Distinctio 2
A. De mysterio Trinitatis et unitatis.
HOC itaque vera ac pia fide tenendum est, quod Trinitas sit unus et solus verus Deus, ut ait Augustinus in libro primo de Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et hæc Trinitas, unius ejusdemque substantiæ vel essentiæ dicitur, creditur et intelligitur: quæ est summum bonum quod pergatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanæ acies invalida, in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. Idem in primo libro Retractationum: Non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera. De hac re ergo summa et excellentissima, cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum, ubi quæritur unitas Trinitatis, Patris scilicet, et Filii et Spiritus Sancti: quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quæritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Proinde omnis qui audit et legit ea quæ de ineffabili et inaccessibili luce Divinitatis dicuntur, studeat imitari atque servare quod venerabilis doctor Augustinus in primo libro de Trinitate de se ipso ait: Non pigebit me (inquit), sicubi hæsito, quærere; nec pudebit, sicubi erro, discere. Quisquis ergo audit hoc vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter hæsitat, quærat mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul caritatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est : Quærite faciem ejus semper.
B. Quæ fuerit intentio scribentium de Trinitate.
Omnes autem catholici tractatores, ut in eodem primo libro Augustinus ait, qui de Trinitate quæ Deus est, scripserunt, hoc intenderunt, secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius sint substantiæ, et inseparabili æqualitate unus sint Deus :1 ut sit unitas in essentia, et pluralitas in personis. Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus : licet Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; et Spiritus Sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, utrique coæqualis, et ad Trinitatis pertinens unitatem. Teneamus ergo Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum esse naturaliter Deum, ut ait Augustinus in libro de Fide ad Petrum; neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum Sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim Patris et Filii et Spiritus Sancti essentia, quam Græci οὐσίαν vocant : in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus; quamvis sit personaliter alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.
Aug. de Trinitate, lib. 1, c. 4.
Id. de Fide, c. 1, 5.
C. Quis ordo sit servandus quum de Trinitate agitur.
Ceterum, ut in primo libro de Trinitate Augustinus docet, primum secundum auctoritatem sanctarum Scripturarum, utrum fides ita se habeat, demonstrandum est. Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores magis quam capaciores, rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est : ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus; et illi si nequiverint invenire quod quærunt, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate vel de nostra discretione conquerantur.
Id. de Trinitate, lib. 1, c. 2. assertione
D. Testimonia Sanctorum de Trinitate.
Proponamus ergo in medium, veteris ac novi Testamenti auctoritates quibus divinæ unitatis atque Trinitatis veritas demonstretur. Ac primum ipsa legis exordia occurrant, ubi Moyses ait : Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.2 Item : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti;3 non erunt tibi alii dii præter me. Ecce hic significavit unitatem divinæ naturæ. Deus enim, ut ait Ambrosius in primo libro de Trinitate, nomen est naturæ; Dominus vero, nomen est potestatis. Item alibi Deus loquens ad Moysen, ait :4 Ego sum qui sum; et si quæsierint nomen meum, vade et dic eis : Qui est, misit me ad vos. Dicens enim, Ego sum; non, Nos sumus : et, Qui est; non, Qui sumus : apertissime declaravit unum
Ambr. de Fide, lib. 1, c. 1.
Exod. xv, 3. solum Deum esse. In cantico etiam Exodi legitur : Dominus omnipotens nomen ejus. Non ait, Domini, unitatem volens significare. Personarum quoque pluralitatem
Gen. 1, 26. et naturæ unitatem simul ostendit Dominus in Genesi, dicens : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicens enim, Faciamus, et, Nostram, pluralitatem personarum ostendit; dicens vero, Imaginem, unitatem essentiæ. Ut enim
Aug. de Fide, c. 1, 5. dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Si in illa natura Patris et Filii et Spiritus Sancti, una esset tantum persona, non diceretur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quum enim dicit, Ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret; quum vero dicit, Nostram, ostendit eumdem Deum non unam, sed plures esse personas.
