Articulus 59
CONCLUSIO SEU RECAPITULATIO PRÆHABITORUM, ET SCRUPULI QUÆSTIONISQUE CUJUSDAM EXPEDITIO.
CONSEQUENTER recapitulans et concludens: Comprehensum est ergo, inquit, a nobis, quomodo sanctæ quidem teletæ, id est sacri mysterialesque actus, purgatio sunt, et illuminatio, et consummatio, id est perfectio.1 Ministri autem, id est diaconi, sunt purgativus ordo, id est pluralitas coordinata ad purgandum. Ordo namque est quid unum collective, et ipsi diaconi sunt ordinis purgativi. Simili sensu subjungitur: sacerdotes vero, illuminativus, id est, sacerdotes sunt ordinis illuminativi; consummativus autem, deiformes summi sacerdotes, id est, episcopi sunt ordo perfectivus. Purgatus vero ordo, sacræ inspectionis et communionis non particeps est, quantum adhuc purgatus: id est, « ordo purgatus » seu ordo purgatorum vocatur, qui adhuc est in exercitio passivæ purgationis; et quamdiu sic est, « non » est « particeps sacræ inspectionis » neque « communionis »: quoniam tales excludebantur ab ecclesia ante elevationem, nec poterant communicare.
Contemplativus ordo, sacer populus, id est, plebs communis devota, est ordo perficiendorum medius: et dicitur contemplativus, quia interfuit elevationi, et vidit Eucharistiæ sacramentum. Consummatus autem ordo, id est perfectus inter perficiendos, est ordo adunatorum monachorum, qui in Deo per caritatem reducti sunt et uniti, ad invicem quoque speciali conjuncti amore.
Sic enim secundum nos hierarchia, id est hierarchia ecclesiastica, Deo traditis ordinibus sacre disposita, id est sancte distincta et ornata gradibus episcoporum, sacerdotum, diaconorum et inferiorum, cœlestibus hierarchiis conformis est, divinæ imitationis suæ, quantum in viris, salvans deiformes characteres, id est proprietates, virtutes et actiones distinctivas, quibus ab aliis differt, et Deo assimilatur secundum quod hominibus virilibus fas est.
Sed dicis, id est, objicere potes, quia cœlestibus hierarchiis desunt omnino pur- gati ordines, id est, in supernis choris et principatibus nullus est ordo cui competat purgari; non enim justum neque verum est dicere, tanquam jam quædam cœlestis dispositio sit polluta, id est, quod aliquis ordo maculatus sit in cœlo empyreo, cui videlicet purgari conveniat. Verumtamen Apostolus dicit, Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus: quod de aeriis exponitur cœlis.
Ego autem, quia quidem immaculati perfectissime sunt, id est, ego dico quod nulla penitus immunditia culpæ in ipsis sit, et castissimum supermundane habent, id est puritatem intellectualem impeccabilem, confirmatam in bono per gratiam. Nec obstat illud Job, Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:23 quia hoc fuit ante reproborum angelorum ruinam; quibus (tanquam cœlesti ac beato consortio indignis) ejectis, qui manserunt, in instanti sunt confirmati: suntque ex sua natura mutabiles atque peccabiles, per gratiam vero et gloriam impeccabiles sunt effecti. Confiteor omnino, si non omnino recido sacratissimo intellectu, id est, nisi omnifarie a catholico intellectu discedo. Imo hæreticum est in angelis ponere culpam, aut in cœlo ruinam, quum in Apocalypsi scriptum sit: Non intrabit in illam (id est in cœlestem Jerusalem) aliquid coinquinatum.4
Si, pro quia, enim aliquis eorum a malitia receptus, id est, si quis angelorum pravitati consentiens, et per hoc in sua mente malitiam sponte recipiens, cœlesti quidem et inconfusa cecidit divinorum animorum harmonia, id est a spirituali comproportione, concentu et vera concordia mentium supernarum, non adhærendo Creatori, qui facit concordiam in sublimibus suis, præsertim post confirmationem ipsorum inviolabilem;5 in obscurum apostaticarum multitudinum ejectus est casum, id est caliginosum receptaculum illorum ruinæ deputatum ac debitum, qui cum primo sceleratissimo apostata, a suo apostataverunt Conditore. De quibus scriptum est : Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni Dei vinculis æternis sub caligine reservavit.
