Quæstio 1
Primo quæritur circa distinctionem istam, An sit tantum unus verus Deus.
Videtur quod non. Primo, quia singulare et plurale idem designant. Sed hoc nomen, Deus, habet plurale, quum scriptum sit : Deus stetit in synagoga deorum. — Secundo, Deus est summum bonum : sed melius est esse plura summa bona. — Tertio, Deus potest plus facere quam mens humana possit concipere : sed mens humana concipere potest esse plura bona summa. Ergo Deus potest facere aliud summum bonum.
In oppositum est auctoritas fidei et rationis.
Ad hoc Bonaventura respondet : Impossibile est esse plures Deos. Et si recte accipiatur significatum hujus nominis, Deus, non solum est impossibile, sed etiam inintelligibile : quia Deus dicit ens simpliciter summum, tam in re quam in opinione cogitantis. Idcirco ab ipso, in ipso, et ad ipsum sunt omnia, et in ipso omnino est status. Ideo impossibile est intelligere quod aliquid ei parificetur aliud ab ipso, salvo hoc intellectu, quod scilicet Deus sit tale ens.
Ad idem respondet Thomas : Quum omnis multitudo procedat ab aliqua unitate, ut Dionysius ait, oportet universitatis multitudinem ad unum primum, ceterorum omnium principium productivum, reduci : quod et fides supponit, ratioque demonstrat. Hæc Thomas. — Ad idem inducit Scotus multas rationes demonstrativas subtiles. Sed non videtur huic quæstioni diu immorandum, quum in ejus solutione theologi et meliores philosophi sint concordes.
Boetius quoque et Damascenus sic probant quod unus dumtaxat sit Deus : quia si plures essent, aut convenirent in omnibus, et sic in nullo ab invicem distinguerentur, nec essent duo aut plures; aut distinguerentur in aliquo, et sic perfectio aliqua deesset utrique, nec aliquis eorum consisteret verus Deus. Et ratio ista etiam a philosophis est inducta, atque in libro de Causis habetur. Aristoteles quoque in diversis locis per varia media probat et Deum esse, et quod non sit nisi unus verus Deus. Cujus argumenta S. Thomas in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo tertiodecimo, introducit. — Unde et in prima parte Summæ suæ, quæstione secunda, disseruit : Deum esse, quinque viis demonstratur. Prima manifestior est, et sumitur ex ordine moventium atque mobilium, in quibus non potest esse processus in infinitum. Ideo oportet esse unum primum motorem a nullo motum : alioqui nil moveretur. Sicque octavo Physicorum probatur quod Deus sit et unus dumtaxat. Secunda via est ex ordine causarum efficientium. Nisi enim esset una prima causa efficiens, a nullo effecta, nil fieri posset, quum nihil producat se ipsum, nec eatur in infinitum, quum sit ordo in genere causæ. Tertia via est ex ordine possibilium aliter se habere. Videmus namque multa mutabilia et corruptibilia esse: et talia quandoque non fuerunt, et tandem non erunt. Ideo ante omnia talia oportet esse aliquod quod sit necesse esse, cujus esse neque incepit nec desinet. Quarta via est ex ordine rerum in entitate et bonitate. Nam cernimus quædam aliis esse meliora, nobiliora atque perfectiora. Idcirco oportet unum esse summum et optimum: nam majus et minus dicuntur secundum accessum ad aliquod primum simpliciter tale. Quinta via est ex ordine regiminis universorum. Videmus enim quod naturalia cognitione carentia, ad certum finem moventur, quem etiam ut frequentius adipiscuntur. Non ergo ita a se ipsis moventur, neque a casu, sed ab auctore naturæ, qui ipsis finem præstituit, ac inclinationem naturalem ad proprium finem impressit. Quæ etenim finem non noscunt, non tendunt in eum, nisi a superiore cognoscente dirigantur. Hæc Thomas loco prætacto. — Qui et in Summa contra gentiles, libro primo, hanc rationem sic format: Impossibile est contraria et dissonantia in unum ordinem concordare semper aut pluries, nisi alicujus superioris gubernatione, ex qua omnibus singulisque tribuitur ad certum tendere finem. Sed in mundo videmus res diversarum naturarum in unum ordinem concordare, non ut raro aut a casu, sed semper vel in parte majori. Oportet ergo aliquem esse cujus providentia mundus gubernetur, ac diversa in unum ordinem redigantur. Et hunc dicimus Deum. Et hæc ratio a Damasceno inducitur. Quam et secundo Physicorum innuit Commentator. Hæc Thomas.