E. Aperte ostendit, quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo.
Hilar. de Trinitate, lib. III. 23. Hilarius quoque in libro tertio de Trinitate dicit his verbis significari, quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas vel solitudo, sed similitudo, et pluralitas sive distinctio. Ait enim sic : Qui dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, invicem esse sui similes, in eo quod dicit, Imaginem et similitudinem nostram, ostendit. Imago enim sola non est, et similitudo sibi non est; neque diversitatem duobus admisceri, alterius ad alterum similitudo
Id. lib. IV, 17. permittit. Item idem in quarto libro : Absolutius voluit intelligi, significationem hanc non ad se esse referendam tantum, dicendo : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis : quia consortium aliquod nec potest esse sibi ipsi solitario; neque rursum solitudo solitarii recipit, Faciamus; neque quisquam alieno a se loquitur, Nostram. Uterque ergo sermo, scilicet, Faciamus, et, Nostram, ut solitarium eumdemque non patitur, ita neque diversum a se alienumque significat. Solitario convenit, Faciam, et, Meam; non solitario vero convenit dicere, Faciamus, et, Nostram. Uterque sermo ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confitendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eamdemque similitudinem, hominem reperitur operari, ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eamdem imaginem vel similitudinem, patiatur diversitatem divinitatis.
In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine consortii, atque significavit, nomine consortii vel pluralitatis non poni aliquid, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum quum dicitur, solitudo vel singularitas negatur; quum dicimus plures esse personas, significamus quod non est una sola. Ideo Hilarius volens ista subtiliter et sane intelligi, ait : Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis. Non dicit : Posuit aliquid. Ita etiam quum dicimus, Tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus; et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus Sanctus est solus, significamus; et quod nec Pater tantum est et Filius, nec Pater tantum et Spiritus Sanctus, nec Filius tantum et Spiritus Sanctus. De hoc autem in sequenti plenius agetur : ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personæ, et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.
F. Ad id quod cœperat redit, ut alias scilicet auctoritates supponat.
Nunc vero ad propositum redeamus, et ad ostendendum personarum pluralitatem, atque essentiæ divinæ unitatem, alias Sanctorum auctoritates inducamus. Moyses dicit, In principio creavit Deus cœlum et terram :5 per Deum, significans Patrem; per principium, Filium. Et pro eo quod apud nos Deus dicitur, Hebraica veritas habet אלהים, quod est plurale hujus singularis quod est אל. Quod ergo non est dictum, El, quod est Deus; sed, Elohim, quod interpretari potest dii sive judices, ad pluralitatem personarum refertur. Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit :6 Eritis sicut dii. Pro quo in hebraico habetur, Elohim : ac si diceret, Eritis sicut divinæ personæ. Ille etiam maximus Prophetarum et regum David, qui suam ceteris præfert intelligentiam, dicens, Super senes intellexi;7 unitatem divinæ naturæ ostendens, ait :8 Dominus nomen est illi. Non dicit, Domini. Alibi etiam ejusdem unitatem et æternitatem simul ostendens, ait ex persona Dei : Israel, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Aliud horum, ut dicit Ambrosius in libro primo de Trinitate, significat æternitatem, aliud unitatem substantiæ indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius Divinitatis Filium, vel Spiritum Sanctum esse credamus. Nam si Patre posterior est Filius vel Spiritus Sanctus, recens est; et si unius non est Divinitatis, alienus est. Sed nec posterior est, quia recens non est; nec alienus, quia ex Patre natus est Filius, ex Patre procedit Spiritus Sanctus.
Alibi quoque distinctionem personarum insinuans, ait :9 Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Alibi etiam ait : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.10 Trina enim confessio Dei, trinitatem exprimit personarum; unitatem vero essentiæ aperit, quum singulariter subjungit, Eum. Isaias quoque dicit se audisse Seraphim clamantia : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus. Per hoc quod dicit ter, Sanctus, Trinitatem significat;11 per hoc quod subdit, Dominus Deus, unitatem essentiæ. David quoque æternam Filii generationem aperte insinuat, ex persona Filii dicens : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu;12 ego hodie genui te. De hac generatione ineffabili Isaias ait : Generationem ejus quis enarrabit?13 In libro quoque Sapientiæ æternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur : Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab æterno ordinata sum, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram; necdum fontes, necdum montes aut colles, et ego parturiebar;
Ps. lxxx, 9, 10. Ambr. de Fide, lib. 1, c. 11.
