Skip to the text

Quæstio 7

Septimo quæritur, An divinæ personæ distinguantur ratione dumtaxat.

Videtur quod sic. Primo, quoniam asserit Damascenus libro primo : Personæ differunt ratione; et rursus : In creaturis hypostases considerantur re, et commune ipsarum, ratione. In divino autem esse, est econverso : quia hypostases considerantur ratione, et ipsum quod est quasi commune, puta essentia, considerantur re ipsa. Ergo numerus iste est rationis, non rei. — Secundo, non est intelligibile quod unum et idem plurificetur, et non plurificetur. Sed persona et essentia sunt idem in re : quum ergo non plurificetur essentia, nec persona. Ad istud probandum, induci poterunt argumenta superius quinta quæstione hujus distinctionis adducta ad probandum quod cum unitate et simplificate divinæ essentiæ stare non queat pluralitas personarum.

Ad hanc quæstionem Alexander respondet : In divinis est numerus atque distinctio personarum et relationum, non solum rationis : quod necessarium est supposito ordine originis in divinis. Præsupposito namque ordine originis, qua divina natura habetur in una persona ab alia, necessario sequitur differentia secundum relationem et hypostasim : quia habetur in una persona cum proprietate incommunicabili et distincta a proprietate qua habetur ab alia. Hypostasis quippe nil aliud est, quam res habens naturam sub distincta et incommunicabili proprietate.

Insuper Thomas in Scripto : Personas (inquit) divinas dicere sola ratione distinguui, hæresim sonat Sabellianam. Idcirco simpliciter est dicendum, quod personarum pluralitas est realis. Quod si objiciatur, proprietas nil addit reale super essentiam in divinis, ergo non facit realem distinctionem : dicendum, quod proprietas personalis seu relatio distinguens, est idem re quod divina essentia, sed differens ratione. Ratio vero relationis est referri ad alterum. Potest ergo relatio in divinis considerari dupliciter : primo, per comparationem ad essentiam, et sic est ratio tantum; secundo, per comparationem ad id ad quod refertur, sicque per propriam rationem distinguitur ab illo. Per comparationem autem relationis ad suum correlativum distinguuntur personæ, et non per comparationem relationis ad divinam essentiam : ideo est realis pluralitas. Hæc Thomas.

His consonans Petrus : Relatio, ait, dupliciter dicitur : aut sola ratione, sicque relationes differunt ab essentia ratione ; aut quæ est res quædam, et sic relationes differunt in personis : quoniam comparatæ ad essentiam, relationes idem sunt re, sed differunt ratione, quæ solum est ratio a parte ratiocinantis ; comparatæ vero ad objectum respectu cujus sunt relationes, hoc est ad suum correlativum, differunt re, modo quoque habendi se, habentes naturam verissimam et effectum relationis. Ideo sunt distinctivæ personarum realiter. Relationis enim oppositio, præsertim secundum originem, requirit suppositorum differentiam. Hæc Petrus.

Hinc secundum Richardum, personæ in divinis sunt distinctæ realiter, tamen secundum rem relativam, non absolutam. Res namque est nomen transcendens, commune ad relativum et absolutum.

Circa hæc prolixe scribit Ægidius : Esse (inquiens) aliquorum suppositorum tripliciter plurificatur. Primo, ex diversitate naturæ. Quum enim esse sit actus essentiæ vel naturæ, secundum diversas naturas oportet esse diversa esse. Secundo, ex distantia ipsius esse a natura : quia si esse distat a natura, tunc natura non est suum esse, sed esse quod habet, est esse quod acquirit in supposito. Si ergo plura sint supposita, sic propter distantiam vel differentiam quam habet esse ad naturam, necesse est ipsum esse plurificari in ipsis. Tertio, ex diversitate eorum quæ in suppositis habent esse. Si enim aliqua sunt in isto supposito quæ differunt numero ab his quæ sunt in alio supposito, quum ea quæ sunt in uno supposito dicantur unum numero vel subjecto propter unum esse suppositi, si fuerint aliqua in uno supposito quæ differant numero ab his quæ habent esse in alio supposito, oportet in illis suppositis aliud et aliud esse reperiri. Si vero essent aliqua plura supposita in quibus esset una natura, nec esse differret ab illa, non distinguerentur per ea quorum ratio acciperetur in eo quod est esse in supposito. Posset tamen inter ea salvari talis distinctio, ipso esse non plurificato. Et quia divina supposita, quamvis sint plura, habent tamen eamdem naturam propter eorum summam simplicitatem, nec distinguuntur per aliquid quod sit in uno et non in alio, sed solum per ad aliquid (ad aliquid autem non habet diversificare ipsum esse, per se loquendo, quum ratio ejus ut sic, solum in comparatione ad aliud accipiatur, et quia diversificatio ipsius esse non potest pluribus accipi modis); divina supposita secundum se habent idem esse, reservata personali distinctione, quum tota distinctio inter ea ex relatione sumatur, et non ex esse relationis, sed ex ratione relationis, cujus ratio sumitur non in eo quod est esse, sed ad aliud se habere : quæ relatio quum sit originis, et talis relatio sit realis, ut ex quinto Metaphysicæ patet, relativa supposita per eam possunt distingui, reservata unitate esse. Et quoniam in divinis est idem esse eademque natura, constat quod per rationes naturales humanas probari non potest, impossibile esse quod divinæ personæ distinguantur realiter non re absoluta, sed relativa. Hæc Ægidius.