Consequenter hanc solvit objectionem. Sed est dicendum mirabiliter, utpote secundum supernaturalis fidei documenta, in cœlesti hierarchia quia purgatio est in subjectis essentiis, id est, quod inferioribus choris ac personis angelicis convenit purgari, a Deo, imo et a superioribus choris, tanquam ignotorum illuminatio, id est informatio de ignotis, in perfectiorem eas scientiam ducens divinarum cognitionum, id est, illuminatio illa ducens mentes angelicas in notitiam ampliorem cognitionum quas habent angeli superiores, et ignorantiam eorum quorum nondum scientiam habebant, utpote purgans, id est, nescientiam simplicem inferiorum angelorum quam habebant de aliquibus Dei operibus ac mysteriis, removens, per primas et diviniores essentias, id est per angelos superiores, qui plura et secretiora noscunt de talibus, et ea limpidius vident:6 hinc sequitur, reductas in superiores divinarum contemplationum et manifestiores claritates, id est, perductas et elevatas ad excellentiores et apertiores « claritates divinarum contemplationum », id est cognitionum operum divinorum, de quibus superiores illuminant inferiores;7 non autem illuminant eos de pertinentibus ad substantiam æternæ felicitatis essentialisque præmii, in quibus non crescunt Beati, prout in expositione super Angelicam hierarchiam diffusius dictum est et frequenter.
Sic et illuminati ordines sunt et consummati, et purgativi et illuminativi et consummativi, secundum cœlestem hierarchiam, id est, isto modo in hierarchia cœlesti sunt aliqui ordines purgati et illuminati ac consummati (id est perfecti) a superioribus suis, et item sunt ibi aliqui purgativi et illuminativi et perfectivi inferiorum. Denique hi iidem numero ordines Angelorum, sunt purgativi et illuminativi ac perfectivi, atque purgati et illuminati ac perfecti, et hoc, respectu diversorum. Imo hoc singulis convenit choris angelicis, singulisque ordinum illorum personis, ita quod summus de ordine Seraphim non purgatur nec illuminatur neque perficitur ab angelo aliquo, sed tantum a Deo, et item a Christo homine ac sacratissima Virgine, ut priori libro est declaratum. Istud consequenter exponitur. Tanquam excellentissimis et divinissimis essentiis, id est supremis illis ordinibus ac personis, inferiores sacras et cœlestes dispositiones, id est ordines inferiores, cum omni castitate, id est puritate, purgantibus sine fastu superbiæ, cum ingenti humilitate et præcipua caritate, in ordinibus et proportionibus cœlestium hierarchiarum, id est per universos choros angelicos respectu superiorum suorum, et juxta capacitates eorum, implentibusque eas divinissimarum illuminatione rerum, et consummantibus, id est, perficientibus eas, in sanctissima hierarchicarum intelligentiarum, id est intellectionum, scientia.
Etenim jam a nobis dictum est, et in Eloquiis divinitus comparatur, hoc est, conformiter hoc in Scripturis continetur (unde alia littera habet, Eloquia sacra dictaverunt), non eas esse omnes cœlestes essentias in omnibus sacris deividum illuminationum scientiis, id est, non cunctas angelicas mentes esse « deividum », id est in Deo immediate cognoscere et videre, « in omnibus sacris », id est in universis mysteriis operibusque divinis, et in sacris notitiis hierarchialium illuminationum; sed ex Deo quidem immediate primas, id est supremos illos immediate de talibus erudiri a Deo; per illas autem similiter iterum ex Deo subjectas, proportionaliter eis illuminari manifestissimis Divinitatis radiis claris: id est, mentes inferiores consequenter « illuminari » a supremis spiritibus illis, « proportionaliter eis », id est secundum earum capacitatem et dignitatem, « ex Deo » mediate. Nam mentes illæ subjectæ recipere nequeunt illuminationes et intelligibiles formas a primis illis spiritibus in tanta puritate, perfectione et universalitate, sicut primæ illæ a Deo. Nihilo minus mentes illæ subjectæ, ut spiritus cherubici et animi thronici, recipiunt lumina illa in grandi perfectione et limpiditate. Propter quod subditur: « manifestissimis Divinitatis radiis claris ». Etenim radii illi in se ipsis valde sunt manifesti et clari, imo respectu inferiorum clarissimi.