Prov. VIII, 22 et seq. adhuc terram non fecerat, et cardines orbis terræ. Quando præparabat cœlos, aderam; quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens; et delectabar per singulos dies, ludens coram eo. Ecce apertum de æterna genitura testimonium, quo ipsa Sapientia perhibet se ante mundum conceptam esse et parturiri, id est genitam esse et apud Patrem æternaliter exsistere. Ipsa etiam alibi ait: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.14 Michæas quoque propheta æternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit, dicens: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda;15 ex te egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
G. Specialia testimonia de Spiritu Sancto.
De Spiritu Sancto etiam expressa documenta in veteri Testamento habemus. In Genesi enim legitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas.16 Et David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? Et in libro Sapientiæ dicitur: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum;1718 benignus est enim Spiritus sapientiæ. Isaias quoque ait: Spiritus Domini super me.19
H. De testimoniis novi Testamenti.
Nunc vero post testimonia veteris Testamenti de fide sanctæ Trinitatis et unitatis, ad novi Testamenti auctoritates accedamus, ut in medio duum animalium, id est Testamentorum, cognoscatur veritas, et forcipe de altari sumatur calculus, quo tangantur ora fidelium.2021 Dominus itaque Christus unitatem divinæ essentiæ ac personarum trinitatem aperte insinuat, dicens Apostolis:22 Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In nomine utique ait, non, In nominibus, ut Ambrosius ait in primo libro de Trinitate, ut unitas essentiæ ostendatur. Per nomina tria quæ supposuit, tres esse personas declaravit. Ipse etiam ait: Ego et Pater unum sumus. Unum dixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis et naturæ. Et addidit, Sumus:23 ut Patrem Filiumque cognoscas, scilicet, ut perfectus Pater Filium perfectum genuisse credatur; et quod Pater et Filius unum sint, non confusione personæ, sed unitate naturæ. Joannes quoque in Epistola canonica ait: Tres sunt qui testimonium perhibent in cœlo:24 Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Ipse etiam in initio evangelii sui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.25 Ubi aperte ostendit Filium semper et æternaliter fuisse apud Patrem, ut alium apud alium. Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit, dicens:26 Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra; et alibi:27 Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis, etc. Item, alibi Trinitatem atque unitatem evidentissime commendat, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia;28 ipsi gloria. Ex
Ambr. de Fide, lib. 1, c. 1. ipso ait, ut Augustinus in libro de Trinitate ait, propter Patrem;29 Per ipsum dicit, propter Filium; In ipso, propter Spiritum Sanctum. Per hoc vero quod non ait, Ex ipsis, per ipsos et in ipsis; nec ait, Ipsis gloria, sed, Ipsi: insinuavit hanc Trinitatem unum Deum esse. Sed quia singulæ pene syllabæ novi Testamenti hanc ineffabilis unitatis atque Trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus, et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.
EXPOSITIO DISTINCTIONIS SECUNDÆ
POSTQUAM distinctione præhabita ostendit Magister de quibus in hoc volumine est agendum, puta de rebus et signis, atque quod quædam sunt res quibus fruendum est, et quædam quibus utendum; nunc prosequitur suum intentum, tractans in primis de unitate Deitatis et superfelicissima Trinitate, qua sola objective fruendum est. Et breviter transeundo, dividitur ista distinctio in quatuor partes. In prima probat unitatem Deitatis seu divinæ essentiæ, auctoritate Scripturarum veteris Testamenti. In secunda, trinitatem supersublimium personarum earumdem testimoniis Scripturarum. In tertia et quarta partibus, simili ordine agit auctoritatibus Scripturarum evangelicæ legis.
Docet quoque in primis, quam reverenter tractandum et loquendum sit de ista materia, et quales consistere debeant, qui sapientiæ hujus altitudinem cupiunt contemplari, et ait:
A (p. 136) Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est. Fides christiana dicitur « vera », quia ei non subest falsum, nec doctrinæ fidei falsitas admiscetur, quemadmodum doctrinæ philosophorum. Dicitur quoque fides « pia », quia per eam colitur Deus, cujus cultus est pietas, et quia divinam pietatem copiosissime nobis commendat. Quod Trinitas sit unus et solus verus Deus, id est, quod tres personæ in divinis sint unus Deus, qui dicitur « solus Deus », per exclusionem essentialiter distincti a se, et « verus Deus », quia in eo dumtaxat est deitas imparticipata, perfecta, æterna.
