Skip to the text

Articulus 57

QUID CRUCIS IMPRESSIO, CAPILLORUM DETONSIO, VESTIUM MUTATIO ET OSCULATIO CIRCA MONACHUM FACTÆ, DESIGNENT.1

SEQUITUR quid designet impressio signi crucis. Cruciformis autem similitudinis signaculum, sicut jam a nobis dictum est, declarat ab omnibus simul carnalibus desideriis otium, id est, significat cessationem et abstinentiam a cunctis concupiscentiis, delectationibusque immundis, in quibus est maxima turpitudo, bestialitas, fœtor. Ideo S. Petrus: Obsecro (inquit) vos abstinere a carnalibus desideriis.2 Atque ut in regula sua sanctus asserit Benedictus, nihil sic dedecet monachum ut indigeries. Et Salvator: Videte, ait, ne graventur corda vestra in crapula.3

Capillorum vero tonsura signat nudam Domini, non figuratam vitam, id est conversationem Christi sinceram, non palliatam aut simulatam: quam monachi potissime debent sequi. Nam contra fictam justitiam Christus in Evangelio acerrime loquitur: de qua Pharisæos et Scribas vehementissime ac multipliciter reprehendit. Et contra figuratam vitam sermocinans: Quum jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes;4 exterminant enim facies suas, etc.5 Non in fictis figuris animi libertatem superposite formantem: id est, vitam « non formantem », id est, non effigiantem et quasi pingentem, « superposite », id est extrinsecus et apparenter in adspectibus hominum, « libertatem animi » a servitute vitiorum ac dæmonum, « in figuris fictis », id est apparatibus et gestibus simulatis et quasi devotionalibus, ut faciunt quidam vanissimi grandem prætendentes devotionem coram hominibus, quum sint mente corrupti, et detestabiles Deo: quia ut ait Scriptura, Simulatores et callidi provocant iram Dei. Hinc additur:6

Sed ipsam in se ipsa, non humanis pul- chritudinibus, sed coadunatis et monachicis in deiformissimum reductam : id est, vitam suam in semetipsa ornantes veris virtutibus, ita quod actus exteriores et apparatus corporalis et compositio morum foris refulgentes, procedant ex virtuosis interioribus actibus, ex intentione sincera ad Dei honorem, ad propriam salutem, ad proximorum ædificationem, ex caritate, humilitate ac Dei timore, « non pulchritudinibus humanis », id est fictis humiliationibus, vanis macerationibus, apparentibusque justitiis, non exsistentibus; « sed reductam » in Deum tanquam in ultimum finem, per media recta, tanto fini proportionata, congruentia ac placita, et « in deiformissimum », id est in caritatis perfectionem et contemplationis expeditionem, ut ubique et semper, prompte ac fervide elevare valeant se in Deum. Caritas quippe est virtus summa, ad cujus profectum et perfectionem cetera exercitia nostra ordinare debemus. Ad futuram quoque beatificam visionem assidue nos appropinquare oportet, per incrementa puritatis internæ, et profectum in dono sapientiæ, ac exercitia vitæ contemplativæ : et hoc, « coadunatis », id est connexis et coordinatis virtutum operibus splendidis ac solidis, « et monachicis », id est unitivis, a μονάς, quod est unum. Unde alia translatio continet, Singularibus et solis; alia, Unicis; alia, Solitariis.

In his compendiosissime docet sacratissimus iste theologus, quam sincera, simplex, humilis, recollecta debeat esse conversatio monachalis, utpote penitus aliena ab omni duplicitate, simulatione, hypocrisi, ambitione, et infectione fucata. Quod etiam spectat ad vitam cujuslibet Christi fidelis, juxta illud ad Philippenses : Sitis sine querela, simplices filii Dei.7 Christo quoque jubente : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Qui et testatus est : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; et : Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis

Philipp. u., 15.

Matth. x, 16.

Ibid. vi, 22.

Ibid. vii, 15. ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Hinc dicitur ad Colossenses : Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et juncturas subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei.

Coloss.8 u., 18, 19.

Sequitur de significatione exuitionis. Prioris autem vestimenti expulsio, id est sæcularium vestium depositio, et alterius assumptio, id est religiosi habitus induitio, a media sacra vita in perfectiorem, transordinationem significat, id est, denotat mutationem et transitum hominis sæcularis se transferentis « a vita media sacra », id est a conversatione fidelis populi laicalis honesta et bona, ad conversationem monachalem perfectiorem. Tria namque sunt genera hominum perficiendorum, videlicet infimum purgatorum, medium fidelis populi communicantis et audientis divina, tertium monachorum, ut patuit. Regulariterque loquendo, ascendebatur ab infimo per medium ad tertium. Sicut in sacra theogenesia, id est in sancto Baptismo, vestimenti mutatio declarabat purgatam vitam, id est vitam in Baptismate renovatam, atque ab omni peccato mundatam, in contemplativum et illuminativum habitum ascendentem. In Baptismo quippe non solum delentur peccata, sed et gratia gratum faciens, et virtutes ac dona Spiritus Sancti infunduntur, inter quæ sapientia illa quæ donum est et virtus ac habitus contemplativus.

Is. xi, 2.

Si autem et nunc, scilicet in consecratione monachali, sacerdos et omnes qui adsunt sancti, consummatum, id est perfectum et consecratum in monachum, salutant cum osculo sancto; sanctam deiformium intellige societatem, id est, per osculum illud spiritualiter « intellige societatem sanctam deiformium », id est spirituale consortium hominum divinorum, caritate in lætitia divina condelectatam sibi invicem, id est, ex divino amore ac zelo fraternæ salutis mutuo con gratulantem de spiritualibus donis ac gratiis, et appropinquatione ad veram perfectionem perpetuamque salutem. De qua congratulatione in Evangelio legitur:9 Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat. Quemadmodum enim carnaliter se amantes, de temporali prosperitate sibi congaudent; sic se invicem spiritualiter diligentes, de spirituali collætantur ac Deo regratiantur profectu, prout in tertia sua Canonica sanctus fatetur Joannes: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.10 Hinc Corinthiis scripsit Apostolus: Multa est mihi gloriatio pro vobis, repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.11

Footnotes

  1. Luc. x, 42. ↩

  2. I Petr. ii, 11. ↩

  3. Luc. xxi, 34. ↩

  4. Matth. xv, 7, 8; xxii, 18-22; xxiii, 3-7, 13-36. ↩

  5. Matth. vi, 16. ↩

  6. Job xxxvi, 13. ↩

  7. Philipp. ii, 15. ↩

  8. Coloss. ii, 18, 19. ↩

  9. Luc. xv, 6. ↩

  10. III Joann. ↩

  11. II Cor. vui, ↩

Chapter 65 of 98