Præterea, quamvis in Cœlestis hierarchiæ volumine ubertim inductum sit primam hierarchiam cœlestem immediate illuminari a Deo, et secundam a prima; nihilo minus in eodem scribit Theologus, etiam in primo et summo ordine angelorum, quemadmodum et in ceteris, esse primos et medios ac ultimos, mediosque illuminari a primis, et ultimos illos ab utrisque, tamen immediate a secundis. Dictum est autem, quod universi Beati multa cognoscunt immediate in Deo, quæ scilicet cunctis Beatis communia sunt; non tamen inferiores tam multa ut superiores, neque tam clare et tot rationibus: idcirco superiores in talibus illuminant inferiores.
Postremo hic quæritur, an sacerdotes sæculares sint altioris vocationis et ad majorem perfectionem obligati, quam monachi et religiosi non sacerdotes. Et videtur Theologus hic evidenter sentire quod imo. Oppositum tamen apparet, quia status religionis est status perfectionis, saltem acquirendæ, et Deo totaliter mancipatus per votum. Unde et sacerdotes sæculares possunt religionem intrare.
Ad hoc respondet Albertus, quod duplex est perfectio. Una ex numero observantiarum: et secundum hanc major est perfectio monachorum, quam sæcularium sacerdotum. Alia vero consistit perfectio ex modo operis: sicque sacerdotum sæcularium major est perfectio, ita quod ex majori puritate et sanctitate tenentur Deo servire et sua implere officia. — Contra hæc multa objici possunt, quæ partim jam tacta sunt. Simpliciter enim loquendo, religiosi in perfectiori sunt statu quam sæculares presbyteri, etiam plebani. Nam et curam pastoralem possunt dimittere sine dispensatione, et religionem intrare, sed et simplicem præbendam accipere de licentia præsulis.
De his pulchre scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima octogesima quarta, in libro quoque de Perfectione caritatis. Et probat ex præinductis S. Dionysii verbis, quod episcopi sunt in statu perfectiori quam religiosi seu monachi: quia in genere perfectionis episcopi habent se active tanquam perficientes, monachi passive tanquam perfecti participialiter. Porro in presbyteris curatis et archidiaconis tria pensantur: ordo, quia sunt sacerdotes, sive diaconi; officium, quoniam curam sortiti sunt animarum, tamen sub episcopo, et sine obligatione perpetua, ac sine benedictione solenni; et status. Itaque quantum ad statum, excedunt religiosi ac monachi sacerdotes curatos et archidiaconos; sed quantum ad ordinem atque officium, sacerdotes et archidiaconi excedunt religiosos non sacerdotes. Perfectio autem præcipue consideratur penes statum, propter perpetuam obligationem. Idcirco religiosi, simpliciter loquendo, sunt in statu perfectiori quam sæculares presbyteri. Quidam etiam nituntur defendere, quod religiosi sunt in statu perfectiori quam episcopi: quorum opinio videtur non solum erronea, sed etiam præsumptuosa, utputa præhabitæ doctrinæ magni Dionysii expresse contraria, communi quoque patrum doctrinæ.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
EXPLICITIS tribus ordinibus perficientium, exprimendi sunt tres ordines eorum qui perficiuntur. Ordines autem qui mundantur, sunt multitudines separatæ a sanctis, tam cogitationibus quam operationibus. Quorum alii informantur a ministris ad vivificam abrennuntiationem per testimonia Scripturæ eductiva a peccato; alii autem, tanquam per doctrinam Scripturarum conversivam revocati ad sanctam conversationem, a qua peccando recesserunt; alii, ut a contrariis tentationum tumultibus timide perturbati, et a confortativis Scripturis confortati; alii, sicut qui a pravis operibus ad bona opera traducuntur; alii quidem in bona conversatione constituti, necdum tamen castissima mente in divinioribus virtutibus et scientiis firmiter roborati. Isti quinque ordines purgantur ministerio diaconorum eductivo et mundativo. Et istos perficiunt diaconi ex officio suo, ad hoc ut perfecte mundati, idonei fiant ad illuminativam contemplationem et communionem sacerdotalium sanctificationum.