Et hæc Trinitas, unius ejusdemque substantiæ vel essentiæ dicitur, creditur et intelligitur. Est enim in tribus personis una numero essentia; et sicut sunt unius essentiæ, ita et una essentia. — Circa hoc quæritur, cur ait, « dicitur » et « creditur », quum prius sit credi quam dici: quia ut asserit Damascenus, verbum est angelus intelligentiæ, id est nuntius intellectualis conceptionis. Respondetur, quod Magister hic loquitur de ista materia prout de ea instruendi sunt auditores: in qua instructione verbum primo percipitur. — Rursus quæritur de hoc quod ait, « intelligitur ». Non enim videtur Trinitas posse intelligi in hac vita, sed credi dumtaxat: unde et visio seu intelligentia dicitur in patria succedere fidei. Respondendum, quod etiam in hac vita ea quæ fidei sunt, aliquo modo intelliguntur per donum intellectus, præsertim a viris heroicis, qui habent fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia. In patria autem intelliguntur clare in Verbo æterno.
Quæ est summum bonum. Quemadmodum enim Trinitas supersancta est summum ens, ita et summum bonum. Imo, sicut est unum ens summum, ita est unum summum bonum. Quod enim omnino absolute dicitur in divinis, tribus supergloriosis personis commune est, atque in numero singulari prædicatur de eis. Quod purgatissimis mentibus cernitur. Per speciem enim videri non valet, nisi a mentibus ab omni culpa ac reatu penitus mundis. In hac quoque vita videri nequit visione formata, nisi a mentibus omni mortali culpa carentibus. Porro visione mysticæ theologiæ seu contemplatione doni sapientiæ perfecte videri non valet secundum cursum communem, nisi a viris heroicis, qui comparatione incipientium ac proficientium, purgatissimi possunt dici. Verumtamen visione seu cognitione informi et nuda, cernitur Trinitas adoranda a mentibus vitiosis in hac vita.
Circa hoc scribit Bonaventura : Mens ad hoc quod Deum contempletur, eget purgari quoad intellectum et affectum. Ideo paulo post subdit : Per justitiam fidei, id est per fidem quæ facit justum in opere. Et fides per se purgat intellectum, justitia autem affectum. Utriusque demum purgationis triplex est gradus. Intellectus namque purgatus est, quum abstrahitur a sensibilibus speciebus; purgatior, quum mundatur a phantasticis imaginibus; purgatissimus, quum a physicis aut philosophicis rationibus. Gradus quoque purgationis affectus, sunt isti : purgatur affectus, dum mundatur a culpa; purgatior est, dum a culpæ sequela; purgatissimus, dum ab occasione peccandi. Hæc Bonaventura. — Et concordat Albertus, dicendo aliquidque addendo : Ex parte (inquiens) affectus, primo fit purgatio a peccato; secundo, a pronitate relicta ex vitio; tertio, a fomitis incendio; quarto, ab occasionibus peccandi ab extrinseco. Ex parte autem intellectus, tollitur primo præsentia corporis, quæ est ad sensum; secundo, præsentia imaginis corporalis ab imaginatione; tertio, actus intellectus accipientis ex phantasmate; quarto, actus intellectus progicientis ex principiis sibi notis secundum philosophiam. Ad hæc etenim sequitur, quod elevet se supra se ad fidei lumen, et tunc cernit Deum trinum et unum. Hæc Albertus.
Mentis enim humanæ acies invalida, id est debilis intellectus sive intuitus animæ rationalis, in tam excellenti luce non figitur, id est, increatum lumen, quod est
Trinitas benedicta et summum bonum, stabiliter intueri non valet, nisi per justitiam fidei, id est per actus virtuosos ex fide manantes, emundetur modis jam tactis. Oportet enim potentiam aliquo modo aptari et proportionari suo objecto.