Insuper de hac scribit Ægidius: Quamvis reperiantur quædam esse sic unum, ut in eis non exsistat diversitas; non tamen possibile est aliqua esse ita diversa, quod in eis non inveniatur unitas quædam. Propter quod scribitur in prima propositione Procli Platonici: Omnis multitudo participat aliqualiter uno. Et tertiodecimo de Divinis nominibus capitulo, S. Dionysius loquitur: Neque enim est multitudo non participans uno. Quæ enim sunt accidentibus multa, sunt unum subjecto; et quæ multa sunt numero, unum sunt specie; et quæ multa sunt speciebus, unum sunt genere; et quæ sunt multa processionibus, sunt unum principio, hoc est, quæ sunt multa generibus, sunt unum analogia. Dicuntur enim diversa genere, diversa esse processionibus, quia secundum generum variationes variantur et processiones. In genere namque colorum, est processus ab albo in nigrum; in genere quoque saporum, non ab albo, sed ab amaro, est processus in dulce. Si ergo sunt plures veri Dii, oportet quod aliquo prædictorum modorum participent unitatem. Quod dici non potest. Non enim sunt plura accidentibus et unum subjecto, quum Deus sit ens simplex, purum, abstractum. Nec sunt unum specie, et numero differentes: quoniam talis pluralitas contingit ex parte materiæ, ut dicitur septimo Metaphysicæ. Deus autem est purus actus. Nec dici potest quod specie differant, et genere unum sint: quia sic esset in eis compositio ex genere et differentia, et esset in eis aliquid potentiale, a quo genus acciperetur, et esse limitatum haberent, non perfectum et infinitum. Nec sunt unum analogia, quia sic non essent æquales, nec omnes absolute perfecti. Præterea, si sunt plures Dii, aut sunt ejusdem naturæ, aut non. Si sunt ejusdem naturæ, ergo quum in Deo sint unum et idem natura et esse, erunt simpliciter unum. Si vero non sunt ejusdem naturæ, tunc si unus est Deus, alius non est Deus: siquidem ille tantum est Deus, qui habet Deitatis naturam. Hinc concludit Philosophus duodecimo Metaphysicæ, quod unus est principatus unusque princeps: quia videlicet entia nolunt male disponi; pluralitas autem principum mala. Hæc Ægidius.
Unde Richardus: Unum tantummodo quia secundum generum variationes variantur et processiones. In genere namque colorum, est processus ab albo in nigrum; in genere quoque saporum, non ab albo, sed ab amaro, est processus in dulce. Si ergo sunt plures veri Dii, oportet quod aliquo prædictorum modorum participent unitatem. Quod dici non potest. Non enim sunt plura accidentibus et unum subjecto, quum Deus sit ens simplex, purum, abstractum. Nec sunt unum specie, et numero differentes: quoniam talis pluralitas contingit ex parte materiæ, ut dicitur septimo Metaphysicæ. Deus autem est purus actus. Nec dici potest quod specie differant, et genere unum sint: quia sic esset in eis compositio ex genere et differentia, et esset in eis aliquid potentiale, a quo genus acciperetur, et esse limitatum haberent, non perfectum et infinitum. Nec sunt unum analogia, quia sic non essent æquales, nec omnes absolute perfecti. Præterea, si sunt plures Dii, aut sunt ejusdem naturæ, aut non. Si sunt ejusdem naturæ, ergo quum in Deo sint unum et idem natura et esse, erunt simpliciter unum. Si vero non sunt ejusdem naturæ, tunc si unus est Deus, alius non est Deus: siquidem ille tantum est Deus, qui habet Deitatis naturam. Hinc concludit Philosophus duodecimo Metaphysicæ, quod unus est principatus unusque princeps: quia videlicet entia nolunt male disponi; pluralitas autem principum mala. Hæc Ægidius. esse Deum, rationibus auctoritatibusque probatur. Ait enim Avicenna primo Metaphysicæ suæ: Ei quod omnino necesse est esse, impossibile est aliquid esse compar. Et illud necesse esse nominat Deum. Nono quoque Metaphysicæ suæ: Universitas, inquit, habet principium quod est unum, quia non est aliquid ei ullo modo in suo esse communicans; et propter hanc unitatem impar est ei aliud omne. Trismegistus etiam in libro de Divinitate ad Asclepium, dicit: Unus est mundus, et unus est Deus. Unde et Plato in primo Timæi, ex unitate exemplaris mundi in mente divina probat quod unus sit mundus. Denique Anselmus in Monologion: Omnes (inquit) creaturæ aliquam habent connexionem, quoniam partes sunt mundi unius. Connexionem autem diversorum oportet reducere ad aliquid unum. In Proslogion quoque sic arguit: Deus est id quo majus cogitari non potest. Et tale ens oportet esse non solum in apprehensione, sed item in re: quia quod solum est in apprehensione, non est id quo majus cogitari non potest. Hæc Richardus.