Medius autem ordo, contemplativus est et communicativus quorumdam sacramentorum secundum suam proportionem: qui attribuitur sacerdotibus, tanquam superioribus, ut ab illis illuminetur. Qui enim mundatur ab omni macula, et habet castam et immobilem suæ mentis collocationem, ad habitum contemplativum et virtutem sanctificatur, et juxta suam proportionem communicat divinis signis contemplando et communicando, spirituali lætitia adimpletus, et elevatus ad divinum amorem scientiæ ipsorum signorum per virtutes sursumactivas. Hunc autem ordinem contemplativum, dico esse populum fidelem laicum baptizatum, qui admittitur ad inspectionem et communionem sanctarum perfectionum, excluso primo ordine.
Summus autem inter eos qui perficiuntur et non perficiunt, est ordo monachorum, generali virtute et conversationis perfecta castitate mundatus; et admittitur ad contemplationem intellectualem et communionem sibi competentem cujuslibet sanctæ operationis; et adjicitur episcoporum perfectivis virtutibus et divinis illuminationibus, et episcopalibus doctrinis edocetur inspicere sanctificationes, quibus perficitur ab ipsa scientia ad summam perfectionem sursumactus. Unde Apostolorum alii vocaverunt eos famulos, propter purum et assiduum Dei famulatum; alii vocaverunt eos monachos, a monade, id est unitate, propter ipsorum vitam indivisibilem et singularem, quæ unit eos simplicium contemplatione et tractatu, ad conformitatem divinæ simplicitatis et perfectionem Deo amabilem. Propter quod ecclesiastica constitutio attribuit eis perfectivam gratiam, et sacerdotali (non pontificali) invocatione benedicuntur, et sacerdotum ministerio a Deo principe hierarchiæ sanctificantur: soli gradus enim perficientium ab episcopis consecrantur.
MYSTERIUM.
Sacerdos quidem stat ante altare, cum cantu Deum invocans pro monachorum benedictione. Monachus autem qui benedicitur, retro sacerdotem stat erectus, id est, nullum genu flectens, neque super caput habet Evangelia. Sacerdos autem monachum benedicens, interrogat eum si vult abrenuntiare omnibus sæcularibus conversationibus et phantasiis. Post enarrat ei quæ sit perfecta conversatio monachorum, testificans quod oporteat eum perfectius vivere quam ordinem medium, scilicet fidelis populi. Hæc autem omnia eo qui perficitur attente confesso, sacerdos eum signans in forma crucis, detondet eum cum invocatione sanctæ Trinitatis; et veste pristina exuens, induit alia; et cum omnibus fidelibus adstantibus ipsum osculans, facit communicare Eucharistiæ.
CONTEMPLATIO.
Quod monachus nullum genu flectit, nec habet Evangelia super caput, signat quod non est officii sui alios adducere, et curam animarum gerere, sed sui esse sollicitum, et singulariter ad superna erigi. Quod autem adstat sacerdoti, signat quod debet sacerdotibus subesse et obedire, et eis prompte credendo, ab ipsis ad divinam scientiam sibi competentium sursumagi. Quod vero abrenuntiat sæcularibus conversationibus et phantasiis, signat perfectam monachorum vitam ordinatam in scientia præceptorum vitalium. Est enim monachus altissimi ordinis eorum qui perficiuntur et non perficiunt. Unde multa ei prohibentur, quæ impune fieri possunt a populo fideli, ut sunt nuptiæ, et militiæ, et similia: eo quod monachi debeant uniri et ad sanctam unitatem congregari, et conversationi sacerdotali juxta suam proportionem conformari, tanquam plura habentes sacerdotibus vicina, et præ ceteris ordinibus qui perficiuntur et non perficiunt, magis sacerdotibus appropinquantes.