Circa hæc ait Thomas : Justitia hic sumitur pro justitia generali, quæ est rectitudo animæ in comparatione ad Deum et proximum, atque unius potentiæ ad aliam. Dicitur quoque justitia fidei, quia in justificatione primus motus est fidei, juxta ta illud ad Hebræos : Accedentem ad Deum oportet credere quia est. Hæc Thomas. — Sed his objici potest, quod etiam impii eruditi et ingeniosi, aciem mentis suæ extendunt et figunt in contemplationem luminis increati, sicut et infideles philosophi. Nam et multa subtilia scribunt et sermocinantur de Deo, et diu cogitant de divinis, quemadmodum et in libro de Vita philosophorum fertur de talibus. Imo aliqui mali plus sciunt de Deo, quam boni. Respondetur, quod Magister ex verbis Augustini loquitur de mentis defixione stabili ac formata. Propter quod ait Bonaventura : Figi non potest, nisi habeat gluten amoris. Communiter etiam pravi et passionati ex inquietudine passionum ac vitiorum cito a divinorum consideratione labuntur, et depravatur in eis cognitio ex appetitus diversitate, ut ait Ægidius.
De hac re ergo summa et excellentissima, utpote incomparabili Trinitate, cum modestia, id est discreto moderamine, et timore casto, reverentiali ac filiali, agendum, id est tractandum, est : ut scilicet loquens et audiens de ista tam sublimi materia, perpendat proprii intellectus imbecillitatem, et ita a curioso atque superfluo scrutinio reprimatur, sciens quod scrutator majestatis opprimetur a gloria; timeat quoque ex consideratione dignitatis ejus de quo tractat seu audit, ne irreverenter et intimorate habendo se, graviter peccet.30 Hinc Plato in primo Timæi : Mementote, inquit, tam me qui loquor, quam vos qui auditis, homines esse; atque ita in rebus sublimibus mediocrem elocutionem, magni cujusdam esse onus laboris. Et attentissimis, id est summe diligentibus, atque devotis auribus mentis et corporis audiendum. Qui enim ex Deo est, verba Dei audit diligenter utique ac devote.31 Unde et Ecclesiasticus:32 Auris (inquit) bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Apostolus quoque ad Galatas scribit: Galat. IV, 14. Sicut angelum Dei accepistis me, sicut Jesum Christum. Ubi quæritur unitas Trinitatis, id est, scholastice investigatur qualiter trinitas personarum sit unius essentiæ. Quia nec periculosius alicubi erratur ex parte materiæ tam superdignissimæ; nec laboriosius aliquid quæritur: quia incomprehensibile mysterium est, ad cujus comprehensionem nullo labore spirituali aut corporali potest pertingi; nec fructuosius aliquid invenitur, dummodo ex caritate inquisitio oriatur. Quo enim incomprehensibilior est Trinitas adoranda, eo plus meritorium est credere in eamdem, et tanto salubrius est in ipsius formata cognitione proficere.
Proinde omnis qui audit et legit ea quæ de ineffabili et inaccessibili luce Divinitatis dicuntur, studeat imitari quod Augustinus ait: Non pigebit me, sicubi hæsito, id est, si alicubi dubito, quærere a doctioribus, seu in libris, vel illuminationem a Deo, juxta illud Jacobi primo: Jacob. I, 5. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Nec pudebit me, sicubi erro, discere, correctionem et informationem a sapientioribus gratanter accipiendo.3334 Qui enim acquiescit increpationibus, possessor est cordis, ut Salomon loquitur.
Circa hæc duo quæruntur: primum, quomodo Deitatis lux dicatur ineffabilis, quum multis exprimatur nominibus; quomodo etiam inaccessibilis asseratur, quum scriptum sit: Accedite ad eum, et illuminamini. Ad primum dicendum, quod Deus et ea quæ Dei sunt, ineffabilia perhibentur, quoniam nullis nominibus exprimi queunt, per quæ plenarie, et sicuti in se ipsis sunt, intelligantur. Ad secundum, quod Deus accedi potest per fidem et imperfectam notitiam in hac vita, non autem per speciem et comprehensionem plenariam. De his in quæstionibus dicetur diffusius.
