Skip to the text

Articulus 55

MYSTERIUM MONASTICÆ INSTITUTIONIS, CONSECRATIONIS ET CONSUMMATIONIS.

SACERDOS quidem stat in conspectu divini altaris, monachicam invocationem psallens, id est, psalmos decantans qui magis pertinore videntur ad actum consecrationis illius.

Consummandus autem, id est perficiendus et consecrandus in monachum, retro sacerdotem stat, non utrumque pedem inclinans, id est, non ambo genua flectens coram altari, sicut sacerdos, non unum de pedibus, id est, nec unum genu flectens, sicut diaconus, non super caput habens Deo tradita Eloquia, id est librum sacræ Scripturæ, ut pontifex; tantum vero sacerdoti adstans psallenti super ipso mysticam invocationem, id est psalmodiam et precem includentem sensum arcanum et spiritualem.

Perficiens autem eam, videlicet mysticam invocationem seu monachalem consecrationem, sacerdos, ad perficiendum veniens, id est ad consecrandum in monachum, interrogat primum hoc, id est, istud primo inquirit a perficiendo, si primum abrenuntiat divisis non solum conversationibus, sed et phantasiis, id est non solum actionibus terrenis inordinatis a Deo dividentibus, vitiosis, carnalibus, imo etiam vanis apprehensionibus, phantasticis cogitationibus, consensui illicito, cunctis affectibus pravis.

Deinde perfectissimam ei vitam narrat, id est, sacerdos commemorat perficiendo conversationem valde perfectam quam aggreditur, testimonium ei perhibens, id est, ei protestans, quia oportet media eum superadstare, id est, quod oporteat eum multo perfectius et spiritualius conversari quam fideles sæculares, qui sunt in medio gradu ac ordine perficiendorum.

Hæc autem omnia perficiente intentiusque confitente, id est, consecrando in monachum dicente se esse paratum ad omnia ista, et « confitente », id est, promittente (ut alia littera habet) quod ea servabit, cruciformi similitudine, id est signo crucis, signans eum sacerdos tondet, capillos abradens, trinam divinæ beatitudinis invocans substantiam, id est Deum felicitatis æternæ et increatæ, trinum in personis, unum in essentia; et vestem omnem exuens, id est, vestimenta priora exuens illum, alteram, scilicet monasticam vestem, induit illum; et cum aliis sacerdotibus viris quicumque adsunt salutans eum, id est, osculans cum imprecatione et desiderio suæ salutis, ut prosperetur in sancta religione, et valedicens ei tanquam jam morienti huic sæculo nequam, socium perficit divinorum mysteriorum, id est sacræ communionis.

D

Chapter 63 of 98