Signatio autem cruciformis signat abstinentiam ab omnibus carnalibus appetitibus. Detonsio capillorum, quæ substantiam capitis denudat, signat mundam et non fictam conversationem, neque mentis simplicitatem exteriori compositione ficte ornantem, sed ipsam mentem in sui puritate ad Dei conformitatem sursumactam, non per apparentiam exteriorem, sed per singularem virtutem interiorem. Mutatio vestis signat ipsius mutationem de medio ordine ad tertium, qui est medio perfectior, sicut in Baptismo signat sursumactionem vitæ purgatioris. Quod autem sacerdos et fideles qui adsistunt, osculantur monachum qui perficitur, signat communionem fidelium qui conformantur Deo, et in ipso sibi invicem et in lætitia spirituali sibi mutuo condelectantur.
Quod tandem monachus communicat, signat quod si ipse vere tenuerit monachicam conversationem, non solum erit contemplativus sanctorum, sicut populus, neque secundum modum ordinis medii communicabit Sacramentum, sed secundum spiritualem intelligentiam et cognitionem divinam sacramentorum quibus participat, perfectius quam fidelis populus communicet divinam communicationem. Unde et hierarchis vel sacerdotibus, quando perficiuntur, in fine datur sacra communio Eucharistiæ ab episcopo qui eos consecrat: non solum quia Eucharistiæ assumptio consummatio est cujuslibet ecclesiasticæ participationis; sed quia singuli ordines, segregatim secundum gradus proprios vel dignitates, participant Eucharistia, tanquam dignissima et divinissima inter divinas communiones quibus nunc participamus ad nostræ deificationis sursumactionem et perfectionem.
Recapitulando ergo commemoramus quod tres sunt perfectiones, scilicet mundatio, illuminatio, et perfectio. Item tres ordines perficientium, scilicet ordo mundativus diaconorum, illuminativus sacerdotum, perfectivus episcoporum. Item tres ordines eorum qui perficiuntur: unus, eorum qui excluduntur; medius, populus fidelis, qui ad sacramentorum contemplationem et communionem admittitur, qui est contemplativus; tertius, monachorum singularium, qui est perfectus. Et ita nostra hierarchia per ordines divinitus disposita, hierarchiæ angelicæ conformatur, et ad Dei imitationem et deiformes hierarchiæ angelicæ distinctiones, ut mortalibus congruit, continet. Objici autem potest, quod in hierarchia angelica non sit aliquis ordo qui purgatur, ut fit in hominibus, eo quod ibi nullus sit immundus. Ad quod respondeo, quod vere angelici ordines omnes sint immaculati et supermundane casti. Si quis enim malitiæ maculam incurrerit, eo ipso ab harmonia cœlestium animorum caderet in tenebras dæmonum infernales. Sed quum attribuitur purgatio passive cœlestibus animis, intelligendum est quod eis a suis superioribus detur cognitionis divinæ augmentum, per quod fiunt puriores, et luminis divini capaciores, quam prius fuerunt. Quasi ergo purgantur a quadam minoratione sapientiæ et virtutis suæ perfectionis, dum fiunt sapientiores et perfectiores et etiam puriores quam prius fuerant. Ita etiam in cœlesti hierarchia sunt qui (ut dictum est) purgantur, sunt et ordines qui illuminantur, et qui perficiuntur;8 et sunt qui mundant, et qui illuminant, et qui perficiunt: superioribus videlicet substantiis subjectos sibi ordines ab omni ignorantia, id est a quadam scientiæ minoritate, mundantibus secundum hierarchiarum cœlestium dispositionem, et implentibus eosdem divinis illuminationibus, perficientibus ipsos sanctissima scientia divinorum intellectuum. Jam enim diximus, quod et Scriptura testatur non esse æquales omnes cœlestes ordines illuminativis scientiis quibus Deus inspicitur, sed primos a Deo immediate illuminari, et per illos sibi subjectos, divinis splendoribus, secundum singulorum proportionem.9
Footnotes
Chapter 67 of 98