Omnes catholici tractatores hoc intenderunt, secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius sint substantiæ, et inseparabili æqualitate unus sint Deus. Tres enim personæ inseparabiliter sunt æquales, utpote vere consubstantiales.
Deinde tangit Magister qualiter Augustinus revocavit in libro Retractationum, quod alicubi scripsit. Sic equidem ait in libro Retractationum: Ubi dixi de Patre et Filio, Qui genuit, scilicet Pater æternus, et quem genuit, unum est; dicendum est, Unum sunt, sicut aperte Veritas, scilicet Christus, in Evangelio ait:35 Ego et Pater unum sumus. Dixit quippe Augustinus, hoc verbum, Sum, es, est, de tribus personis in singulari numero prædicari, quia designat substantiam. Postea tamen hoc revocavit, quoniam quamvis signet substantiam, attamen eam designat per modum actus. Actus autem numeratur secundum numerum suppositorum.
Consequenter probat auctoritatibus veteris Testamenti unitatem Deitatis, seu unum tantummodo esse verum Deum. Nec est difficultas in littera. Deus enim, nomen est naturæ; Dominus vero, nomen est potestatis. Deus enim, quantum ad id cui nomen imponitur, nomen est absolutum, designans substantiam seu naturam. Sed quantum ad id a quo nomen imponitur, est nomen operationis, ut infra dicetur. Dominus vero relationem designat quantum ad suum formale: quæ tamen in Deo respectu creaturarum non est nisi relatio rationis. Sed ratione fundamenti, est nomen potestatis, in qua fundatur dominium; vel potestas pro relatione accipitur, scilicet pro dominio.
Deinceps probat in Deo esse personarum pluralitatem atque essentiæ unitatem, per id quod Dominus ait Genesis primo : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.36 Ubi secundum Augustinum, per hæc duo verba, Faciamus, et, Nostram, insinuatur pluralitas personarum;37 et per hæc duo vocabula, Imaginem, et, Similitudinem, unitas Deitatis. Porro Hilarius ex quolibet horum quatuor nominum probat in Deo personarum distinctionem, sicut in littera recitatur. Similitudo namque significat relationem profluentem ex unitate qualitatis : quæ relatio requirit distincta supposita. Similitudo etenim dicitur rerum differentium eadem qualitas. Sicque ex parte ejus quod est ratio similitudinis productiva, ostendit unitatem essentiæ : quod est bonitas, sapientia, sanctitas, et consimilia, quæ in Deo per modum qualitatis significantur. Et eadem ratio est de nomine hoc, Imago, quæ notat imitationem unius ad alterum secundum aliquid unum. Insuper Augustinus et Hilarius differunt in hoc circa expositionem et intelligentiam auctoritatis prætactæ, quia Augustinus videtur accipere in verbis illis tantum imaginem et similitudinem hominis ad Deum; Hilarius vero accipit imaginem et similitudinem unius personæ ad aliam, et quod homo accedat ad illam similitudinem quantum potest sua diversitas, qua substantialiter differt a Deo.
Itaque Hilarius in libro tertio de Trinitate dicit his verbis significari, quod in Trinitate nec diversitas est, id est substantialis distinctio, nec singularitas : quia est ibi essentiæ communicabilitas atque communio, et ita non est ibi singularitas pura, quæ communicationem excludat; nec solitudo, quum sit ibi personarum societas per unionem amoris et communionem naturæ et actionis.