Cujus verba sunt caute sumenda, præsertim quod ait divina supposita non distingui per aliquid quod sit in uno et non in alio. Constat namque quod Pater distinguatur a Filio paternitate, quæ est in Patre, et non in Filio; similiter Filius a Patre filiatione, quæ est in Filio, non in Patre. Imo in qualibet divina, adoranda, superessentiali et supergloriosa persona, est distinctiva proprietas relativa, qua differt ab aliis. Verumtamen nihil absolutum est in una, quod non in alia.

Insuper Henricus Quodlibeto loquitur sexto : In eadem natura non possunt esse plura supposita absoluta, nisi participatione illius naturæ : quod impossibile est fieri in Deitatis natura, quoniam Deitas, quum sit singularitas quædam, ut alibi habitum est, non potest partiri partitione universalis. Hinc si suppositum innascibile, scilicet Pater, dicatur absolutum, sicut philosophi posuerunt unum Deitatis suppositum, non posset Pater esse unus Deus cum Filio et Spiritu Sancto. Unde hæretici, ut Arius atque Sabellius, qui posuerunt Patrem esse suppositum absolutum, necesse habebant errare circa divinarum distinctionem personarum, vel dividendo vel confundendo personas. Unde quum Arius non potuit ponere plures personas ejusdem essentiæ in Trinitate, posuit Filium et Spiritum alterius naturæ, et esse duas nobilissimas creaturas, quas secundum impium illum, Pater creavit et donis gratiæ super ceteras sublimavit. Sabellius vero posuit plures personas in Deitatis natura, et quum has voluit ponere absolutas, dixit quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus solo nomine distinguerentur, et quod Deus quum vellet, esset Pater, quum vellet, esset Filius, et quum vellet, esset Spiritus Sanctus. Hæc Henricus.

Quocirca sciendum, quod reprobissimus Arius dixit solum Filium a Patre immediate esse creatum, et esse ministrum Patris, ac Spiritum Sanctum esse creatum a Filio, et Filii esse ministrum, ut Augustinus in libro contra Arianos, et Leo Papa in homilia, ac Thomas in Summa contra gentiles libro quarto, testantur.

At vero Scotus circa dicta Henrici aliter sentit, dicendo: Ostendendum esset quod non sunt plures personæ non productæ, sed tantum una. Sed hoc mihi [videtur] difficile. Quidam tamen ostendunt hoc, sicut ostendunt esse unum Deum dumtaxat, et sicut ostenditur deveniendum esse ad unam primam causam, et quia oportet in producentibus esse statum. Item confirmant hoc per Hilarium, in libro de Synodis asserentem: Qui confitentur esse plures innascibiles, confitentur esse plures Deos. Item sic arguunt: Si essent plures personæ producentes non productæ, aut essent supposita absoluta, aut relativa.

A Non absoluta, quoniam eadem natura non potest esse in diversis personis absolutis, nisi dividatur; natura autem divina non potest dividi nec plurificari. Nec relativa: quia aut distinguerentur relationibus ad producta, quod dici non potest, quoniam ad illa haberent relationem eamdem; nec relationibus ad alios producentes, quia non sunt; nec relationibus inter se, quia una non est ab alia, et relationes originis solum distinguunt in divinis. — Sed istæ rationes contra adversarium necessario non concludunt. Non prima: nam dico quod non eodem modo ostenditur status ad unam primam causam, et ad unam primam personam producentem. Ideo enim oportet esse tantum unam primam causam, quia includit infinitas et in infinitum plures perfectiones quam quodcumque causatum; sed in producente primo, non est plus perfectionis quam in producto. Ad auctoritatem Hilarii responderet, quod tantum est credita, non probata. Ad aliud diceret, quod quamvis sint ibi plura supposita prima absoluta producentia, non producta, non sequitur quod divina dividatur natura. Nam modo sunt plures personæ subsistentes, et hoc essentiæ perfectioni, non relationi, adscribitur, nec tamen essentia in eis dividitur. Hæc Scotus.

Quocirca videtur dicendum, quod eisdem rationibus quibus probatur idonee unum esse tantummodo Deum et unam primam causam, efficaciter comprobatur quod non sit nisi una persona divina producens, non producta: quia in omni pluralitate, ordine ac multitudine, necesse est devenire ad unum simpliciter primum, in quo vere et absolute est status: quod Aristoteles ceterique philosophi satis demonstraverunt. Et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica ex doctrina Platonis per multa theoremata ostendit, quod omnis multitudo procedit ab uno, et tota universitas ab uno profluxit: quod et in libro de Causis clare probatur. Insuper, quamvis prima causa sit infinite perfectior omni causato, non tamen ex hoc solo ostenditur quod sit una dumtaxat prima causa : imo eo ipso quod Deus est infinitæ perfectionis, impossibile est duas esse personas in divinis, quarum nulla sit ab alia, aut quarum una ab alia non emanet, ut alibi sæpe ostensum est. Auctoritas quoque Hilarii non solum in fide, sed et in ratione fundatur. Postremo, quamvis divinæ essentiæ perfectioni attribuatur communicabilitas, et posse esse in pluribus sine sua multiplicatione; tamen distinctio, determinatio et numerus personarum ex relationibus originis necessario sumitur, juxta dicta sanctorum Augustini, Boetii et Anselmi, ut infra magis patebit. Idcirco divina natura in personis pluribus absolutis sine sua divisione esse non posset. Hæc tantumdem nunc breviter tetigisse sufficiat, quoniam infra clarius inotescent.