Ad istud probandum Antisiodorensis in exordio Summæ suæ, Guillelmus Parisiensis primo libro de Universo, Durandus in Scripto primi, multa efficacia induxerunt motiva: quæ brevitati studens omitto, quia et virtualiter pro magna parte jam habita sunt.
Alexander ad idem probandum, primo inducit argumentum Richardi de S. Victore, qui in libro suo de Trinitate sic arguit: Videmus quod multa habeant suum esse ab aliquo. Ergo oportet devenire ad aliquid quod non habet esse suum aliunde: et illud oportet esse æternum, quum nil possit se ipsum producere. Secundo inducit rationem Damasceni, quia omne ens est vel causabile, vel incausabile: quod autem incausabile, hoc est æternum et independens, nec alio indigens, utpote Deus; quod vero causabile, hoc est aliquo modo vertibile, indigens et imperfectum: ergo oportet illud a perfecto et independente fluxisse. Tertio arguit sic: Tota universitas causatorum est causata, sive dicatur infinita, sive finita. Quumque nil sit sibi ipsi causa, oportet quod extra et supra se habeat causam sui efficientem. Nec potest esse circulatio in causis efficientibus et causatis: nam sequeretur quod idem esset prius et posterius se in essendo. Idcirco oportet esse unam summam et primam omnium causam, in qua sit status: quæ quamvis non ordinetur ad alia, omnia tamen ordinantur ad ipsam, et sic ipsa est primum in ordine entium. Hæc Alexander. Qui et aliis modis idem demonstrat ex verbis Augustini et Anselmi.
Postremo, præhabitis consonat quod asserit Petrus: Quum totum esse creaturarum a prima causa descendat, per proprietates causatorum est aliquo modo devenire in cognitionem primæ causæ. Est autem in creatis invenire multitudinem, ordinem, imperfectionem, et connexionem. Omnis autem multitudo ab unitate trahit originem: ergo oportet omnis multitudinis aliquod unum esse principium. Item, omnis ordo essentialis quum habeat aliquid prius et posterius, oportet quod habeat aliquid primum et aliquid postremum. Similiter, omne imperfectum ab aliquo perfecto trahit exordium. Diversorum quoque connexio, suæ connexionis et conservationis aliquam habet causam.
Nunc instantiæ in oppositum factæ, solvendæ sunt. Et ad primam dicit Albertus, quod secundum veram artem grammaticæ, nomen hoc, Deus, non habet plurale, quia designat ens unum incommunicabile; et quando pluraliter dicitur, non proprie neque univoce sumitur, sed pro his qui aliquo modo participative dii vocantur. — Ad secundam dicendum, quod non esset bonum esse plura bona infinita, quum sit in se prorsus impossibile, et confundere ordinem rerum; nec bono perfecto, creato et infinito, potest fieri bonitatis additio, sed soli bono creato. — Ad tertiam dicit Bonaventura, quod mens non potest concipere plura bona infinita, quum sit repugnantia et implicatio in hoc ipso; sed imaginatio seu phantasia, quæ impossibilium est, potest sic imaginari.
Chapter 66 of 271