Ideo Hilarius volens ista subtiliter et sane intelligi, ait : Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis. Non dicit : Posuit aliquid. Ita etiam quum dicimus, Tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus, id est auferimus, et negamus Deo convenire solitudinem quæ personarum pluralitatem et societatem excludat : non tamen illam quæ pluralitatem seu diversitatem naturæ negat, quum in Deuteronomio Deus testetur : Videte quod ego sim solus. Conformiter dicimus Deo non convenire singularitatem quæ incommunicabilitatem includit, aut personarum pluralitatem excludit. licet termini numerales nil ponant in divinis : quæ opinio communiter non tenetur, quia non habet veritatem, ut infra patebit. Excusatur tamen Magister, quia idcirco dixit nomina numeralia in divinis nil ponere, quia important numerum, qui non est proprie in divinis. Numerus namque causatur ex unitatum aggregatione et distinctione. Distinctio vero unitatum tripliciter fit, utpote continui divisione, formarum dispertitione, et gradu seu ordine. Quoniam ergo in divinis non est aggregatio, nec talis distinctio, ideo nec numerus proprie. Hæc Bonaventura. tio, nec talis distinctio, ideo nec numerus proprie. Hæc Bonaventura. Hinc Albertus : Unitas, inquit, divinæ essentiæ est ipsa essentia, quæ alia ratione est essentia, et alia ratione una essentia. Essentia enim est, cujus actus est esse. Dicit namque Anselmus, quod essentia, esse, et ens, differunt sicut lux, lucere, et lucens. Sed una est, in quantum in se una exsistens, suis (ut ita dicam) naturalibus proprietatibus ab aliis distinguitur, quæ non sunt ipsa essentia. Dicunt unitas et unitas est proprietas quæ est persona; et unitas notionis est notio, licet aliter in termino numerali significetur. Et similiter dico de duobus vel tribus, secundum quod dicunt iterationem unitatis personæ vel notionis. Magister ergo attendit quod unum non addit super id quod res est, nisi indivisionem : ideo dicit nil ponere. Si autem attendatur id quo persona est una, vel duæ, vel tres; tunc ponit proprietatem sub alio modo significandi. Hæc Albertus.
D Et personæ unitas est proprietas quæ est persona; et unitas notionis est notio, licet aliter in termino numerali significetur. Et similiter dico de duobus vel tribus, secundum quod dicunt iterationem unitatis personæ vel notionis. Magister ergo attendit quod unum non addit super id quod res est, nisi indivisionem : ideo dicit nil ponere. Si autem attendatur id quo persona est una, vel duæ, vel tres; tunc ponit proprietatem sub alio modo significandi. Hæc Albertus.
Insuper quæritur circa verba illa præhabita, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quid supponit ibi imago : quia aut essentiam, aut personam.
Respondet Albertus : Imago et similitudo hic dicunt essentiam divinam in recto, et tres personas in obliquo. Unde imago est essentia una in tribus personis se in eadem essentia imitantibus; et similitudo est essentia una per modum qualitatis, quæ secundum Damascenum, assequitur substantiam, sicut bonitas, sapientia, et hujusmodi, in personis sibi similibus in bonitate, sapientia et virtute, atque hujusmodi. Unde tam imago quam similitudo sunt relativa oblique et intrinsece. Oblique dico, quia ea quæ referuntur ad se, important in obliquo. Intrinsece dico, quoniam habent in se relationem, et etiam id ad quod referuntur, ita quod non quærunt determinari extra, sicut dicitur : Isti sunt similes, hoc est, iste est similis illi, et ille est similis isti. Hæc Albertus.
Et concordat Bonaventura, dicendo : Imago et similitudo, prout Sancti tradunt, dicunt hic essentiam et relationem. Importat enim imago unitatem cum distinctione, et similitudo similiter, propter intrinsecam relationem. Ideo in nomine hoc, Imago, et, Similitudo, quantum ad aliquid suæ significationis, notatur unitas essentiæ; et quantum ad aliquid, pluralitas personarum.
Consequenter probatur pluralitas personarum in Deo, ex principio Genesis, quo habetur : In principio creavit Deus cœlum et terram. Ubi per Deum, intelligitur Pater; per principium, Filius. Qui in Evangelio legitur respondisse Judæis quærentibus, Tu quis es?38 Ait, Principium, qui et loquor vobis. Ut sit sensus : In principio, id est in Filio seu per Filium, creavit Deus Pater cœlum et terram, juxta illud : Omnia per ipsum facta sunt.39 Hebraica veritas habet in principio Genesis, Elohim, quod est plurale hujus singularis, El, quod significat Deum. Sicque quod dicitur, In principio Elohim creavit, tantum est dicere, Dii creavit, prout in textu plenius continetur.