Ad primam ergo instantiam in principio quæstionis factam, respondet Thomas quod Damascenus sumit nomen rationis pro relatione. Alexander vero plenius solvens : Ratio, inquit, duobus modis accipitur. Primo, pro ratiocinatione quæ est in collatione intellectus. Dum enim intellectus sumit rem absolute, dicitur intelligere; sed dum confert unum alteri, dicitur ratiocinari. Si itaque ratio dicatur ipse motus vel acceptio rei ab anima in collatione, ita a Damasceno non sumitur. Secundo dicitur ratio ipsum acceptum a ratione seu intellectu conferente, quemadmodum universale dicitur ratio singularium. Sicque ratio est res accepta, et sic personæ differunt ratione, id est relativa proprietate, quia earum distinctio accipitur in collatione et relatione unius ad aliam, scilicet Patris ad Filium, et econtra. — Ad secundam respondet Ægidius non esse inconveniens quod unum et idem in re aliter et aliter consideratum et sumptum, et ad distincta comparatum, plurificetur et non plurificetur : sicut et in creaturis species prædicatur de individuo, et est realiter idem cum eo, et tamen plurificatur in ipsis suppositis. Thomas quoque respondet, quod essentia et persona differunt ratione : ideo persona potest multiplicari sine multiplicatione essentiæ, sicut et contra rationem personæ est ut communicetur, non contra rationem essentiæ. Insuper, quidam dicunt quod quinque modis ponitur differentia in divinis. Primo, secundum modum essendi, ut inter Deum et creaturas. Secundo, secundum modum exsistendi, id est secundum diversum modum obtinendi eamdem naturam : sicque alio modo habet naturam divinam Filius, alio modo Spiritus Sanctus. Tertio, secundum diversum modum se habendi. Sicque differunt essentia et persona : quia essentia habet se ac dicitur absolute, persona relative. Quarto, secundum modum significandi : et sic differunt in divinis abstractum et concretum. Quinto, secundum modum intelligendi : sicque differunt inter se essentialia et attributa. ram : sicque alio modo habet naturam divinam Filius, alio modo Spiritus Sanctus. Tertio, secundum diversum modum se habendi. Sicque differunt essentia et persona : quia essentia habet se ac dicitur absolute, persona relative. Quarto, secundum modum significandi : et sic differunt in divinis abstractum et concretum. Quinto, secundum modum intelligendi : sicque differunt inter se essentialia et attributa.

C Ad primam ergo instantiam in principio quæstionis factam, respondet Thomas quod Damascenus sumit nomen rationis pro relatione. Alexander vero plenius solvens : Ratio, inquit, duobus modis accipitur. Primo, pro ratiocinatione quæ est in collatione intellectus. Dum enim intellectus sumit rem absolute, dicitur intelligere; sed dum confert unum alteri, dicitur ratiocinari. Si itaque ratio dicatur ipse motus vel acceptio rei ab anima in collatione, ita a Damasceno non sumitur. Secundo dicitur ratio ipsum acceptum a ratione seu intellectu conferente, quemadmodum universale dicitur ratio singularium.1 Sicque ratio est res accepta, et sic personæ differunt ratione, id est relativa proprietate, quia earum distinctio accipitur in collatione et relatione unius ad aliam, scilicet Patris ad Filium, et econtra. — Ad secundam respondet Ægidius non esse inconveniens quod unum et idem in re aliter et aliter consideratum et sumptum, et ad distincta comparatum, plurificetur et non plurificetur : sicut et in creaturis species prædicatur de individuo, et est realiter idem cum eo, et tamen plu-

D Videtur quod non : quia allegat illud Genesis, In principio creavit Deus cœlum et terram;2 atque pro eo quod habemus, Deus, dicit in Hebræo haberi Elohim, quod est plurale hujus nominis, El, vel Elohi*. Sicque tantum est dicere : In principio creavit Dii. Unde per conjunctionem suppositi pluralis numeri cum apposito numeri singularis, videtur in Deo quædam insinuari pluralitas personarum. Sed contra istam probationem arguitur, quia secundum quosdam Hebræos, quando hoc nomen, Elohim, pro vero Deo accipitur, semper singulariter sumitur; quando autem ponitur pro deo improprie dicto, in-*

Footnotes

  1. Gen. 1, 1. ↩

  2. * Eloha ↩

Chapter 72 of 271