alia littera habet, Sacerdotalem; veluti cognationem ejus habenti in multis, id est, tanquam possidenti præcipuam conformitatem et vicinitatem cum vita et ordine sacerdotum, ut dictum est, et magis ei ultra reliquas consummandorum ordinationes proximantem, id est, per similitudinem actuum virtuosorum plus accedentem ad similitudinem vitæ sacerdotalis quam reliquæ « ordinationes », id est congregationes seu ordines « consummandorum », id est perficiendorum.
Footnotes
Chapter 64 of 98