Ille etiam maximus Prophetarum et regum David, qui dicitur maximus Prophetarum et regum, id est valde magnus inter Prophetas et reges; vel maximus ex parte modi revelationum suarum, quoniam non imaginaria ostensione, sed anagogica et pure intellectuali illustratione, suas sortitus est prophetias, et quoniam specialiter promissum est ei quod ex semine suo Dei Filius per incarnationis mysterium nasceretur.40 Unde secundo Regum loquitur de se ipso : Dixit David filius Isai, dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob,regularis psaltes Israel : Spiritus Domini locutus est per me, sicut lux auroræ mane sine nubibus rutilat, etc.
Deinde ponuntur in textu multæ auctoritates ad probandum trinitatem personarum in Deo. Multoque plures possent ad idem probandum induci : quæ et alibi sunt inductæ, præsertim in Dialogion de fide catholica. Et quod in Proverbiorum libro increata Sapientia protestatur, Dominus possedit me, exponitur sic : Deus Pater perfecte me habuit, quia increata ac genita Sapientia, Deo Patri æqualis est. Auctoritates quoque in littera allegatæ, suis locis diligenter expositæ sunt. Dicit autem Sapientia increata :41 Eram ludens, id est, delectabiliter agens, aut propter otium contemplationis, aut propter cessationem et quietem ab operibus sex dierum. In ludo enim est delectatio et quies ludentis.
Notandum vero, quod circa hæc scribit Albertus : Auctoritates adductæ in ista distinctione, Trinitatem novem modis probant seu innuunt. Primo, ex consignificato numeri pluralis : sicut quum dicitur, Elohim, vel, Dii. Secundo, ex propriis nominibus personarum, sicut in psalmo, Verbo Domini cœli firmati sunt, etc.42 : ubi Verbum et Spiritus nominantur. Tertio, ex ordine verborum, ut ibi :43 Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.
II Reg. XXIII, 1, 2, 4.
Cf. t. XVIII, p. 501 et seq.
Prov. VIII, 22 et seq.
Quarto, a numero terminorum ad Dei præconium positorum, ut in Isaia : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. Quinto, ex actu personali, quum legitur : Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sexto, ex proprietate personali, ut quum dicitur ab Isaia : Generationem ejus quis enarrabit? Generatio quippe passiva, proprietas personalis est Filii. Septimo, per appropriata, ut ibi : Dominus possedit me ab initio viarum suarum. Octavo, ex ordine generationis æternæ ad productionem creaturæ in tempore, ut in Ecclesiastico : Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Nono, ex ordine generationis æternæ ad temporalem ejusdem Filii generationem, ut ibi : Tu, Bethlehem; ex te egredietur, etc.; et egressus ejus a principio, a diebus æternitatis. Hæc Albertus. Et idem Bonaventura.
Is. vi, 3. Ps. ii, 7. Is. liii, 8. Prov. viii, 22. Eccli. xxiv, 5. Mich. v, 2.
Footnotes
-
Ps. civ, 4. ↩
-
Deut. vi, 4. ↩
-
Exod. xx, 2, 3. ↩
-
Exod. iii, 14. ↩
-
Gen. 1. 1. ↩
-
Gen. III, 5. ↩
-
Ps. cxviii, 100. ↩
-
Ps. lxvii, 5. ↩
-
Ps. xxxii, 6. ↩
-
Ps. lxvi, 7, 8. ↩
-
Is. VI, 3. ↩
-
Ps. II, 7. ↩
-
Is. III, 8. ↩
-
Eccl. xxiv, 5. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Gen. 1, 2. ↩
-
Sap. 1, 5. ↩
-
Ps. cxxxviii, 7. ↩
-
Is. lx, 1. ↩
-
Is. vi, 6. ↩
-
Habac. iii, 2. ↩
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
1 Joann. v, 7. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Galat. iv, 6. ↩
-
Rom. viii, 11. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
Aug. de Trinitate, lib. 1, c. 6. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
Eccl. III, 31. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Prov. XV, 32. ↩
-
Joann. X, 11. ↩
-
Gen. 1, 26. ↩
-
Deut. xxxii, 39. ↩
-
Joann. VIII, 25. ↩
-
Ibid. 1, 3. ↩
-
Ps. cxxxvi, 11. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Ps. XXXII, 6. ↩
-
Ps. LXVI, 7. ↩
Chapter 65 of 271